Text List

Capitulum 24

Capitulum 24

Quomodo melius intelligi possit esse semper quam in omni tempore.

Capitulum XXIV. Quomodo melius intelligi possit esse semper quam in omni tempore.

Eandem quoque summam substantiam constat sine principio et fine esse, nec habere praeteritum aut futurum, nec temporale, hoc est labile w praesens quo nos utimur; quoniam aetas sive aeternitas eius, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Nonne ergo ,semper', quod videtur designare totum tempus, multo verius si de illa dicitur, is intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi numquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi semper in aliquo est non similis? Quare si dicitur semper esse: quoniam idem est illi esse et vivere, nihil w melius intelligitur quam aeterne esse vel vivere, id est interminabilem vitam perfecte simul totam obtinere. Videtur enim eius aeternitas esse interminabilis vita simul perfecte tota existens. Cum enim supra iam satis liqueat ri quod eadem substantia non sit aliud quam vita sua et aeternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota: quid aliud est vera aeternitas quae illi soli convenit, quam interminabilis vita simul et 24 perfecte tota existens? Nam vel hoc solo veram aeternitatem soli illi inesse substantiae, quae sola non facta sed factrix esse inventa est, aperte percipitur: quoniam vera aeternitas principii finisque meta carere intel- 27 ligitur; quod nulli rerum creatarum convenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, convincitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 24