Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT IV.
In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.Inducemus autem hic aliam rationem ex parte organorum sensus acceptam, dicentes quod organa quibus sentiunt animalia, non possunt esse commixta, nisi sic, quod sint ex duobus elementis mediis, quae sunt aer, et aqua, dominantibus in eis, sicut pupilla cujus perfectio est visus, est ex aqua: et aer connaturalis est auri per quam est auditus :et olfactus etiam ex altero illorum est, quoniam in spirantibus fit per aerem, in aquaticis autem fit per aquam adducentem odorem. Similiter in animalibus non habentibus sanguinem et non spirantibus quae in aere habitant, sicut sunt apes: fit in aere in quo eisdem odores occurrunt vel concurrunt, sicut superius est determinatum. Ignis autem per seipsum quidem nullius est: eo quod est consumens et interminans omne animatum: sed per proprietatem sui caloris incomplexionatus, tunc est in omnibus sensibus operatio ejus: quia calor facit vigiliam et expandit spiritus animalium ad organa sensuum, et sic organa omnia solvit ad operationem, sicut frigiditas ad interiora propellens spiritus, immobilitat et stupefacit omnia organa sensuum, sicut in somno et vigilia determinabitur. Terra autem cum sit frigida et sicca, et ex utraque qualitate sit terminatum corpus, et non receptibile sensibilium, nec reddibile eorumdem, sed potius hoc quod tarde recipit, fortiter in se ipsa tenet, non potest esse dominans in organo alicujus sensus, nec adjumentum praebere ad actus et operationes sensibiles. Quia vero organicum corpus terminatum et figuratum est, et non tenet nisi terra, ideo permixta aliis magis dominantur in tactu: quia in omnibus animatis magis terra dominatur propter soliditatem et firmitatem quae debet esse secundum naturam in corporibus animatis: eo quod aliter distinctionem et figuras membrorum corpus animatum non retineret. Unde ex dictis relinquitur nullum organum esse in quo dominetur aliquod simplicium, nisi aer et aqua. Et hujus signum est, quod si oculus pungatur, non egreditur ex ipso nisi aqua. Licet autem perspicuum quod est medium visus, sit plus in aere et igne et coelo quam in aqua: tamen illa non plus dominantur in visu: lux enim coeli vel ignis si in oculo dominarentur, sicut dicit Plato et Calcidius, non adunarentur in oculo formae, sed potius divaricarentur, sicut expresse deprehenditur in speculo luci opposito, in quo aut nullae apparent formae, aut apparent valde obscurae et confusae: et ideo sagax et sollicitaque natura sapienter obumbravit oculum fovea, et lacryma, et superciliis, et humore nigro circa aciem oculi posito, ut forma adunata certius ostendat visibile, et luce un dique circumfusa non divaricetur visibile. Adhuc autem si ignis abundaret in oculo, rarus esset nimis ad tenendas formas, et repraesentaret, sed traduceret: organum autem tenere et repraesentare debet formas: oportuit igitur quod fieret ex aqua frigida glaciali, quae puritate sua et pervietate et humiditate reciperet, et frigiditate et spissitudine teneret et repraesentaret. In auribus autem non est eadem causa, quia sonus est cum motu, sicut supra demonstratum est, et motus non potest esse permanens in spisso, sed in tenui, quod hoc est secundum aliquid leve et grave, sicut in libro de Coelo et Mundo determinavimus. Haec ergo causa est quare in organis haec duo elementa dominantur et non alia. Quod autem diximus, odoratum fieri utroque illorum, non debet intelligi quod organum ipsum habeat dominium utriusque illorum elementorum, quia organum olfactus in anteriori parte cerebri collocatur: et ideo oportet esse frigidum et humidum, non tamen fluidum, sed commixtum cum terra: sed actus odoratus fit per tactus aeris in quibusdam, sicut diximus.
Cum igitur organa sentiendi aliter componi non possint, nisi ex his quae diximus, et animalia perfecta omnes habeant istas organorum perfectiones, animalia perfecta omnes habent sensus: omnes enim sensus habentur a perfectis animalibus et non ab imperfectis, sicut in tertio hujus scientiae libro ostendemus: natura enim solers et sollicita nihil negat necessariorum, et non dat superfluum aliquid: et hoc perpendere possumus in hoc quod talpae dedit oculos et cooperuit eos pelle: quia illud animal cibum sub terra venatur, et ibi oculis non indiget: raro autem est extra terram, et propter consuetam opacitatem terrae et tenebras sustinere lumen non posset nisi oculos tectos pelle haberet: ob quod in loco oculorum exterius pilos non habet pellis ejus, ut magis sit spissa.
On this page