Capitulum 21
Capitulum 21
Quod in nullo sit loco aut tempore.
Quod si ita est, aut tota est in omni loco vel tempore, aut tantum quaelibet pars eius, ut altera pars sit extra omnem locum et tempus. Si vero partim est et partim non est in omni loco vel tempore, partes habet; quod falsum est Non igitur partim est ubique et semper. Tota autem quomodo est ubique et semper? Aut enim sic est intelligendum, ut tota semel sit in omnibus locis vel temporibus et per partes in singulis; aut sic ut tota sit etiam in singulis. Verum si per partes est in singulis, non effugit partium compositionem et divisionem; quod valde alienum a summa natura inventum est. Quapropter non est ita tota in omnibus locis aut temporibus, ut per partes sit in singulis. Restat altera pars discutienda, scilicet: qualiter summa natura tota sit in omnibus et singulis locis vel temporibus. Hoc nimirum esse non potest, nisi aut simul aut diversis temporibus. Sed quoniam ratio loci ac ratio temporis, quas hactenus simul progressas eisdem vestigiis una potuit indagare prosecutio, hic ab invicem digredientes disputationem videntur diversis quasi fugere anfractibus, singulatim suis investigentur discussionibus. Primum ergo videatur si summa natura tota possit esse in singulis locis aut simul aut per diversa tempora. Deinde id ipsum in temporibus inquiratur.
Si igitur tota est simul in singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Sicut enim locus a loco distinguitur, ut singula loca sint, ita id quod totum est in uno loco, ab eo quod eodem tempore totum est in alio loco distinguitur, ut singula tota sint. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil eius est quod non sit in ipso loco. At de quo nihil est quod non sit in aliquo loco, nihil est de eo quod sit eodem tempore extra eundem locum. Quod igitur totum est in aliquo loco, nihil eius est quod eodem tempore sit extra ipsum locum. Sed de quo nihil est extra quemlibet locum, nihil eius est eodem tempore in alio loco. Quare quod totum est in quolibet loco, nihil eius est simul in alio loco. Quod igitur totum est in aliquo loco: quomodo totum quoque est simul in alio loco, si nihil de eo potest esse in alio loco? Quoniam igitur unum totum non potest esse simul in diversis locis totum, consequitur ut per singula loca singula sint tota, si in singulis locis simul aliquid est totum. Quapropter si summa natura tota est uno tempore in singulis omnibus locis: quot singula loca esse possunt, tot singulae summae naturae sunt; quod irrationabile est opinari. Non est igitur tota uno tempore in singulis locis. At vero si diversis temporibus tota est in singulis locis: quando est in uno loco, nullum bonum et nulla essentia est interim in aliis locis, quia sine ea prorsus aliquid non existit. Quod absurdum esse vel ipsa loca probant, quae non nihil sed aliquid sunt. Non est itaque summa natura tota in singulis locis diversis temporibus. Quod si nec eodem tempore nec diversis temporibus tota est in singulis locis: liquet quia nullo modo est tota in singulis omnibus locis.
Nunc est indagandum, si eadem summa natura sit tota in singulis temporibus, aut simul aut distincte per singula tempora. Sed quomodo est aliquid totum simul in singulis temporibus, si ipsa tempora simul non sunt? Si vero separatim et distincte tota est in singulis temporibus, quemadmodum aliquis homo totus est heri et hodie et cras: proprie dicitur quia fuit et est et erit. Ergo eius aetas, quae nihil aliud est quam eius aeternitas, non est tota simul, sed est partibus extensa per temporum partes. At eius aeternitas nihil aliud est quam ipsa. Summa igitur essentia erit divisa per partes secundum temporum distinctiones. Si enim eius aetas per temporum cursus producitur, habet cum ipsis temporibus praesens, praeteritum et futurum. Quid autem aliud est eius vel aetas vel existendi diuturnitas, quam eius aeternitas? Ergo cum eius aeternitas nihil aliud sit quam eius essentia, sicut supra digesta ratio indubitabiliter probat: si eius aeternitas habet praeteritum, praesens et futurum, consequenter quoque eius essentia habet praeteritum, praesens et futurum. At quod praeteritum est, non est praesens vel futurum; et quod praesens est, non est futurum nec praeteritum; et quod futurum est, non est praeteritum vel praesens, Quomodo igitur stabit, quod supra rationabili et perspicua necessitate claruit, scilicet quia illa summa natura nullo modo composita sed summe simplex est et summe incommutabilis: si aliud et aliud est in diversis temporibus et per tempora distributas habet partes? Aut potius si illa vera sunt, immo quia liquida vera sunt: quomodo haec possibilia sunt? Nullo igitur modo creatrix essentia aut aetas aut aeternitas eius recipit praeteritum vel futurum. Praesens enim quomodo non habet, si vere est? Sed ,fuit‘ significat praeteritum, et ,erit‘ futurum. Numquam igitur illa fuit vel erit. Quare non est distincte sicut nec simul tota in diversis singulis temporibus.
Si igitur sicut discussum est, nec sic est tota in omnibus locis vel temporibus, ut semel sit tota in omnibus et per partes in singulis, nec sic ut tota sit in singulis: manifestum est quoniam non est ullo modo tota in omni loco vel tempore. Et quoniam similiter pervisum est, quia non sic est in omni loco vel tempore, ut pars sit in omni et pars sit extra omnem locum aut tempus: impossibile est ut sit ubique et semper. Nullatenus enim potest intelligi esse ubique et semper, nisi aut tota aut pars. Quod si nequaquam est ubique et semper: aut erit determinate in aliquo loco vel tempore, aut in nullo. Determinate autem eam in aliquo non posse esse iam discussum est. In nullo igitur loco vel tempore, id est nusquam et numquam est. Non enim potest esse nisi aut in omni aut in aliquo. Sed rursus cum constet inexpugnabiliter non solum quia est per se et sine principio et sine fine, sed quia aliquid sine ea nec usquam nec umquam est: necesse est illam esse ubique et semper.
On this page