Table of Contents
De Anima
Liber 1
Liber I, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.
CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.
CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.
CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.
CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Liber I, Tractatus II
CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.
CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.
CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.
CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.
CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.
Liber 2
Liber II, Tractatus I
CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.
CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.
CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.
CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.
CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.
CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.
CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.
CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.
Liber II, Tractatus II
CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.
CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.
CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.
CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.
Liber II, Tractatus III
CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.
CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.
CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.
CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.
CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.
CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.
CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.
CAPUT XVI. : De visu lucentium.
CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.
CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.
CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.
CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.
CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.
CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.
CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.
CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.
CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.
CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.
CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.
CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.
CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.
CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Liber II, Tractatus IV
CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.
CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.
CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.
CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.
CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.
CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.
CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.
Liber 3
Liber III, Tractatus I
CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.
CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.
CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.
CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.
CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.
CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.
Liber III, Tractatus II
CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.
CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.
CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.
CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.
CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.
CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.
CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.
CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.
CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.
CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.
CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.
CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.
CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.
CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.
Liber III, Tractatus III
CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.
CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.
CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.
CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.
CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.
CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.
Liber III, Tractatus IV
CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.
CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.
CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.
CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.
CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.
CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.
CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.
Liber III, Tractatus V
CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.
CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.
CAPUT II.
Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.Sonus autem et color et odor non alunt cum sint intentiones sine materia: et ideo talia neque sensum per substantiam alunt, neque ex eis augmentum est vel decrementum. Cum autem gustus sit alimenti sensus, necesse est gustabile non per speciem saporis esse alimentum, sed oportet gustum esse quemdam tactum, ita quod alimentum per substantiam accipiat: et ideo oportet quod gustus sit sensus ejus quod et possibile est tangi propter qualitates tactus quas habet: et sic vegetativus per nutrimentum quod ex sua substantia praestat. Omne enim quod nutritur, ex eisdem nutritur ex quibus generatur. Cum igitur generationem habeat ex tangibilibus, oportet quod eisdem nutriatur: gustus autem sensus est gustus: ergo erit sensus tangibilium: et sic gustus est aliquis tactus. Hi igitur duo sensus necessarii sunt animali: et ideo manifestum est quod animal impossibile est esse sine tactu. Alii autem sensus sunt propter bonum et utile quorumdam animalium: eo quod non nisi cuidam conveniunt generi, et non omnibus animalibus: conveniunt enim habenti motum processivum, quod est unus quo movetur ad nutrimentum. Idem enim oportet habere sensus conveniens et quoddam nocivum apprehendentes: et generaliter quidem verum est, quod si ullum debeat salvari, oportet salvari per tactum. Sed quaedam sunt quae etiam indigent procul apprehendere conveniens et nocivum: et hoc fit quando per medium extrinsecum advenit, et fit eis sensibile quod apprehendunt.
Hoc autem in tali modo fit, quod medium accipit formam sensibilem in eo quod a sensibili patitur vel movetur: sensus autem accipit in eo quod movet secundum locum violento motu, sicut diximus ante finem octavi Physicorum. Illud enim usque ad terminum ad quem facit et movet mutare aliquid pellit: et sic depellens facit alterum tale quale ipsum est: et sic continue movens unum movet alterum: et ideo omne depellere est motus etiam qui est per medium, sicut et sensus, in quo quidem primum depellit et non depellitur, sicut chorda vel manus: ultimum autem sicut lapis vel sagitta depellitur solum et non depellit. Medium autem istorum habet utrumque istorum: quia sicut aer vel aqua hic est et depellitur a primo, et depellit ultimum, et sunt media sic depellentia et depulsa quodammodo multa, sicut et in alteratione qua sensus a sensibili alteratur, excepto hoc solo quod alteratio sensuum fit in primo sensibili manente in eodem loco, quod non fit in his quae feruntur in quibus illud quod depellitur, mutat locum: et haec alteratio est similis motui figurae sigilli in cerae, sicut diximus superius. Motus enim figurae tantum ingreditur in ceram, quantum imprimens tangit ceram, et non amplius: et ita medium tangitur specie rei sensibilis ad tantum ad quantum durat motus rei sensibilis: et ideo in lapide nihil fit de motu tali, eo quod non est medium conveniens. Sed aqua propter humidum et perspicuum tangitur usquequo hoc est procul: aer autem adhuc amplius, quia ille de facili impulsu movetur et de facili recipit species sensibilium, et de facili agit in sensum, et patitur a sensibili si maneat, et unus continuus maneat vel sit non interceptus a spisso terminato: quod facit cum non est continuum inter sensibile primum et organum sensus. Et quia si fit sensus visus et alii per exteriora media apprehendentes, sensus melius est quam id quod dicitur de repercussione radiorum visus a sensibili ad videntem: sicut dicunt hi qui dicunt visum per emissionem radiorum, melius est multo quod dicatur aerem pati a visibili, quam quod visus extra mittat radios, et illi repercutiantur ad videntem. Patitur enim aer a figura et colore quamdiu est unus et continuus nisi interceptus aliquo corpore terminato. In levi autem humido est unus continuus: quia quaelibet ejus pars propter humidum fluit in aliam et continuatur ei: et ideo tale medium sic motum a visibili terminato motu movebat visum: sicut etiam in cera motus est figura sigilli usque ad finem ad quem ingreditur. Supra autem diximus quod impressioni sigilli similis est omnis acceptio sensibilium, et maxime visibilium, eo quod illa prae omnibus sunt spiritualia, et esse intentionum potius quam rerum habentia.
On this page