Capitulum 22
Capitulum 22
Quomodo sit in omni et in nullo loco et tempore.
Quomodo ergo convenient haec tam contraria secundum prolationem, et tam necessaria secundum probationem? Fortasse quodam modo est summa natura in loco vel tempore, quo non prohibetur sic esse simul tota in singulis locis vel temporibus, ut tamen non sint plures totae sed una sola tota, nec eius aetas, quae non est nisi vera aeternitas, non sit distributa in praeteritum, praesens et futurum. Non enim videntur hac lege loci ac temporis cogi nisi ea quae sic sunt in loco vel tempore, ut loci spatium aut temporis diuturnitatem non excedant. Quare sicut de iis quae huiusmodi sunt, unum idemque totum simul non posse esse totum in diversis locis et temporibus omni veritate asseritur, ita in iis quae huiusmodi non sunt, id ipsum nulla necessitate concluditur, lure namque dici videtur quod tantum eius rei sit aliquis locus, cuius quantitatem locus circumscribendo continet et continendo circumscribit; et quod eius solum rei sit aliquod tempus, cuius diuturnitatem tempus metiendo aliquomodo terminat et terminando metitur. Quapropter cuius amplitudini aut diutur- nitati nulla meta vel a loco vel a tempore opponitur, illi nullum esse locum vel tempus vere proponitur. Quoniam namque nec locus illi facit quod locus, nec tempus quod tempus: non irrationabiliter dicitur, quia nullus locus est eius locus, et nullum tempus est eius tempus. Quod vero nullum locum aut tempus habere conspicitur, id profecto nullatenus loci aut temporis legem subire convincitur. Nulla igitur lex loci aut temporis naturam ullam aliquomodo cogit, quam nullus locus ac tempus aliqua continentia claudit.
Quaenam autem rationalis consideratio omnimoda ratione non excludat, ut creatricem summamque omnium substantiam, quam necesse est alienam esse et liberam a natura et iure omnium quae ipsa de nihilo fecit, ulla loci cohibitio vel temporis includat, cum potius eius potentia, quae nihil est aliud quam eius essentia, cuncta a se facta sub se continendo concludat? Quomodo quoque non est impudentis imprudentiae dicere quod summae veritatis aut locus circumscribat quantitatem aut tempus metiatur diuturnitatem, quae nullam penitus localis vel temporalis distentionis magnitudinem suscipit vel parvitatem?
Quoniam itaque loci haec est et temporis conditio, ut tantummodo quidquid eorum metis clauditur, nec partium fugiat rationem, vel qualem suscipit locus eius secundum quantitatem, vel qualem patitur tempus eius secundum diuturnitatem, nec ullo modo possit totum a diversis locis vel temporibus simul contineri; quidquid vero loci vel temporis continentia nequaquam coercetur, nulla locorum vel temporum lege ad partium multiplicitatem cogatur, aut praesens esse totum simul pluribus locis aut temporibus prohibeatur; quoniam inquam haec est conditio loci ac temporis: procul dubio summa substantia, quae nulla loci vel temporis continentia cingitur, nulla eorum lege constringitur. Quare quoniam summam essentiam totam et inevitabilis necessitas exigit nulli loco vel tempori deesse, et nulla ratio loci aut temporis prohibet omni loco vel tempori simul totam adesse: necesse est eam simul totam omnibus et singulis locis et temporibus praesentem esse. Non enim quia huic loco vel tempori praesens est, idcirco prohibetur illi vel illi loco aut tempori simul et similiter praesens esse; nec quoniam fuit aut est aut erit, ideo aeternitatis eius aliquid evanuit a praesenti tempore cum praeterito quod iam non est, aut transit cum praesenti quod vix est, aut venturum est cum futuro quod nondum est. Nullatenus namque cogitur vel prohibetur lege locorum aut temporum alicubi aut aliquando esse vel non esse, quod nullo modo intra locum vel tempus claudit suum esse. Nam si ipsa summa essentia dicitur esse in loco aut tempore: quamvis de illa et de localibus sive temporalibus naturis una sit prolatio propter loquendi consuetudinem, diversus tamen est intellectus propter rerum dissimilitudinem. In illis namque duo quaedam eadem prolatio significat, id est: quia et praesentia sunt locis et temporibus in quibus esse dicuntur, et quia continentur ab ipsis; in summa vero essentia unum tantum percipitur, id est: quia praesens est, non etiam quia continetur.
Unde si usus loquendi admitteret, convenientius dici videretur esse cum loco vel tempore quam in loco vel tempore. Plus enim significatur contineri aliquid cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio. In nullo itaque loco vel tempore proprie dicitur esse, quia omnino a nullo alio continetur; et tamen in omni loco vel tempore suo quodam modo dici potest esse, quoniam quidquid aliud est ne in nihilum cadat ab ea praesente sustinetur. In omni loco et tempore est, quia nulli abest; et in nullo est, quia nullum locum aut tempus habet. Nec in se recipit distinc- tiones locorum aut temporum, ut hic vel illic vel alicubi, aut nunc vel tunc vel aliquando; nec secundum labile praesens tempus quo utimur est, aut secundum praeteritum vel futurum fuit aut erit, quoniam haec circumscriptorum et mutabilium propria sunt, quod illa non est; et tamen haec de ea quodammodo dici possunt, quoniam sic est praesens omnibus circumscriptis et mutabilibus, ac si illa eisdem circumscribatur locis et mutetur temporibus. Patet itaque quantum sat est ad dissolvendam quae insonabat contrarietatem: qualiter summa omnium essentia ubique et semper et nusquam et numquam, id est in omni et nullo loco aut tempore sit, iuxta diversorum intellectuum concordem veritatem.
On this page