Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT XI.
In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.At vero objiciet forte aliquis, quod ea quae dicta sunt, esse vera non possunt, quia idem numero in uno indivisibili tempore non potest simul moveri contrariis motibus. Constat autem quod judicans de sensibus oportet moveri ab ipsis sensibus: judicans igitur de albo et dulci, vel de albo et nigro, quoniam eadem vel altera sunt, oportet quod simul moveatur motu formae utriusque: hoc autem impossibile videtur: si enim dulce sic, hoc est, secundum proprietatem formae suae movit sensum et intelligentiam, amarum movebit utroque modo vel motu contrario, et album iterum movet secundum aliam: formationis autem diversitas oritur a formarum contrarietate: et sic idem numero et indivisibile movetur in tempore indivisibili motibus contrariarum formarum, quod est impossibile. Et licet hoc uno verbo solvere possemus dicentes, quod formae non habent contrarietatem nisi prout sunt in materia per esse materiale: et intentiones contrariorum in anima acceptae non sunt contrariae, et ideo in eodem esse possunt: tamen quia intendimus ad plenum declarare qualiter sensus communis unus et non unus sit, aliter solvimus inductam dubitationem: et primo volumus dare solutionem ad hominem, postea autem solutionem veram quae demonstrat veritatem naturae sensus communis. Dicimus igitur primo, quod sensus communis est quoddam inseparatum, et indivisibile est judicium ejus, et in tempore indivisibili secundum suum subjectum: esse autem suum est divisum et separatum: contingit igitur dicere, quod quodammodo inseparatum et indivisibile sentit diversa et separata: et contingit dicere, quod divisum et separatum quodammodo, alio modo est illud quod sentit divisa et separata: dicimus enim, quod nullius sensibilis judicium perficitur in organo proprii sensus qui recipit illud sensibile, sed omnes particulares nervi qui ad organa propriorum sensuum diriguntur, et concavi sunt ut in eis discurrat spiritus qui est vehiculum virtutis sensitivae, diriguntur ad anteriorem cerebri partem, quae medietas quaedam est, et symphoniace composita ad omnia sensata propria, et nullum habet sensum potentem omnes suscipere, et ibi est organum sensus communis: et ab illius unitate sensibilis virtus quae est sensus proprii, eo quod est finis sensuum, est una loco et subjecto, sed pluralitate formarum particularium sensuum est plures. Omnes enim proprii sensus emanant ex ipso.
Et dicemus tunc solventes inductam dubitationem, quod non est inconveniens quod id quod est uno modo unum et alio modo plura, sentiat diversa et contraria. Ista autem solutio licet impediat objectionem quoad hominem, non tamen solvit inductam dubitationem quoad materiam sensus communis. Idem enim subjecto et indivisibile est potentia habens contraria: et si intelligatur divisum per subjectum, adhuc potentia habet contraria: et ideo contraria potentia insunt ei quod est indivisum subjecto, et ei quod est divisum: sed esse ejus quod actu habet contraria, non potest esse indivisum subjecto, sed oportet divisum subjecto sit. Contraria enim actu non possunt in subjecto eodem esse: et ideo in eo quod agit aliquid per formas contrariorum, oportet quod sit divisum: igitur impossibile est album et nigrum esse simul in eodem subjecto: ergo non potest aliquid pati per receptionem speciei eorum actu unum et indivisibile subjecto: sed secundum prius habitam solutionem sic se habent sensus communis et intelligentia, quoniam vel quando habent species contrariorum et diversorum. Dictum est enim quod sunt unum subjecto, et plures secundum formas derivatas ab ipsis: non ergo conveniens fuit dicta solutio. Convertemus ergo sermonem et dicemus, quoniam sensus communis est sicut terminus sensuum particularium: et quia terminus est forma, apprehensio enim diversorum sensatorum est ad hoc finaliter ut discernatur convenientia et differentia quae est inter ea: et quia terminus talis et finis est forma, ideo dicemus sensum communem essentialiter et formaliter unum et indivisibilem esse, et per subjecta particularia ad quae dirigitur virtus ejus, esse plures.
Eo modo quo mathematici quidam dicunt punctum in circulo quo dicitur esse centrum unum in substantia et forma, non in quantum duo sunt, quia sic in se indivisibile est et non ex diversis compositum: et hoc modo non discernit nisi unum quod est medium circuli. Per hoc autem quod ipsum substantialiter est medium circuli, est ipsum principium aequalitatis linearum protractarum ab ipso ad circumferentiam. Sic uno et unum et multa discernuntur. Oportet enim unum esse per substantiam et formam per quod judicatur in omnibus aequalitas, et oportet ipsum esse plura per hoc quod est plurium quibus sua medietas dat aequalitatem: et sic dividitur quodam modo per attributionem et influentiam, et non per substantiam et formam, quoniam substantia una est: et forma medians, quae est causa aequalitatis, una est: secundum tamen quod dividitur, non unum est: quia et sic bis utitur eodem signo: hoc enim modo significat divisionem diametri in puncto quod est centrum: et est attribuens uni semidiametro aequalitatem per hoc quod est ejus principium: et aequalitatem attribuit alteri per hoc quod est ejus finis: et in quantum sic uno termino ut duobus utitur: judicat enim duo, quia judex est aequalitatis duarum semidiametrorum, et sic separata sunt, ut quodam separato dijudicata. In quantum vero est unum in forma et substantia mediationis, fit judicium unius et multorum unitorum uno quodam et simul. Unius enim totius circulationis judicium est unum centrum, et multarum linearum aequalium est judicium per unicam centri mediationem: eo quod illa causa universalis est omnis aequalitatis, quae est in lineis ab eodem centro ad circumferentiam protractis. Sic omni eodem modo dicimus sensum communem formaliter principium omnium sensuum particularium, et esse formam a qua est influentia in omnibus propriis sensibilibus, et esse unum in substantia et forma sensibilitatis, sed distinctum per hoc quod influit particularibus organis particulares sensus, et prout dirigit sensum huic vel illi proprio organo: et sic judicium diversorum sensibilium per hoc quod dicit esse ea altera vel eadem ad invicem, est per unum in forma et substantia et per diversa, per hoc quod illud unum aliquid attribuitur diversis, et influentiam habet super diversa: et hoc non dicitur diversum nisi per hoc quod est diversorum, simpliciter tamen unum et indivisum est.
On this page