Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT X.
De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.Sed nunc volentes redire ad inquirendum subtiliter de sensu communi, praemittimus ea quae determinata sunt, quod unusquisque sensus proprius est sibi subjecti sensibilis, qui sensus sicut in organo est in eo quo organice sentiunt animalia secundum quod sentiunt secundum actum: et ille sensus discernit sibi subjecti sensibilis differentias, sicut dicimus album quidem et nigrum esse visus, dulce vero et amarum diximus esse gustus: similiter autem se hoc habet in aliis.
Quoniam autem non solum sic sentimus sensibilia, sed etiam sentimus, quia differunt vel conveniunt album et dulce, sic de unoquoque sensibilium: in omnibus enim ponimus convenientias et differentias comparando et componendo et dividendo sensata diversorum sensuum, necesse est ut unoquoque sensu hoc faciamus. Non enim alia virtute superiori quae non sit sensus, hoc facere possumus. Quia omne judicium quod est circa sensibilia, re sensibili potestate est judicium sensus. Judicium autem quo dicimus album esse dulce, vel non esse album dulce, est circa sensibilia et sensibiliter: et ideo virtus cujus est hoc judicium, necessario est sensus. Hoc autem judicium non possumus facere aliquo sensibilium propriorum. Si enim aliquo fieri posset, tunc videretur hoc debere fieri per tactum, quia tactus plures est, sicut superius diximus.
Sive autem caro sive aliud dicatur esse instrumentum tactus, manifestum est quod illud instrumentum tactus non est ultimum ad quod referuntur sensibilia diversorum sensuum: si enim sic esset, tunc oporteret quod quando discernens discernit album esse vel non esse dulce, tangeret substantia album et dulce: quia supra ostendimus quod tactus non discernit aliquod sensibile, nisi tactu substantiali tangibilis: hoc autem videmus fore falsum, quia album esse vel non esse dulce discernimus non tangentes ipsum. Nec potest dici quod duobus sensibus fiat judicium illud, quia in separatis per organa et per formas virtutibus non contingit discernere album esse vel non esse dulce: sed oportet una quadam virtute utrumque manifestam esse, quae dicit album esse vel non esse dulce, et alterum esse dulce ab albo. Si enim duo sensus hoc dicerent, hoc esset simile ei quod ego sentirem album et tu dulce: per hoc autem neuter nostrum sciret dare convenientiam vel differentiam inter album et dulce. Duo enim sensus particulares forma et subjecto differunt: quia subjecta eorum sunt duo organa: et formae sunt sicut visus et auditus: sicut duo homines differunt suis formis et suis subjectis, et non est quod uniendo vel dividendo comparet unum alteri: quod tamen necessarium est, quando dicitur album alterum vel idem esse dulci. Oportet igitur quod alicui uni manifestum sit, quoniam altera vel eadem ad invicem sunt album et dulce: oportet igitur quod unum numero sit quod ponit alteritatem vel identitatem inter ea: et dicat quoniam altera vel eadem sunt, et quodammodo altera vel eadem: quoniam eadem sunt aliquando subjecto, et altera formis sensibilibus. Id ergo quod dicit sic judicando de albo et dulci, est idem: et sicut dicit unum solum judicium quod est alteritas vel identitas duorum sensibilium, ita oportet quod sit in intellectu non componente vel dividente duo sensata, qui ha beat aliquo modo utrumque. Patet igitur ex dictis quod non est possibile judicare separata sensibilia separatis sensibus particularibus, sed oportet quod unico communi sensu fiat. Ex isto autem sequitur et quod adhibitum est ei quod non sit judicium illud in separato tempore: sicut enim idem est quod dicit alterum esse bonum et malum vel album et dulce, ita etiam idem momentum est quando dicit sic judicando. Quaecumque enim componuntur vel dividuntur vel comparantur, et hoc patet, quia in eodem momento sunt composita vel divisa secundum rem. Judicium autem est secundum quod res est. Oportet igitur quod judicium sit in eodem momento, et non ita quod prius sentiat unum et judicet de illo, et postea alterum et tunc de illo ponat judicium. Est igitur idem et in eodem momento judicans, quoniam alterum et alterum bonum et malum, vel album et dulce, quando ipsa secundum rem altera sunt. Nec volo dicere quod idem sit momentum secundum accidens, scilicet quod est idem continuum tempus quod habet partes priores et posteriores: hoc enim non est idem nisi per accidens, scilicet quia adjicimus uni motui continuo: sed volo dicere, quod in uno indivisibili momento ponitur alteritas inter duo quando altera sunt, vel identitas quando eadem sunt. Est enim alteritas et identitas relatio quae est simul in indivisibili momento duorum secundum rem. Et judicium animae ad rem refertur. Intendit ergo in uno momento facere judicium. Dico igitur alterum esse bonum a malo, vel album a dulci ut nunc: dico enim, quoniam unum alterum est ab alio: et non dico quod alterum sit nunc in quo est alteritas unius ad alterum, et alterum in quo est alteritas reliqui ad istud. Sed potius anima dicit sic altera et in eodem nunc dicit ea altera esse: igitur utriusque ad alterum simul est. Oportet igitur quod dicens illud sit unica et indivisibilis virtus, et dicat judicium in uno et indivisibili tem pore. Istud autem quod dictum est, verum est de intellectu et phantasia et sensu communi et de omni potentia animae componente et dividente et comparante diversa.
On this page