Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT VIII.

De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
1

Dicamus igitur quod quia nos sentimus, quia videmus quando videmus et sentimus, quia videmus quando videmus et sentimus, oportet quod virtus qua hoc sentimus, sit aliqua virtus animae sensibilis. Quaeramus igitur utrum visus sit illa virtus qua videmus nos videre, aut altera a visu ? Similiter autem quaeritur de virtute qua sentimus nos audire et olfacere, et sic de aliis utrum fiat hoc per sensum proprium cujus est operatio illa, aut per aliquam aliam virtutem ? Si autem detur quod sensus quo sentimus nos videre quando videmus, sit alter a visu, tunc oportet quod ille sensus sit visus, eo quod illo videmus nos videre: et oportet quod ille etiam sit coloris qui subjicitur visui: quia non videmus nos videre, nisi per hoc quod videmus nos in visu speciem coloris habere: et qui videt speciem coloris in visu, videt colorem: et ex hoc sequitur, quod duo sensus sint ejusdem sint subjecti sive objecti, scilicet visus, et ille quo videmus nos videre, quod est impossibile: quia non multiplicatur proprium patiens ex ejusdem speciei agente. Si autem daretur quod est idem visus quo videmus colorem, et quo videmus nos videre colorem, tunc visus erit suiipsius sicut objecti: et cum objectum sit agens, et sensus patiens, sequeretur eumdem sensum esse agens et patiens, quod iterum est impossibile. Si autem propter hoc iterum diceretur, quod esset sensus alter, tunc quaeramus de illo altero, utrum videat se videre, an non ? Et si non, tunc cognitio sui sensibilis est incerta comprehensio: quoniam quando videt, non comprehendit se videre: tunc eadem ratione alio sensu videt se videre sicut et in principio: et tunc iterum de illo quaeretur, et procedet hoc in infinitum: aut oportet dicere, quod ille alius sit suiipsius judex: cum autem eodem sensu videat se videre, et videat visibile: et hoc in principio dicendum fieri, eo quod natura nunquam abundat superfluis, sed explet opera sua per necessaria: ergo relinquitur quod eodem sensu videamus visibilia, et videamus nos videre.

2

Hoc tamen adhuc dubitationem habet: constat enim ex praemissis, quod nihil est videre secundum actum nisi visu sentire colorem secundum actum: quoniam nos supra probavimus quod species objecti quando est in sensu, perficit ipsum secunda perfectione quae est agere: oportet igitur, ut videtur, ex hoc sequi, quod videns se videre, nihil aliud sit ni si videns colorem, aut visum habere colorem: et ita primum videns quo videmus nos videre, habebit colorem sicut et pupilla: primum autem videns dicimus quod influit oculo visum: illo enim videmus nos videre, sicut diximus supra. Si autem hoc detur, tunc sequitur quod quando videmus nos videre, quod videre sit color vel coloratum, quod est valde inopinabile.

3

Dicamus igitur solventes hanc quaestionem, quod manifestum est quod non omnino est unum et uno modo dictum sentire per visum. Et hujus signum quidem est, quia etiam quando videmus res exteriores, non videmus uno modo: nec uno modo judicamus per visum discernendo tenebras et lumen: et similiter possumus dicere quod visus sit diversorum sicut colorati est aut objecti, et est operationis aliter quam objecti: et tunc non sequitur quod videre sit aliquid coloratum vel color. Amplius autem aliter solventes inductam dubitationem aliqualiter possumus aliquo modo concedere conclusionem, quod scilicet videre videntis secundum actum est tanquam coloratum, licet non sic simpliciter sit coloratum. Id enim quo sentimus, est susceptivum sensibilis formae, et informatur ea, sed suscipit eam sine materia, ut supra diximus. Cujus signum est, quia etiam abeuntibus sensibilibus rebus a potentia sentientium, adhuc insunt sensus, id est, formae sensibiles et phantasiae, quibus sensibiliter operantur animalia quando imaginantur et rememorantur, sicut supra diximus: actus enim sive perfectio rei quae sentitur, et sensus secundum actum factus est unus: quia una forma perfectio est utriusque: sed alterum est esse ejus in sensibili, et alterum in sensu: quia esse spirituale et intentionale habet in sensu, materiale autem et naturale habet in re sensata. Hoc autem dico de sensu et sensibili secundum actum acceptis, ut quan do accipitur sonus secundum actum, et auditus secundum actum: tunc enim in unius formae actu sunt sonans et auditus: quae forma est sonus alterum esse habens in sonante, et alterum in auditu. Contingit enim aliquando quod id quod habet auditum, non audit secundum actum: et contingit quod id quod habet sonum in potentia, non sonat secundum actum: et tunc non sunt in unius formae actu audiens et sonans. Cum autem id quod possibile est audire, operetur et actu aliter audiat: et cum id quod potest sonare actu, aliter sonat: tunc secundum actum audiens, et secundum actum sonans sunt simul in una forma secundum actum: sed prout est in audiente vocatur auditio, et prout est in sonante vocatur sonatio, propter diversum esse quod habet in auditu et sonante, sicut diximus: et similiter est de visu et caeteris sensibus. Sicut igitur auditio est soni quaedam perfectio secundum auditum, ita visio est coloris aliquo modo: propter quod videns se videre, judex est ejus quod est circa coloris actum in visu. Est igitur determinatio quaestionis hujus totius, quod videmus nos videre, et sentimus nos audire, et secundum quemlibet sensum operari sensu ommuni communi, qui aliquo modo est idem cum particulari, et aliquo modo diversus. Sunt omnes sensus unum in forma virtutis sensitivae, quae fons est virtutem sensuum particularium: et ipsi particulares sensus sunt sicut rivi ex communi fonte derivati: et hoc sensu communi est judicium circa particulares actiones quae sunt sensuum particularium: et hoc modo reflectitur virtus sensitiva super se, quando judicat de seipsa: sensus enim communis qui formalis est, reflectitur super particularem judicando sensibiliter de actione et operatione ejus. Et hoc modo nihil prohibet quando idem sit activum et passivum: agere enim quoddam est judicare et componendo et dividendo, et hoc est communis sensus, qui est formalis: recipere autem et habere formas sensibiles est pati, et hoc est sensuum particularium. Nos tamen ad hanc quaestionem inferius in sequenti capitulo redibimus subtilius de eadem disceptantes.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT VIII.