Text List

Capitulum 58

Capitulum 58

Quod, sicut filius est essentia vel sapientia patris eo sensu quia habet eandem essentiam vel sapientiam quam pater, sic idem spiritus sit patris et filii essentia et sapientia et similia.

Capitulum LVIII. Quod, sicut filius est essentia vel sapientia patris eo sensu quia habet eandem essentiam vel sapientiam quam pater, sic idem spiritus sit patris et filii essentia et sapientia et similia.

Potest quoque, quemadmodum filius est substantia et sapientia et virtus patris eo sensu quia habet eandem essentiam et sapientiam et virtutem quam pater: ita utriusque spiritus intelligi essentia vel sapientia vel virtus patris et filii, quia habet omnino eandem quam habent illi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 58