Text List

Capitulum 23

Capitulum 23

Quomodo melius intellegi possit esse ubique quam in omni loco.

Capitulum XXIII. Quomodo melius intellegi possit esse ubique quam in omni loco.

Verum cum constet eandem summam naturam non magis esse in omnibus locis quam in omnibus quae sunt, non velut quae contineatur, sed quae penetrando cuncta contineat: cur non dicatur esse ubique hoc sensu, ut potius intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam tantum in omnibus locis, cum hunc intellectum et rei veritas exhibeat, et ipsa localis verbi proprietas nequaquam prohibeat? Solemus namque saepe localia verba irreprehensibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt nec circumscriptione locali continentur. Velut si dicam ibi esse intellectum in anima, ubi est rationalitas. Nam cum ,ibi! et ,ubi‘ localia verba sint, non tamen locali circumscriptione aut anima continet aliquid, aut intellectus vel rationalitas continentur. Quare summa natura secundum rei veritatem aptius dicitur esse ubique secundum hanc significationem, ut intelligatur esse in 3 omnibus quae sunt, quam si intelligitur tantum in omnibus locis. Et quoniam, sicut supra exposita rationes docent, aliter esse non potest, necesse est eam sic esse in omnibus quae sunt, ut una eademque perfecte e tota simul sit in singulis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 23