Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT VII.

Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
1

Volentes autem nunc inquirere de virtutibus animae sensibilis interioribus, propter faciliorem intellectum primo enumerabimus eas, et postea sigillatim exsequemur de ipsis. Dicamus igitur quod in omni natura quae pluribus communis est, oportet esse unum fontem ex quo illa oriatur communitas oriatur: sensibilis autem cognitio est communicata quinque sensibus: et ideo oportet esse unum fontem ex quo omnis sensus oriatur, et ad quem omnis motus sensibilium referatur sicut ad ultimum finem: et hic fons vocatur sensus communis: qui quaedam habet in quantum sensus est, et quaedam habet in quantum sensus communis est: in quantum enim sensus est, habet quod recipit rerum species sine materia, et tamen praesente materia, quod proprium est omnis sensus. In quantum autem communis est, habet duo sine quibus sensibilis cognitio non perficitur: quorum unum est judicium sensibilis operationis, sicut nos apprehendimus videre quando videmus, et audire quando audimus, et sic de aliis. Si enim hoc judicium non esset in animalibus, non esset satis utile videre et audire, secundum alios sensus apprehendere. Secundum autem est comparare sensata diversorum sensuum per hoc quod invenit ea in uno communi sensato conjuncta vel distincta: hoc enim non potest facere aliquis sensus propriorum: quia comparatio inter plura est: et oportet comparantem plura simul habere apud se: et ideo sensus communis comparat sensata, dicendo citrinum esse dulce, et unum dulcius alio, per hoc quod ad ipsum referuntur omnium propriorum sensuum sensata. Haec igitur cogunt ponere sensum communem.

2

Nos autem percipimus in nobis esse cognitionem sensibilium formarum etiam quando res non est praesens: et haec cognitio est altioris abstractionis quam cognitio sensibilis, sicut superius determinavimus: scimus enim quod altera est virtus quae bene tenet, et altera est virtus quae bene recipit: quoniam bene tenens perficitur sicco frigido, et bene recipiens perficitur humido: et cum sensibilis bene recipiat et non teneat re absente, scimus sensibilem virtutem universaliter natura esse illam quae tenet imagines rerum apud nos quando res ipsae non sunt praesentes.

3

Nos autem in nobis circa sensibiles formas triplicem experimur in genere cognitionem, quarum una est quae est circa formas acceptas per sensum hoc modo quo sensatae sunt: alia autem quae est circa intentiones quae nunquam in sensum fuerunt, sed tamen a sensibilium conditionibus non sunt separatae, sicut esse conveniens vel inconveniens, et amicum vel inimicum, et esse filium et non filium, matrem et non matrem, sicut ovis noscit filium, et illi et non alii porrigit ubera lactando, et fugit lupum ut inimicum, et canem sequitur ut custodem: et utraque istarum cognitionum est de his quae sunt apud nos re non praesente. Est autem et quaedam tertia quae agit tam in formis sensatis quam in intentionibus componendo et dividendo quae est quasi communis virtus, ad quam referuntur tam formae sensatae quam intentiones elicitae sicut sensata particularia ad sensum communem.

4

Resumamus igitur duo principia, per quae distinguuntur vires istae, dicentes quod activum quod est formale, non perficitur eodem quo perficitur passivum quod est recipiens et tenens. Cum igitur quaedam virtus sit quae tenet et recipit formas prius sensatas, illa erit passiva perfecta frigido sicco in complexione organi, cujus ipsa est actus. Cum autem in nobis experiamur esse cognitionem intentionum elicitarum ex sensibilibus formis, oportet esse aliquid quod eliciat et agat illas intentiones: et illius erit quasi potentia activa agens intentiones illas ex sensibus, cujus perfectio in complexione sui organi erit calidum spirituale et formale valde reservatorium: ergo formarum sensatarum vocaverunt Peripatetici imaginem, alias imaginationem: et quibusdam placuit quod vocitetur virtus formalis, eo quod servat apud nos formas: activum autem et elicitivum intentionum vocarunt aestimationem. Quia vero etiam experimur apud nos iterum teneri intentiones elicitas sicut tenentur formae sensatae: et non est ab eadem potentia tenere et agere, sicut dictum est, nec idem tenens est quod tenet formas sensatas et intentiones elicitas ex eis, eo quod altior gradus abstractionis est intentio quam forma, sicut supra diximus, ideo coacti sunt invenire virtutem animae quae tenet intentiones elicitas ab aestimativa virtute: et hanc vocarunt memoriam. Adhuc autem nos experimur nos uti componendo et dividendo tam formis quam intentionibus, facimus enim hominem cum duobus capitibus, et aliquid compositum ex multiplici forma sensata, et componimus haec cum intentionibus quas elicitas habemus apud nos: et oportet quod faciens illud sit aliquid commune ad quod tam formae quam intentiones referuntur sicut ad quoddam commune. Et hoc vocarunt phantasiam, quae existens inter memoriam in qua sunt intentiones, et imaginativam in qua sunt formae acceptae per sensum, utitur utrisque componendo et dividendo: et haec ope ratur in somnis, sicut et in vigilia. Phantasia autem ab apparitione dicta est: quoniam illa est major cognitio quam habet anima sensibilis, et est ultimum virtutis ejus, et haec a vulgo in hominibus vocatur cogitativa: cum tamen proprie cogitare rationis sit proprium. Haec autem phantasia plurimum confert ejus recordationi quod oblitum est per haec quod movet intentiones ad formas, et formas ad intentionem: per hoc enim venitur in simile aliquid ejus quod prius scitum fuit, et per illud venitur in oblitum, sicut nos in libro de Memoria et Reminiscentia ostendemus. Haec etiam est illa quae intellectualia assimilat corporalibus. Intellectuales enim divisiones unius in multa assimilat divisioni arboris in multos ramos, sicut id quod facimus in arbore Porphyrii de divisione praedicabilium, et resultatione quam facit ipse intellectus posterioris in primus, assimilat scalis, sicut est id quod tradidit Pythagoras de scala aurea. Secundum congruentiam autem operum Peripatetici tradiderunt istis viribus situm: omnes enim organicas esse tradiderunt, eo quod sunt circa particularia tantum: omnis enim forma particularis in materia aliqua est: quoniam forma sine omni materia accepta est universalis, circa quam operatur intellectus: sensum igitur communem in anteriori parte cerebri posuerunt in loco ubi concurrunt nervi sensitivi quinque sensuum sicut in quodam centro, qui locus medullosus est et humidus, post quem locum est durities major ex frigiditate cerebri proveniens: et illum dixerunt thesaurum formarum in quo retinentur formae et immobilitantur, qui thesaurus imaginativa vel formalis vocatur. In prima autem parte mediae cellae cerebri vel cellulae quae calida est ex motu multi spiritus, ad ipsam posuerunt aestimativam quae elicitiva et activa est intentionum. Thesaurum au tem ejus reservantem intentiones, qui memoria vocatur, in posteriori parte cerebri posuerunt, qui locus est siccus propter nervos motivos qui oriuntur ab ipso. Cujus signum est, quia laesa illa parte perditur vel laeditur memoria in omnibus animalibus: phantasiam autem quae convertit se tam super intentiones quam super formas, posuerunt in medio mediae cellae tanquam centrum inter imaginativam et memoriam. Hujus signum est, quia laesa media cella non habetur ab aliquo animali ordinatum regimen vitae, eo quod non potest uti sensatis formis et intentionibus secundum quod oportet: et tunc efficiuntur animalia furiosa et rabida. Haec igitur sunt quae praelibare volumus de istis virtutibus, et modo prolixius determinabimus de unoquoque istorum, et primo de sensu communi.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT VII.