Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT VI.

Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
1

Forte autem aliquis dicet, quod organum aliquod proprium quo sentimus est eorum sensibilium quae supra vocamus sensata communia: et sic ille sensus qui est illius organi, erit sextus sensus primus, ita quod sensata communia sunt sibi propria. Sed si hoc esset verum, tunc sensata communia sentiremus unoquoque sensu secundum accidens et non essentialiter. Id quod sentimus per accidens, dicitur dupliciter, quorum unum est quod accidit huic sensui in quantum est hoc, licet non accidat sensui in quantum est sensus, sicut nos visu sentimus dulce: hoc enim accidit visui in quantum conjunctum est suum sensibile cum sensibili, gustus tamen dulce non accidit sensui in quantum est sensus: quia tunc a nullo sensu perciperetur sive sentiretur. Aliud autem est quod accidit huic sensui in quantum est hic sensus, et etiam sensui in quantum est sensus, sicut dicimus quod videmus filium Dionis: et de illo diximus supra, quod est sensatum per accidens. Primo ergo modo per accidens sentitur ab aliquo sensu hoc quod ab alio sensu sentitur per se. Si ergo sensata communia sentirentur ab aliquo proprio sensu per se, tunc absque dubio non sentirentur ab aliis nisi per accidens, ita quod forma eorum nullo modo depingeretur in sensu alio, sicut nec forma dulcis describitur in visu. Communia autem sunt quinque quae supra diximus, quae sunt motus, status, figura, magnitudo, numerus: et unum tamen quod ad numerum reducitur: et si aliqua alia inveniantur quae a pluribus sensibus essentialiter sentiuntur, ad ista reducuntur, sicut situs qui est dimensio, et magnitudo quaedam, et sicut propinquitas et remotio quae sunt etiam reducta ad magnitudinem, et sicut asperitas et lenitas, et rectum et curvum quae videntur et tanguntur, quae sub figura videntur collocari, et quaecumque alia talia possunt inveniri: et ideo Avicenna in suo sexto Naturalium, similiter autem Avicebron et Hebucham plura quam quinque ponunt sensata. Quod autem omnia ista a quocumque praedictorum quinque sensuum essentialiter et non accidentaliter sentiantur, probatur per hoc quod omnia haec quaecumque sentimus, motu quodam qui est a sensibili in sensum sentimus. In illo autem motu forma sensibilis ut passio quaedam efficitur in sensu: tali enim motu sentimus magnitudinem, et ideo magnitudo sensibilis in sensu efficitur: et quia magnitudinem sentimus motu, oportet quod etiam figuram sen tiamus tali motu: quia figura magnitudo est quaedam sic vel aliter terminata: et quia oppositorum est idem sensus essentialis, ideo quiescens sentimus in eo quod non movetur sive privatum est motu: numerum autem sentimus negatione continui, et per proprietates: jam autem probatum est, quod continuum quod est magnitudo quaedam, essentialiter sentitur: et ideo oportet quod ejus privatio quae est numerus, essentialiter sentiatur: et universaliter dicatur quidquid sentitur motu qui sit a sensibili in sensum, et passio sensus, et sic perfecta ab agente sensibili a pluribus sensibus, illud sentitur essentialiter, cum talis motus sit factus per se sensibili forma: motus enim ille est forma post formam: quia quod a sensibili patitur medium, hoc patitur a medio organum sensus: communia autem omnia tali motu sentiuntur a pluribus sensibus: nihil igitur eorum sentitur per accidens, sed unumquodque eorum sentitur essentialiter: et hoc non posset esse, sicut diximus, si sensata communia propria essent alicujus sensus particularis: quia unusquisque propriorum unum sentit tantum primo secundum naturam, sicut visus qui primo non accipit nisi colorem, et sub ipso colorum differentias: est enim visus primo coloris, et postea differentiarum coloris secundum quod probavimus in principio Physicorum, quod universale prius est particulari in sensu: similiter autem est in quolibet alio sensu.

2

Cum igitur ista communia sint plura sub una universali natura non contenta, non erit ipsa alicujus sensus sensata propria. Si autem diceretur ab aliquo, quod essent propria alicujus sensus, tunc sequeretur quob quod ab aliis sensibus propriis ista non comprehenderentur nisi per accidens: et sic motus sentiretur per visum per accidens, quia ille motus sentiretur a visu: sicut nec sentimus dulce per visum: hoc enim ita contingit, quia nos habemus utriusque, scilicet tam albi quam dulcis proprium sensum, secundum quod essentialiter et substantialiter utrumque cognoscimus, sed album visu, et dulce gustu: et ideo accidit nobis videre album quando judicium gustus prius fuit de dulci in hoc albo: et ideo non videmus dulce in eo quod dulce, sed videmus hoc quod est dulce secundum materiam. Et si diceretur quod non hoc modo videmus dulce per accidens quod scilicet accidit huic sensui in quantum est sensus hic, tunc oporteret quod videremus ipsum per accidens omnino, ita quod accideret sensui in quantum est sensus, sicut videmus filium Dionis non in quantum est Dionis filius acceptus per aliquem alium sensum, sed in quantum est albus, cui accidit Dionis filium esse, cujus formam nequaquam in visu describitur, sed ab alia altioris sensus comprehensione cum visibili accipitur. Nos autem jam ante probavimus, quod nos habemus sensum communem a pluribus sensibus eorum quae sunt sensata communia, non secundum accidens, sed per se: non igitur est de ipsis aliquis proprius, nequaquam sentiremus ipsa essentialiter a pluribus communiter, sed tantum secundum accidens, sicut sentitur filius Dionis: propria enim sensibilia sentiunt proprii sensus ad invicem, ita quod unus sentit sensibile alterius, non quidem secundum quod ipsi sunt essentialiter distincti, et ad hoc sensibile vel ad aliud, sed potius secundum quod sensus plurium sensibilium est unus in subjecto, non in quantum sensus, sed potius secundum quod sensibilia plurium unum sunt in subjecto, sicut citrinum et amarum in cholera: tunc enim dicimus nos videre amarum, quando videmus citrinum: et non potest dici, quod si alterius proprium cujuscumque duorum, visus scilicet vel gustus, quod dicat quod haec duo unum sunt: quoniam hoc dicere est alicujus virtutis quae comparat secundum divisionem et compositionem sensata plurium sensuum: et hoc non potest esse proprium alicujus eorum: quia quaecumque virtus comparat inter sensata plurium, oportet quod accipiat sensata plurium: et hoc non potest facere aliquis sensus proprius: et quia hoc non est proprium alicujus sensus particularis, ideo frequens fit deceptio circa hoc, cum supra ostenderimus proprium sensum in sensibili proprio nullatenus decipi: deceptio enim est ejus virtutis quae componit et dividit inter sensata: quia saepe cum accipit citrinum hoc ipsum putat esse amarum, et ita mel aliquando opinatur fore fel. Cujus autem potentiae sit inter sensata componere et dividere, posterius dicetur.

3

Inquiret autem aliquis, cujus causa natura dat nobis sensus plures, ita quod plura sensata per sentimus, et non dat nobis natura unum solum sensum per quem omnia sensata sentiremus ? Ad hoc dicendum est, quod hoc facit natura quatenus nos non lateant communia sensata quae convenienter sentimus post sensata propria: illa enim nesciremus esse communia, si omnia propria sentiremus per unum et eumdem sensum, quae sunt motus, et magnitudo, et alia quae supra dicta sunt. Si enim solus visus per quem sentiremus per omne sensatum, et visus esset albi et aliorum propriorum, tunc laterent magis communia esse communia quam modo faciant: videntur enim omnia communia eadem esse cum propriis, eo quod non consequerentur nisi ad sensibilia ejusdem sensus, et videretur color esse magnitudo: nunc autem quia eadem communia etiam in altero sensu sentiuntur, facit manifestum esse quod communia altera sunt a propriis: quidquid enim aliquando sequitur ad unum, aliquando ad alterum, diversum est ab utroque: et cum communia uniant in se propria, si communia non bene essent distincta a propriis, oporteret quod totum judicium sensibilium esset errore implicitum, et nihil esset certum in judicio sensibilium. Haec igitur dicta sunt ad hoc quod non sit sextus aliquis sensus proprius praeter quinque determinatos.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT VI.