Capitulum 54
Capitulum 54
Quod totus procedat a patre, totus a filio, et tamen non sit nisi unus amor.
Intuendum est diligenter utrum sint duo amores, unus a patre procedens, alter a filio; an unus non totus ab uno procedens, sed partim a patre, partim a filio; an nec plures nec unus partim procedens a singulis, sed unus totus a singulis et idem totus a duobus simul Sed huius dubitationis certitudo hinc indubitanter cognoscitur, quia non ex eo procedit in quo plures sunt pater et filius, sed ex eo in quo unum sunt. Nam non ex relationibus suis quae plures sunt — alia est enim relatio patris, alia filii —, sed ex ipsa sua essentia quae pluralitatem non admittit, emittunt pater et filius pariter tantum bonum. Sicut ergo singulus pater est summus spiritus, et singulus filius est summus spiritus, et simul pater et filius non duo sed unus spiritus: ita a singulo patre manat totus amor summi spiritus, et a singulo filio totus, et simul a patre et filio non duo toti, sed unus idemque totus.
On this page