Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT IX.
Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.Hic autem jam dictum est quod sensus secundum actum et sensibile secundum actum sunt simul et idem in actu, et diversa in esse. Hoc autem sic probatur: omnis enim motus qui est exiens de potentia ad actum, et similiter omnis actio secundum quod est actio ab agente in patiens, et similiter passio qua abjicitur aliquid ab eo in quod agitur et quod movetur, sunt in eo quod agitur sive patitur secundum rem, sicut ostendimus in Physicis: quia autem omnis sensus patitur ab objecto, sicut auditus a sono, oportet necessario sonum secundum actum in quo est sonus, primo secundum potentiam inesse: actus enim omnis est in eo quod de potentia exivit in actum, et hoc est patiens et motum: activi enim et motivi actus fit in patiente generaliter et non e converso: et ideo non generaliter est verum, quod omne movens moveatur: non enim est verum nisi in physicis, quorum materia est unica per contrarietatem movens et mota, sicut determinatum est in Physicis, et in libro Peri geneseos. In aliis autem invenitur aliquid agens non actum, et aliquid movens non motum, sicut est in spiritualibus, in quibus sensibile est movens non motum, et medium movens motum, et sensus motum et non movens. Cum igitur sic est, tunc oportet necessario, quod sonantis actus qui est sonatio, sit in potente sonare: et hoc est solidum planum cum aere sibi conjuncto: similiter autem potentia habens sonum est sensus auditus: actus ergo soni fit etiam in auditu: igitur sonantis et auditus est idem actus secundum esse differens et secundum secundum quod est in diversis potentia sonum habentibus, sortitur nomina diversa. Quando enim est in potentia sonante, tunc vocatur sonatio: et quando est in potentia audiente, tunc vocatur auditio. Dicitur enim sonus dupliciter, secundum actum et potentiam, sicut et dupliciter dicitur auditus, secundum actum et potentiam.
Eadem autem omnino ratio est et in aliis sensibus et sensibilibus: sicut enim actio est aliquo modo in agente, et aliquo modo in patiente: quia est in agente secundum quod per ipsam denominatur quando dicitur agens, et secundum quod ipse potens est agere quando est in otio, et exit in actualiter agere quando agit post otium. In patiente autem est ipsa forma quae influitur ab agente. Similiter est de sensibili et sciente: quando enim sensibile non agit sensum, tunc est quasi in otio, habens tamen formam qua perfectum est ad agere: quando autem actu agit in sensum, tunc est actus sensus in ipso a quo denominatur, et est eadem forma profluens ab ipso: et est in sensu qui potentia habuit eam, non sicut mutato de actione in actum, sed potius sicut in patiente quod recipit formam agentis: et sic activi et passivi est idem actus. Potentis enim agere et potentis actionem agentis recipere idem actus est, diversus secundum esse potentialiter agentis et potentialiter patientis. Sed in quibusdam sensibus secundum diversum esse habet duo nomina, in quibusdam secundum alterum est innominatum, sicut diximus de potentia audiente et potentia sonante, quod actus unius est auditio, et actus alterius sona tio. In visu autem actus potentia videntis dicitur visio: ille autem qui est ejus quod de otio exit in actum, quando ut activum perficit visum, quae est actio coloris, non est nominata nisi per circumlocutionem exprimatur, dicendo quod est actio coloris in visum secundum actum factum. Similiter autem in potentia gustante actio gustus vel gustatio vocatur: saporis autem actio innominata est.
Quoniam autem sic unus est actus sensibilis et sensitivi, quando utrumque secundum actum est, necesse est tunc ea sic dicta simul corrumpi et salvari: quia sic correlativa sunt quae posita se ponunt, et perempta se perimunt: et sic simul sunt et corrumpuntur auditio et sonus, et gustatio et saporis actio, et sic de aliis. Quando autem utrumque secundum potentiam dicitur, et non secundum actum, tunc non sunt correlativa: et tunc non necessarium est quod simul corrumpantur et salventur.
Sed antiqui physiologi non bene dicebant, quando opinati sunt sensibile et sensum quocumque modo accepta esse correlativa, dicentes nihil esse album vel nigrum, nisi quando est visus de ipso: et nihil esse saporem, nisi prout est in gustu, et sic de aliis sensibilibus. Hoc enim uno modo recte dicebatur, et alio modo non recte: sensibili enim et sensu dictis dupliciter, his quidem secundum potentiam, illis vero secundum actum, de secundum actum dictis recte dixerunt Antiqui, de dictis autem secundum potentiam, non recte dicebant. Peccant igitur in hoc quod simpliciter sine distinctione correlativa dixerunt ea quae non simpliciter et sine distinctione correlativa dicuntur.
Ex isto autem ulterius elicitur, quare excellentiae quaedam corrumpunt sensum. Est enim vox et sonus prout movent sensum, symphonia quaedam et consonantia sive proportio et contemperatio agentis ad patiens: vox autem sive sonus sunt quodammodo unum et idem, sicut diximus, tunc oportet quod etiam auditus sit symphonia quaedam et proportio ad eumdem actum ad quem proportionatur sonans: et quia excellens plus movet quam mobilis sit sensus, ideo excellenter acutum et grave corrumpunt auditum, et similiter excellentiae saporum corrumpunt gustum, et in coloribus sive visibilibus excellenter fulgidum sive excellenter opacum corrumpunt visum: et hoc de fulgido constat. Opacum autem etiam corrumpit, licet non ita cito sicut fulgidum: cujus signum est, quod in carceribus tenebrosis diu inclusi, lumen non possunt respicere, quando egrediuntur ad lumen. Causa autem est, quia spiritus visivus qui in nervo optico fluit ab oculis, avertitur, et repellitur per tenebras: et quia spiritus calidus est, cum avertitur, tunc frigiditas obdurat porum oculi, et excaecatur oculus. Similiter autem excellentiae odorum corrumpunt olfactum, eo quod sensus in compositione organi ratio quaedam contemperantiae et proportionis est: et ideo ipsa sensibilia sunt dulcia sensui, quando parva adducuntur ad sensum sine excellentiis: et quando mixta sunt proportionabiliter, sicut acutum proportionatum, et dulce et salitum: proportionabiliter enim ista ad sensum ducta, delectabilia sunt, eo quod organum quasi medium est sensibilium secundum proportionem medii compositum. Universaliter autem symphonia et consonantia sive proportio, magis est mixta quam acutum et grave excellentia. Similiter autem et tactus medium infrigidabile et calefactibile proportionatur: sensus enim semper est proportio et contemperatio: ab excellentiis autem tristatur et corrumpitur.
On this page