Text List

Capitulum 77

Capitulum 77

Quod in patrem et filium et eorum spiritum pariter et in singulos et simul in tres credendum sit.

Capitulum LXXVII. Quod in patrem et filium et eorum spiritum pariter et in singulos et simul in tres credendum sit.

Credendum igitur est pariter in patrem et filium et eorum spiritum, et in singulos et simul in tres; quia et singulus pater et singulus filius et singulus eorum spiritus est summa essentia; et simul pater et filius cum suo spiritu sunt una eademque summa essentia, in quam solam omnis homo debet credere, quia est solus finis quem in omni cogitatu actuque suo per amorem debet intendere. Unde manifestum est quia sicut in illam tendere nisi credat illam nullus potest, ita illam credere nisi tendat in illam nulli prodest.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 77