Text List

Capitulum 56

Capitulum 56

Quod solus pater sit genitor et ingenitus, solus filius genitus, solus amor nec genitus nec ingenitus.

Capitulum LVL Quod solus pater sit genitor et ingenitus, solus filius genitus, solus amor nec genitus nec ingenitus.

Sed videtur tamen amor idem nec omnino secundum communis locutionis usum dici posse ingenitus, nec ita proprie sicut verbum genitus. Solemus enim saepe dicere aliquid gigni ex ea re de qua existit; ut cum dicimus calorem aut splendorem gigni ab igne, seu aliquod effectum ex causa sua. Secundum hanc igitur rationem amor a summo spiritu exiens non omnino asseri potest ingenitus. Ita vero proprie sicut verbum dici genitus non potest, quia verbum verissimam esse prolem et verissimum filium, amorem vero nullatenus filium aut prolem esse manifestum est. Potest itaque immo debet dici solus ille cuius verbum est genitor et ingenitus, quia solus est pater et parens, et nullo modo ab alio est. Solum autem verbum genitum, quia solum filius et proles est. Solus vero amor utriusque nec genitus nec ingenitus, quia nec filius est nec proles est, nec omnino non est ab alio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 56