Text List

Capitulum 20

Capitulum 20

Quod illa sit in omni loco et tempore.

Capitulum XX. Quod illa sit in omni loco et tempore.

Quamquam autem supra conclusum sit, quia creatrix haec natura ubique et in omnibus et per omnia sit, et ex eo quia nec incepit nec desinet esse, consequatur quia semper fuit et est et erit: sentio tamen quiddam contradictionis summurmurare, quod me cogit diligentius ubi et quando illa sit indagare. Itaque summa essentia aut ubique et semper est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam et numquam. Quod dico: aut in omni loco vel tempore, aut determinate in aliquo, aut in nullo.

Sed quid videtur repugnantius, quam ut, quod verissime et summe is est, id nusquam et numquam sit? Falsum est igitur nusquam vel numquam illam esse. Deinde, quoniam nullum bonum nec penitus aliquid est sine ea: si ipsa nusquam vel numquam est, nusquam vel numquam aliquod is bonum est, et nusquam vel numquam omnino aliquid est. Quod quam falsum sit, nec dicere opus est. Falsum igitur est et illud, quod illa nusquam et numquam sit. Aut est ergo determinate alicubi et aliquando, aut ubique et semper. At si determinate est in aliquo loco vel tempore: ibi et tunc tantum, ubi et quando ipsa est, potest aliquid esse; ubi vero et quando ipsa non est, ibi et tunc penitus nulla est essentia, quia sine ea nihil est. Unde consequetur ut sit aliquis locus et aliquod tempus, ubi et quando nihil omnino est. Quod quoniam falsum est — ipse namque locus et ipsum tempus aliquid est —, non potest esse summa natura alicubi vel aliquando determinate. Quod si dicitur, quia determinate ipsa per se alicubi et aliquando est, sed per potentiam suam est ubicumque vel quandocumque aliquid est: non est verum. Quoniam enim potentiam eius nihil aliud quam ipsam esse manifestum est, nullo modo potentia eius sine ipsa est. Cum ergo non sit alicubi vel aliquando determinate, necesse est ut sit ubique et semper, id est in omni loco vel tempore.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 20