Text List

Capitulum 46

Capitulum 46

Quomodo quaedam ex iis quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.

Capitulum XLVI. Quomodo quaedam ex iis quae sic proferuntur, aliter quoque possint intelligi.

Videntur tamen quaedam ex iis quae sic proferri et intelligi possunt, aliam quoque non incongruam sub hac ipsa pronuntiatione intelligentiam suscipere. Liquet enim filium esse verum verbum, id est perfectam intelligentiam sive perfectam totius paternae substantiae cognitionem et scien- tiam et sapientiam, id est quae ipsam patris essentiam intelligit et cognoscit et scit et sapit. Si igitur hoc sensu filius dicatur patris intelligentia et sapientia et scientia et cognitio sive notitia, quoniam intelligit, sapit, scit et novit patrem: nequaquam a veritate disceditur. Veritas quoque patris aptissime dici potest filius, non solum eo sensu quia est eadem filii veritas quae est et patris, sicut iam perspectum est; sed etiam hoc sensu, ut in eo intelligatur non imperfecta quaedam imitatio sed integra veritas paternae substantiae, quia non est aliud quam quod est pater.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 46