Text List

Capitulum 59

Capitulum 59

Quod pater et filius et eorum spiritus pariter sint in se invicem.

Capitulum LIX. Quod pater et filius et eorum spiritus pariter sint in se invicem.

Secundum est intueri in patre et filio et utriusque spiritu, quomodo sint in se invicem tanta aequalitate, ut nullus alium excedat. Praeter hoc enim quia unusquisque illorum sic est perfecte summa essentia, ut tamen omnes tres simul non sint nisi una summa essentia, quae nec sine se vel extra se nec maior vel minor seipsa esse potest: per singulos tamen idipsum non minus valet probari. Est etenim totus pater in filio et communi spiritu, et filius in patre et eodem spiritu, et idem spiritus in patre et filio, quia memoria summae essentiae tota est in eius intelligentia et in amore, et intelligentia in memoria et in amore, et amor in memoria et intelligentia. Totam quippe suam memoriam summus spiritus intelligit et amat, et totius intelligentiae meminit et totam amat, et totius amoris meminit et totum intelligit. Intelligitur autem in memoria pater, in intelligentia filius, in amore utriusque spiritus. Tanta igitur pater et filius et utriusque spiritus aequalitate sese complectuntur et sunt in se invicem, ut eorum nullus alium excedere aut sine eo esse probetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 59