Text List

Capitulum 55

Capitulum 55

Quod non sit eorum filius.

Capitulum LV. Quod non sit eorum filius.

Quid ergo? Cum hic amor pariter habeat esse a patre et filio, et sic similis sit ambobus ut nullatenus dissimilis sit illis, sed omnino idem sit quod illi: numquid filius eorum aut proles aestimandus est? Sed sicut verbum mox <ut> consideratur, se prolem eius esse a quo est, evidentissime probat, promptam praeferendo parentis imaginem: sic amor aperte se prolem negat, quia dum a patre et filio procedere intelligitur, non statim tam perspicuam exhibet se contemplanti eius ex quo est similitudinem; quamvis ipsum considerata ratio doceat omnino idipsum esse quod est pater et filius. Denique si proles eorum est: aut alter eorum erit pater eius, alter mater, aut uterque pater sive mater est; quae omnia veritati repugnare videntur. Quoniam namque nullatenus aliter a patre procedit quam a filio, nulla veritas patitur ut dissimili vocabulo ad illum pater et filius referantur. Non est igitur alter pater eius, alter mater. Ut autem duo aliqua sint, quae singula perfectam et nulla consideratione differentem habeant pariter ad aliquid unum patris aut matris habitudinem: nulla natura aliquo monstrari concedit exemplo. Ergo non est uterque, scilicet pater et filius, pater aut mater amoris a se manantis. Nequaquam itaque videtur veritati convenire, ut idem amor eorum filius sit aut proles.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 55