Capitulum 57
Capitulum 57
Quod amor idem sic sit increatus et creator sicut pater et filius, et tamen ipse cum illis non tres, sed unus increatus et unus creator; et quod idem possit dici spiritus patris et filii.
Capitulum LVII. Quod amor idem sic sit increatus et creator sicut pater et filius, et tamen ipse cum illis non tres, sed unus increatus et unus creator; et quod idem possit dici spiritus patris et filii.
Quoniam autem idem amor singulus est summa essentia sicut pater et filius, et tamen simul pater et filius et utriusque amor non plures sed una summa essentia, quae sola a nullo facta non per aliud quam per se omnia fecit: necesse est ut, quemadmodum singulus pater et singulus filius est increatus et creator, ita et amor singulus sit increatus et creator, et tamen omnes tres simul non plures sed unus increatus et unus creator. Patrem itaque nullus facit sive creat aut gignit. Filium vero pater solus non facit, sed gignit. Pater autem pariter et filius non faciunt neque gignunt, sed quodam modo si sic dici potest spirant suum amorem. Quamvis enim non nostro modo spiret summe incommutabilis essentia, tamen ipsum suum amorem a se ineffabiliter procedentem non discedendo ab illa sed existendo ex illa, forsan non alio modo videtur posse dici aptius ex se emittere quam spirando.
Quod si dici potest: sicut verbum summae essentiae filius est eius, ita eiusdem amor satis convenienter appellari potest spiritus eius. Ut cum essentialiter ipse sit spiritus sicut pater et filius, illi non putentur alicuius spiritus, quia nec pater ab ullo alio est, nec filius a patre quasi spirante nascitur, iste autem aestimetur spiritus utriusque, quia ab utroque suo quodam inenarrabili modo spirante mirabiliter procedit. Qui etiam ex eo quia est communio patris et filii, non absque ratione quasi proprium assumere posse videtur aliquod nomen, quod patri filioque commune sit, si proprii nominis exigit indigentia. Quod quidem, si fiat, scilicet ut ipse amor nomine ,spiritus4, quod substantiam pariter patris et filii significat, quasi proprio designetur: ad hoc quoque non inutiliter valebit, ut per hoc idipsum esse quod est pater et filius, quamvis ab illis esse suum habeat, intimetur.
On this page