Text List

Capitulum 61

Capitulum 61

Quod tamen non sint tres, sed unus seu pater seu filius sive utriusque spiritus.

Capitulum LXI. Quod tamen non sint tres, sed unus seu pater seu filius sive utriusque spiritus.

Quandam hic video quaestionem occurrere. Nam si pater ita est intelligentia et amor, sicut est memoria; et filius sic est memoria et amor, quomodo est intelligentia; et utriusque spiritus non minus est memoria et intelligentia quam amor: quomodo non est pater filius et alicuius spiritus; et quare non est filius pater et spiritus alicuius; et cur non est idem spiritus alicuius pater et alicuius filius? Sic quippe intelligebatur quod memoria esset pater, filius intelligentia, utriusque spiritus amor.

Verum haec quaestio non difficile solvitur, si ea quae iam ratione inventa sunt, considerentur. Idcirco enim non est pater filius aut alterius spiritus, licet sit intelligentia et amor, quia non est intelligentia genita aut amor ab aliquo procedens; sed quidquid est, gignens est tantum, et a quo procedit alius. Filius quoque ideo non est pater aut alicuius spiritus, quamvis seipso et memor sit et amet, quia non est memoria gignens aut amor ab alio ad similitudinem sui spiritus procedens; sed quidquid existit, tantum gignitur, et est a quo spiritus procedit. Spiritum quoque non cogit esse patrem aut filium hoc quia contentus est memoria aut intelligentia sua, cum non sit memoria gignens aut intelligentia genita; sed solum quidquid est procedat. Quid igitur prohibet concludi quia unus tantum est in summa essentia pater, unus filius, unus spiritus, et non tres patres aut filii aut spiritus?

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 61