Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT III.
In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.Quoniam autem nullus est sensus proprius praeter quinque qui sunt visus, auditus, gustus, tactus, et olfactus, ex his quae nunc dicemus, accipere potest ali quis fidem: si enim nos omnia sensibilia per medium nobis conjunctum et omnia sensibilia per medium distans sentimus istis quinque sensibus quos habemus, tunc nullus nobis debet deesse sensus: quoniam sensus non habetur nisi per sensibilium cognitionem, quae per medium conjunctum vel per medium distans sentiuntur. Quod autem his quinque omnia talia sufficienter sentiantur, inducendo monstratur sic: in Physicis enim ostensum est quod omnis animalis cujus est aliquis sensus, ille est tactus, sed non convertitur. Hunc autem sensum qui tactus dicitur, et est per medium conjunctum nobis, sufficienter habemus cum sint plures. Quod autem sufficienter tactum habeamus, patet, quia omnes differentias possibiles tangi per hos tactus quos habemus, sufficienter sentimus: si enim desset nobis aliquis illorum sensuum, deesset nobis etiam organum et medium illius sensus.
Quaecumque autem tangentes sentimus illa sunt objecta tactus: et illa habentes in sensu tactu contingimus. Similiter autem est de gustabilibus quae sufficienter sentimus per extremum linguae tangentes. Igitur non sunt plures sensus ad sentienda ea quae tactu sentiri debent, sive universaliter, sive particulariter, secundum quod gustus est quidam: non ergo nobis deest aliquis illorum sensuum qui sunt per medium intrinsecum. Similiter autem probavimus quod non deest nobis aliquis illorum qui sunt per medium extrinsecum: quaecumque enim sentimus per media et non ipsi tangentes, jam sentimus per sensum intentionaliter per distantias simplicium corporum, quae sunt aer et aqua, quae sunt media trium sensuum: illa enim sic se habent, quod sunt mediantia distanter ad sensus: et ideo si plura sensibilia possent sentiri per organum unum, tunc habens illud organum per quod sentiret sufficienter illa plura sensibilia, sufficienter haberet plures sensus: quoniam non deesset ei sensibilium cognitio: sicut si diceremus quod organum sensitivum esset ex aere, et quod aer est medium soni et coloris, ille qui haberet hujus organum, sufficienter sentiret per organum unum duo sensata differentia genere. Similiter autem si plura organa et media sunt ejusdem sensati, sicut aer, et aqua, quae sunt media coloris in quantum lucida sunt, tunc habens illa plura organa, iterum sufficienter sentiret illud sensatum, et non deesset ei aliquid in sensibilium cognitione. Ex omnibus autem hujusmodi arguo, quod habens organa sufficienter omnia sensibilia sentientia per medium conjunctum et per medium remotum, non habet defectum alicujus sensus: animal autem habens quinque sensus, habet organa sufficienter omnia sensibilia tam per medium conjunctum quam per medium remotum accipientia: ergo non deest aliquis sensus habenti quinque sensus praedictos. Et haec ratio est penes media sensuum accepta: medium enim ad omnem sensum essentialiter exigitur. Sed medium aut est conjunctum, aut distans. Et si conjunctum est, aut est per hoc medium quod est aequalitas inter sua sensibilia, aut privatum eis omnino: medium autem quod est aequalitas, est in tactu, quoniam omnino non potuit privari tangibilibus, eo quod ex talibus consistit compositio essentialis animati corporis. Si autem est medium per privationem sensibilium conjunctum, tunc est gustus: ille enim est per conjunctum medium, eo quod ipse est quidam tactus, et suum medium privatum est sensibili, eo quod ex illo non componitur sentiens, sed potius suum sensibile est indicans hoc quod est maxime conveniens compositioni essentiali, et hoc est sapor, qui ideo quod sequela est complexionis, indicat nutrimentum quo salvatur compositum animatum. Si autem est medium distans, non potest esse terminatum corpus, quia per illud non posset esse transitus sensibi lium: oportet igitur quod sit pervium. Hoc autem est secundum duplicem naturam: aut enim est secundum eam quae est a superiori corpore, et sic est medium visus, et hoc est in quatuor corporibus perviis. Aut secundum naturam alicujus elementi in seipso, et hoc est dupliciter: aut enim est cum motu generante sensibile ipsum, aut secundum generationem a solo sensibili factam. Et primo quidem modo est medium soni, et hoc est aer, quod aer quam aqua nobilior est, magis est in aere quam in aqua. Secundo autem modo medium est odoris, quod est etiam plus in aere quam in aqua: quia licet humidior sit quam aqua, tamen propter spiritualitatem sui humidi calido sicco minus contrariatur quam aqua quae incorporatum habet humidum: et ideo plus diffunduntur odores in aere quam in aqua. Est autem sciendum sensibilium per media sua non esse motum localem, sed potius, sicut diximus supra, sensibile formaliter generat intentionem suam in omni parte medii per circulum et sphaeram in circuitu. Nec est una numero intentio sensibilis in qualibet parte medii, sed diversae: sicut etiam superius diximus de soni generatione: et hoc magis est alteratio quam motus localis: non tamen vere est alteratio, ideo quod non res sed potius intentio rei est generata in medio, quae intentio non est res separata vel rara in esse, sed potius ratae rei similitudo spiritualis.
Si autem aliquis objiciat, quod si motus localis non est intentionum sensibilium in medio, quod tunc distantia non debet impedire sensum, et debemus aequaliter cito sentire remotum et propinquum. Adhuc autem si est alteratio, et omnis alteratio est cum transmutatione subjecti, et ita videntur media debere transmutari. Dicimus ad hoc, quoniam omnis virtus agens efficacior est in propinquum agere quam in remotum, sicut dicit Philosophus Alpetrans: et ideo sensibilia in propinquo proportionatas suas generant formas, et non in remotis quorum distantia extra possit esse generantis: et licet concedatur media secundum aliquid posse transmutari, non tamen simpliciter transmutantur, eo quod ista non res sunt, velut diximus, sed rerum intentiones quaedam, et praecipue in visu: in auditu autem sonus esse materiale habet in aere, et per reflexionem habet esse spirituale: odor autem habet intentionale esse in remoto, et in propinquo aliquid habet de esse materiali. Gustabilia autem et tangibilia per materiam conjunguntur mediis: sed tamen medium non agit in organum nisi esse intentionale: et ideo videtur, quod sicut in aliis sensibus sensibilia ad medium se habent, ita in gustu et tactu se habent media ad sensum. Haec igitur est ratio media sensuum probans nullum in aliquo animali perfecto deesse sensum.
On this page