Text List

Capitulum 45

Capitulum 45

Quod aptius dici possit filius essentia patris quam pater filii; et quod similiter sit filius patris virtus et sapientia et similia.

Capitulum XLV. Quod aptius dici possit filius essentia patris quam pater filii; et quod similiter sit filius patris virtus et sapientia et similia.

Quod licet secundum perspectam rationem verum sit, valde tamen magis congruit filium dici essentiam patris quam patrem essentiam filii. Quoniam namque pater a nullo habet essentiam nisi a seipso, non satis apte dicitur habere essentiam alicuius nisi suam. Quia vero filius essentiam suam habet a patre, et eandem quam habet pater: aptissime dici potest habere essentiam patris. Quare quoniam neuter aliter habet essentiam quam existendo essentia: sicut satis aptius intelligitur habere filius patris essentiam quam pater filii, ita convenientius dici potest filius patris essentia quam pater filii. Nam haec una si fiat prolatio, satis acuta brevitate commendat filium non solum eandem essentiam habere cum patre, sed hanc ipsam habere de patre. Ut hoc sit: filius est essentia patris, quod est: filius est non differens essentia de patris essentia, immo de patre essentia. Similiter ergo est filius patris virtus et sapientia seu veritas, et iustitia et quidquid summi spiritus convenit essentiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 45