Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT V.
In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.Adhuc autem et tertiam inducemus rationem sumptam a sensibus, per quam nullum deesse sensum animalibus perfectis ostendemus: haec enim efficacior est ad probandum quod numerus propriorum passivorum ex numero propriorum activorum convenientissime probatur. Non enim alterum aliquod corpus sensibile est et alia passio sive qualitas sensibilis quae nulli sensui est propria, quam illae quae dictae sunt: ergo nullus deest animalibus perfectis sensus: nullum autem aliud sensibile est ab his quae dicta sunt, sicut probabimus. Si enim esset aliud aliquod sensibile, sensus illius ab aliquo animali haberetur: sed animal perfectissimum est homo: ergo sensus illius haberetur ab homine. Nos autem videmus hominem non habere plurium sensibilium sensus, quam qui dicti sunt: quoniam sensibilia judicant convenientia et inconvenientia animalibus quorum sunt sensus. Judicium autem convenientis potest accipi per illud quod substantialiter convenit, aut nocet, aut per signum illius. Et siquidem est de eo quod substantialiter convenit, tunc oportet quod sensibile innotescat per seipsum, et aliquid quod est pars animalis: quia ad hoc quod aliquid substantialiter conveniat, oportet ista duo concurrere, scilicet quod substantia sensibilis per seipsam conveniat: quia species generata ab ipso, non constituit substantiam corpoream: et oportet ut substantiae conveniat sentientis: et sic sensibile necesse est conjungi per substantiam sentienti: et ex hoc convincitur esse tactus, et sufficienter habetur, quando omnia contingibilia contangibilia nobis substantialiter per tactum sentimus. Si autem per signum innotescit, aut illud signum est propinquum, aut remotum, aut medio modo se habens. Et siquidem est propinquum, tunc erit sequela commixtionis: et sic erit sapor per substantiam conjunctus gustui. Et si est medio modo se habens, tunc est odor, qui causatur a sapore. Si autem est remotum, tunc significat per ipsam rei formam, aut per illud quod est ejus signum et non res ipsa, et sic est sonus.
Est autem numerum hunc aliter accipere: quoniam sensus est ad notitiam ordinatus, et ad cibum convenientem, et ad substantiam: his enim tribus perficitur animal perfectum: substantia enim dat esse, cibus autem conservationem in esse, disciplina autem est de perfectione animae praecipue humanae. Si ergo sensibile sit magis disciplinabile, tunc erit aut ex ipsa rei forma deserviens inventioni, et tunc est sensus visus: et ideo delectatio visus maxime signum est quod homo naturaliter scire desiderat: aut est per signum intentionis rei, et sic est auditus deserviens doctrinae. Quia autem omne quod quisquam scit, aut addiscens ab alio, aut inveniens per seipsum novit, ideo isti duo modi sufficiunt ad disciplinam. Si autem sensus sit magis ad cibum persequendum, cum cibus non sit nisi aliquid commixtum, oportet quod species sensibilis sit alicujus commixti species: species igitur ista consequitur proxime mixturam, ita quod est proximus effectus ejus, et sic est sapor: aut est effectus ejus non proximus, et sic est odor qui saporem sequitur. Si autem est de his qui ordinant ad substantiam, tunc est species tangibilium.
Et ex his patet quare homines visum et auditum habentes optime disciplinabi les sunt: et si carent odoratu, visu, et auditu, nunquam disciplinantur perfecte. Sunt tamen omnes sensus aliquo modo et secundum quid disciplinabiles: et ideo dicitur quod destructo quolibet sensu perit scientia sensibilis ejus: et sunt aliquo modo judicantes cibum: sed tunc aut judicant per intentionem pure spiritualem, aut medio modo se habentem. Et primo quidem modo judicat visus a remotissimo. Secundo autem modo aut est substantialiter judicans, aut proxime judicans conveniens et inconveniens in ipso: et primo quidem modo est tactus, secundo autem modo est gustus. Si autem habet se medio modo, aut plus est materiale quam spirituale aut e converso. Et primo quidem modo est odor, qui mixti corporis est. Et secundo modo est sonus, qui esse spirituale habet in medio, non tamen sicut visus. Hae autem sunt rationes ab Aristotele in II de Anima confuse et breviter positae: propter quod Avicenna professus est se Aristotelem illo in loco non intellexisse.
On this page