Text List

Capitulum 60

Capitulum 60

Quod nullus eorum alio indigeat ad memorandum vel intelligendum vel amandum, quia singulus quisque est memoria et intelligentia et amor et quidquid necesse est inesse summae essentiae.

Capitulum LX. Quod nullus eorum alio indigeat ad memorandum vel intelligendum vel amandum, quia singulus quisque est memoria et intelligentia et amor et quidquid necesse est inesse summae essentiae.

Sed in his nullatenus negligenter memoriae commendandum, quod intuenti mihi occurrit, existimo. Sic enim necesse est ut pater intelligatur memoria, filius intelligentia, spiritus amor: ut nec pater indigeat filio aut communi spiritu, nec filius patre vel eodem spiritu, sive idem spiritus patre aut filio, quasi pater per se meminisse solum possit, intelligere autem non nisi per filium, et amare non nisi per suum filiique spiritum; et filius per se intelligere tantum queat, per patrem autem memor sit, et per spiritum suum amet; et idem spiritus per se non aliud quam amare valeat, sed pater illi sit memor, et filius illi intelligat. Nam cum in his tribus unusquisque singulus sit summa essentia et summa sapientia sic perfecta, ut ipsa per se memor sit et intelligat et amet: necesse est ut nullus horum trium alio indigeat aut ad memorandum aut ad intelligendum aut ad amandum. Singulus enim quisque essentialiter est et memoria et intelligentia et amor et quidquid summae essentiae necesse est inesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 60