Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT I.

Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
1

His habitis, restat videre de comparatione potentiarum ad id quod habet hujusmodi potentias, in quo etiam hanc scientiam de anima finiemus. Dicimus igitur quod omne quod vivit et animam habet qua operationes vitae perficit et generatum est, necesse est habere animam vegetabilem: opera enim ejus salvant ipsum usque ad suam corruptionem: in his autem quae non generabilia sunt, vita nobilior est: et ideo vegetabili non indigent anima, neque viribus ejus. Quod autem omne generatum animam habens necesse sit habere animam vegetabilem, probatur per effectum virium animae vegetabilis: omne enim generatum imperfectae qualitatis est, quando generatum est, et imperfectae virtutis: oportet igitur per augmentum quod de ducatur ad debitam perfectionem, et ite rum iterum per decrementum deducatur ad naturalem suae senectutis et necessitatis corruptionem, quia aliter natura deficeret in necessariis: augmentum autem sine alimento fieri non potest: oportet igitur habere nutritivam et augmentativam: et ne destruatur esse divinum propter quod agit omne quod agit, oportet etiam ipsum generativam habere: necesse est igitur vegetabilis animae potentias in omnibus generativis et corruptibilibus: generata autem dico quaecumque de seipsis generant, et non illa quae generant, suas formas et species in materia aliena, sicut faciunt corpora simplicia et immaterialia: talia enim omnia non de seipsis semen emittunt generationis: propter hoc etiam non vere generata sunt, sed agentia tantum generationem in aliis.

2

Sensum autem non necesse est inesse omnibus viventibus: secundum enim superius dicta, ea quae habent corpora simplicia, impossibile est habere medium in tactu: et ita simplicia non habent tactum, cum tamen simplicium quaedam habeant vitam. Adhuc autem ex supra habitis constat quod sine tactu nullus habetur sensus: tactus enim est tam sensus quam differentia constitutiva animalis: neque illa saltem sine tactu esse possunt animalia quaecumque non recipiunt animas sensibiles sine materia, sicut illa quae non habent sensus qui apprehendunt per medium, et sunt illa quae non habent nisi tactum et gustum secundum quod est quidam tactus. Si autem concedamus quod superius dictum fuit, quod nihil frustra facit natura, tunc necesse est cum illo, quod concedamus quod animalia necesse est habere sensus: et hoc quidem necesse est concedere, quia nos videmus, sicut et in secundo Physicorum probavimus, quod omnia quae natura consistunt, propter aliquem finem determinatum sunt, vel his quae propter finem coaccidunt, sicut pili quos videmus in locis determinatis oriri, et in tota specie sunt, sicut sub ascellis hominum et in inguine: uniformitas enim ista non esset, nisi essent ad finem determinatum in natura. Similiter autem est in aliis accidentibus rebus naturalibus. Cum igitur natura faciat omnia propter finem, ad quem ita nata sunt pervenire, tunc etiam facit alia quae non mox nata corrumpantur: sed ut in pluribus vel omnibus deveniat quodlibet ad finem suae perfectionis secundum speciem, ad quam natum est devenire. Hic enim finis est principaliter intentum opus a natura. Si igitur consideremus animalia habentia processivum motum, oportet quod habeant illum ut de loco ad locum mota conjungantur convenientibus, et removeantur a nocentibus. Si autem illa sensum non haberent, nocumenta et convenientia non perciperent: oportet igitur quod corrumperentur sensum non habentia: idem autem est de his quae permanentia et immobilia sunt secundum locum: his enim inest convenientium perceptio et laedentium fuga, aliter tamen quidem quam aliis perfectis animalibus, tamen inest modo suae naturae convenienti. Omnia igitur anima lia sine sensu existentia destruerentur ante perfectionem: esset igitur frustrata natura, cum animalia ad debitum sibi finem produci non possent.

3

Similiter autem corpus non posset habere intellectum et animam discretivam et sensus non posset habere. Dico autem animatum quod movens est secundum locum, sive fuerit generatum et non factum: nec dico hoc quod animatum terrena anima non sit factum, sed quia dicunt quidam simplicia corpora esse non facta, et habere solum intellectum discretivum particularium et sensibilium, sicut ex phantasmate acceptus intellectus, et tamen sensibilem animam non habere: hoc enim impossibile est omnino. Sed coelestia quidem habent intellectum activum et operativum, et ille discretivus non vocatur. Talia igitur non perfecta per generationem habentia intellectus agentes et operativos non discretivos, non habent sensum. Et si quaeramus quare non habent, in promptu erit assignare causam. Si enim haberent, tunc haberent aut propter dignius aliquid in anima, aut propter dignius aliquid in corpore. Nunc autem neutrum horum est in eis ex habere sensum. Intellectus enim acceptivus de se et operativus qui extra se non quaerit intelligibilia, non magis intelligit propter sensibilia, sed minus, eo quod a simplicibus intelligibilibus avertitur ad phantasmata. Corpus autem propter sensus non melius est, sed potius nihil erit per corruptionem quae est ex sensu. Necesse est enim quod omne habens sensus, valde diversae sit compositionis, et multas habeat partes molles et terrenas, quarum facilis est corruptio: et ideo generaliter brevioris vitae quam multae ex plantis. Vivum ergo non factum per generationem habitam non esset melius, sed pejus ex sensu: igitur frustra daretur ei sensus a natura.

4

Sed eorum quae facta sunt corporum et non moventium secundum locum, nullum est omnino quod habeat intellectum sine sensu: cujus ratio jam dicta est, quia videlicet non conjungerentur convenientibus, neque removerentur a contrariis: et sic natura ageret frustra. Si autem dicta necessitate animali detur sensus, tunc necessarium est quod in corpore simplici sit sensus, vel in corpore composito: non autem potest esse corpus simplex sensibile per rationem prius inductam: quoniam tactus non potest esse simplicis, et sine tactu non potest esse aliquis sensus.

5

Quod licet superius probavimus, tamen etiam manifestum erit ex his quae nunc inducemus: est enim animal corpus animatum: omne autem corpus generabile et corruptibile, quia de talibus hic loquimur, est possibile tangi tactu physico, et sentitur per sensus tactivos: ergo necessarium est cum tactus sit per medium intraneum, quod animalis corpus sit tale quod possit tangere et sentire sensus differentias vel tactus. Non autem sentiret qualitates tangibiles, nisi per hoc quod medietas est mixta ex eis: oportet ergo corpus esse mixtum et non simplex: nisi enim sentiret tangibilia, non posset salvari animal: quia non sentiret ea quae essentialiter componunt ipsum et salvant et corrumpunt. Sic autem non est in aliis sensibus: quia illi per extrinseca media sentiunt, et sensibilia eorum neque essentialiter componunt, neque salvant, neque componunt corpus, sicut et auditus et odoratus: nisi enim habeat sensum tactus, non possit quaedam corrumpentia essentialiter fugere, et quaedam salvantia essentialiter accipere. Si autem sic se habeant, possibile est salvare animal quousque ad finem naturae deveniat: et ideo quia gustus est salvativus substantiae animati corporis, oportet gustum esse quemdam tactum. Cujus causa est, quia gustus est sensus quo accipitur nutrimentum vel alimentum, quod nutrit per hoc quod substantialiter convertitur in substantiam. Tale autem corpus tangibile habens qualitates: et ideo sensus participans ipsum est tactus quidam necessario. Haec autem omnia constant ex determinatis de tactu et gustu.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT I.