Text List

Prev

How to Cite

Next

Liber 11

Caput 1

1

QVod quidem Sapientia scientia quaedam circa principia est: patet ex primis, in quibus ad ea, quae ab aliis, de principiis dicta fuerunt. dubitatum est. Ambigat autem quispiam, vtrum ipsam Sapientiam par sit vnam esse scien tiam, an plures. si enim vnam, vna certe semper contrariorum est. at principia contraria non sunt, quod si non vnam, quales has pone re oportet.

2

Item demonstratiua principia speculari vtrum vnius est, an plurium. nam si vnius, cur hu ius magis qua cuiuscunque, quod si plu rium, quales has ponere oportet

3

Praeterea, vtrum omnium substantiarum, an non nam si omnium, difficile erit qualium nam sit reddere. si autem non omnium vna, incertum est quonam modo contingit plurium eandem scientiam esse.

4

Praeterea, vtrum circa substantias solum, an etiam circa accidentia. si. enim circa accidentia demonstratio¬ent circa substantias non est. quod si altera, qunaenam vtraque, & vtra sapientia sit. demonstratiua enim sa pientia, quae circa accidentia est: quae vero circa ipsa prima, qua substantiarum est.

5

At nec circa causas, quae in Physicis dictae sunt, quam quaerimus, scientia ponem, da est. neque enim circa ipsum cuius causa. tale enim est bonum. hoc vero in agendis, & his, quae sunt in motu, existit. & hoc primum mouet. tale nanque finis est. in immo bilibus vero primum mouens non est. Et omnino dubitationem habet vtrum circa sensibiles substantias est, qua nunc quaeritur, scientia, an non, sed circa alias quasdam. ete nim si circa alias, aut circa formas erit profecto, aut circa mathematica, quod autem formae non sint, manifestum est. Attamen etiam, si quis eas ponat esse, dubitationem habet cur non ita se habet de caeteris, quo rum formae sunt, quemadmodum de mathematicis vdico autem, quod mathematica quidem, media ponunt formarum, & sensibilium esse, quasi tertia quaedam praeter for mas, & ea, quae hic sunt. at tertius homo non est, nec equus, praeter ipsum & prticulares. Quod si, vt aiunt, non sunt, circa qualia ponendum. l est: quod Mathematicus tractet? non enim circa ea, quae hic sunt. nihil enim horum tale est: quale Mathematicae scientiae quaerunt. At vero nec circa mathematica est, quae nunc quaeritur, scientia, nihil enim horum separatum est. Ve rum nec sensibilium substantiarum corruptibiles nanque sunt.

6

Et om nino dubitare aliquis possit quae lisnam scientiae sit, de Mathematicorum materia dubitare, nec enim Natura lis, eo quod circa ea, qua in se principium motus & quietis habent, omnis Na turalis intentio est. Nec illius, qua de demonstratione, & scientia tractat. circa nanque idipsum genus consyderationem facit. Hestat ita que Philosophiam propositam de hisce rebus tractare.

7

Dubitauerit autem quispiam profecto, si haec, quae quaeritur, scientia ponenda sit cir ca principia, quae a quibusdam elemen ta vocantur,. haec autem omnes inesse compositis ponunt. At magis videatur vniuersalium eam oportere esse, quae quaeritur scientia, omnis. enimra tio, omnisque scientia vniuersalium, non vltimorum est, quare sic erit vtique primorum generum. haec autem sane fuerint ens, & vnum, haec enim maxime putabuntur cuncta en tia continere, & maxime principiis assimilari, eo quod natura prima sint. corruptis namque eis, simul cae tera quou quid pereunt, omne enim ens & vnum. Quat enus autem necesse est: vt differentiae participent his, siquis haec genera ponat, nullavero differentia participat genere, hoc pacto non videbitur ea genera ponere, neque principia. ltem, si imagis principium est: quid simplicius, quam quod minus talesit, vltima vero eorum, quae ex ge nere sunt simpliciora, quam genera sint (haec enim indiuidua sunt: gene ra vero in plures species, & differentes diuiduntu) magis species quam genera videantur principium esse, quatenus vero species simul cum generibus pereunt, genera magis assimulantur. principiis. principium nanque est: quod cointerimit. Haec vtique & huiuscemodi alia sunt, quae dubitationem habent.

Chapter 2

8

V Tem, vtrum ponendum est quid quam praeter particularia, an non, sed horum est, quae qua ritur, scientia, at haec infinita sunt. qua vero praeter singularia sunt, aut ge nera, aut species sunt, neutrius autem, horum, quae quaeritur, scientia est. cui enim hoc impossibile fit, dictum est Etenim omnino haesitationem habet vtrum arbitrandum sit aliquam separatam substantiam praeter sem sibiles substantias, & has quae hic sunt, an non, sed illa esse entia, & circa illa Sapientiam versariquaerere namque videmur aliam qua dam, & hoc est nobis, propositum, dico autem videre si quid per se se parabile sit, & in nullo sensibilium, existens. Item, si praeter sensibiles substantias est aliqua alia substan tia, praeter quales sensibiles ea ponenda esset. cur enim magis praeter homines, quam praeter equos, aut alia animalia, aut omnino etiam in animata ponenda siterat his sensibilibus, & corruptibilibus substantiis alias ose, piternas aequales ponere profecto extra rationem cadere videretur. Quod si id, quod nunc quaeritur, prim, cipium non est a corporibus separabile, quod aliud magis, quam materiam quis ponet? at haec actu quidem non est, potentia vero est. Magis itaque, ac principaliua ea videatur esse principium, species & forma. verum haec quoque corru ptibilis est. quare omnino, non est perpetua substantia, & per se separabilis. Sed hoc inconueniens est. videtur nanque esse, ac ab ipsis maxime gerera praeditis quaeritur, tanquam sit tale principium, ac ta lis substantia. Quo nanque pacto ordo eriti, non existente aliquo perpetuo separato, ac permanente.

9

Item, si est aliqua substantia, & principium naturale, quale nunc quaerimus, & hoc omnibus vnum, & idem perpetuis, atque corruptibilibus, du bitationem habet, cur cum idem pri cipium sit, quaedam, quae sub illo pri cipio sunt, aeterna sunt, quaedam non, hoc enim inconueniens est. Et si aliud quidem corruptibilium principium, aliud aeternorum est. si etiam corruptibilium aeternum est, similiter dubitabimus. Cur enim principio aeterno existente, non aeterna, quae sub aeterno sunt: corruptibili vero existente, aliud quoddam huius principium fit, & illius aliud, & hoc in infinitum procedet.

10

Quod sicis rursus (quae maxime yidentur im mobilia principia esse ens & vnum ponat, primo quidem nisi quod quid & substantiam vtrunque eorum significet, quomodo separabilia: & per seipsa erunt ( talia nanque prima, & aeterna principia quaerimus, Quod si substantiam, & quod quod vtrunque eorum significet, omnia entia substantiae sunt, cum de om nibus ens praedicetur. de quibusdam vero etiam vnum. cuncta vero entia substantiam esse falsum est. Item illis, qui primum principium ipsum vnum aiunt, & hoc substan tiam esse, ex vno vero, & materia primo numerum generant, & hunc substantiam esse dicunt, quomodo contingit verum esse quod dicitur, Dualitatem nanque, & caeterorum compositorum numerorum vnum quenque, quonam modo vnum in telligere oportet de hoc enim nec dicunt aliquid, nec vt dicant facile est. Si quis vero lineas, aut quae has sequuntur (dico autem primas superficies) principia esse ponat, haec non sunt substantia separabiles, verum sectiones & diuisiones, illae quidem superficie rum, hae vero corporum. puncta vero linearum sunt, & estam ipsarum earundem termini. haec autem omnia in aliis sunt, et nihil separabile est. ltem, quonam modo arbitrari oportet vnius & puncti substantiam esse: omnis nanque substantiae ge neratio est: puncti vero minime. punctum enim diuisio est.

11

praebet autem dubitationem hoc etiam, quod omnis quidem scientia vniuer salium est: & eius: quod tale est: I substantiam vero non esse vniuer salium, sed magis ipsum quod quid & separ abile. quare, si scientia circa principia est: quonam modo arbitrari oportet principium sub stantiam esses

12

Item, vtrum est aliquid praeter ipsum totum, an non dico autem materiam, & quod cum ea est. Nam si non est, quae in materia sunt, omnia corruptibilia sunt. quod si est aliquid, species & forma profecto fuerit. hoc itaque in quibus est, in quibusue non est difficile determinare est. in quibusdam enim manifestum est non esse formam separabilem, vt puta domo.

13

Item principia, vtrum specie, an numero eadem sint. fi enim nu mero vnum, omnia erunt eadem.

Caput 3

14

Cvm autem Philosophi scientia sit entis prout ens, vniuersaliter, & non secundum partem ens vero multipliciter, & non se cundum vnum modum dicatur si aequ uoce, & non secundum aliqui commune dicitur, non est sub vna scientia: talium enim non est vnum geneus, quod si secundum aliquod commune, erit vtique sub vna scientia. Videtur autem prae dicto modo dici, quemadmodum medicatiuum, & salubre. etenim vtrumque horum multipliciter dicitur. dicitur nanque hoc modo vnumquodque eorum, eo quod hoc quidem ad medicandi scientiam quodam modo referatur, hoc vero ad sanitatem, hoc vero aliter. vnumquodque vero ad idem. me dicatiuus nanque sermo, & cultel lus dicitur, eo quod ille quidem a me dicandi scientia, hic vero ei vtilis. similiter & salubre. hoc enim quia sanitatis significatiuum: hoc vero, quoniam factiuum. idem autem modus, & de caeteris est. Fodem autem modo & omne ens dicitur. eo nanque quod entis, proui ens est: passio, aut habitus, aut dif spositio, aut motus, aut aliquid huiuscemodi sit, dicitur ens vnumquodque eorum. Cum autem om nis entis ad vnum quid & commune reductio fiat, contrarieta tum quoque quid singulae ad primas difi ferentias, & contrarietates entis reducentur, siue multitudo & vnum, siue similitudo & dissimili tudo primae sunt entis differentiae, siue aliquae aliae, sint autem hae speculatione perceptae. Nihil au tem interest ad ens, vel ad vnum entis reductionem fieri. etenim sinon idem, sed aliud sit, attamen conuertitur. & ipsum enim vnum quodam modo ens, & ipsum ens vnum est.

15

Cum autem vnius & eius dem scientiae sit cuncta contraria speculari, vnumquodque aute horum secundum priuationem dicatur, quorum aliquid intermedium est: quemadmodum iusti & imusti, dubitauerit quispiam quonam modo secundum priuationem dicantur, Circa omnia talia sanem priuatio ponenda non totius rationis, sed vltimae speciei. vt puta si iustus est secundum habitum quendam legibus obtemperans, iniustus non erit om nino tota ratione priuatus. circa vero obedientiam legum deficiens, aliquo pacto, & ob hoc ei priuatio inerit. eodem autem modo & dealiis.

16

Quemandmodum autem Mathe maticus circa abstracta speculatur: tollendo nanque omnia sensibilia, ita speculatur, vt puta grauitatem, & leuitatem, duritien & contrarium, item autem caliditatem & frigiditatem, & caeteras sensibiles contra rietates: solum vero dimittit quan tum & continuum, horum quidem ad vnum, horum vero ad duo, horum autem ad tria, & passiones eorum prout quanta, & continua sunt, non prout aliquid aliud speculatur, & horum quidem situs adinuicem consyderat, & ea quae eis insunt, horum vero commensuratio nes & incommensurationes, horum autem rationes, attamen vnam omnium, & eandem scientiam ponimus geometriam: eodem modo etiam circa ens se habet. Quae enim ei prout ens est accidunt, & eius prout ens contrarietates, non est alterius scientiae, quam Philosophis speculari. Naturali nanque speculationem de eis, non prout entia, sed prout motu participant, attri buere queat quispiam. Dialectica vero, & Sophistica de his, quae accidunt quidem entibus sunt, ve rum non prout entia sunt, nec circa ipsum ens, prut ens est. vnde restat Philosophium esse circa praedi cta speculatiuum, put entia sunt. Cum vero & omne ens secundum vnum quid & commune dicatur, multipliciter dictum contraria quouqued eodem modo sad primas nanque contrarietates, et differentias entis reducuntu) huiuscemodi vero possibile sit sub vna scientia, esse. soluetur profe cto dubitatio, a principio dicta. dico autem in qua dubitatur.

Chapter 4

17

Cvm autem etiam Mathema ticus proprie specialiter communibus vtatur. horum quou quid principia speculari primae Philosophiae profecto erit, quod enim ab aequalibus demptis aequalibus. aequalia sunt quae restant, commune quidem in omnibus quantis est. Mathematica vero accipi es, cir ca quandam suae materiae partem speculatur, vt circa lineas, aut anguios, aut numeros, aut aliquid caeterorum quantorum: non tame prout entia, sed prout vnumquodque horum ad vnum, vel duo, vel tria continuum est. Philosophia ve ro de particularibus quidem, prout vnicuique horum aliquid accidit, non consyderat: circa vero eni prout ens, vnumquodque horum spe culatur. Eodem autem modo circa etiam Nataralem scientiam se hia bet, quo Mathematica. Natura lis nanque accidentia & principia entium prout mouentur, & non prout entia sunt, specularur. pri mam vero scientiam horum diximus esse, prout ipsa subiecta en tia sunt, & modo prout aliquid aliud. Propter quod & illam, & Mathematicam scientiam Sapientiae, partes esse ponendum est.

Chapter 5

18

ESt autem aliquid in entibas principium, circa quod dice re falsum non erit, sed necesse est semper conrrarium facere. dico autem verum dicere: vtpu ta quod non contingit idem secundum vnum, & idem tempus esse, et non esse: & caetera eodem atque haec, oppo sita. & de his talibus simpliciter quidem demonstratio non est, ad aliquem autem est. non est enim ex certiore principio syllogismus ipsius eiusdem facere, quod esse oporteret, si simpliciter demonstrare esset. Ad illum vero, qui dicit locutiones oppositas, accipiendum est ab eo, qui monstrat hoc falsum esse, aliquid tale, quod idem erit quidem ei, quid non contingit secundum vnum et idem tempus idem esse, & non esse, non autem, appareat idem esse. sic enim solum modo demonstretur ad eum qui dicat oppositas locutiones de eodem verificari. Qui autem sermonem inuicem conicaturi sunt oportet vt aliquatenus inuicem intelligant, hoc enim non facto, quo modo erit eis inuicem sermonis communicatior Oportet igi tur nominum vnumquodque no tum esse, & aliquid significare nec multa, sed vnum, quod si plura significet, manifestare ad quod eorem nomen fert. Qui igitur dicit esse hoc & non esse hoc, quod omnino esse dicit, non dicit. qua re id, quod nomen significat, id. ipsum non signisicare dicit. hoc autem impossibile est. vnde siquidem significat aliquid, hoc scilicet esse hoc, impossibile est con tradictionem de eodem verificari.

19

Item, si nomen aliquid significat, & hoc verificatur, oportet hoc necessario esse. quod vero ne cessario est non contingit tunc non esse. oppositas ergo non est poss bile locutiones de eodem verifi eari. Item, si nihil magis affirma tio. quam negatio verificatur, qui dicit hominem, vel non hominem, nihil magis verum dicet. attamen videri potest, quod si hominem non equum esse dicat, aut magis, aut non minus verum dicere, quam si non hominem. vnde est, si eundem dif cit equum esse, verum dicet. oppositas enim similiter erit veras esse. accidit igitur eundem. & hominem, & equum esse, aut caeterorum ani malium aliquod.

20

Horum sanem nulla est simpliciter demonstratio: ve rum ad eum, qui haec ponit, de monstratio est. Facile autem & ips sum Heraclitum quispiam hoc modo interrogans concedere co¬ geret nunquam possibile esse oppositas locutiones de eodem verificari, nunc vero, cum seipsum quidnam diceret, non intelligeret, hanc opinionem habuit. Omnino autem si hoc, quod ab eo dicitur. verum est, nec hoc ipsum verum erit, se inquam, quod conringit idem secundum vnum & idem tempus esse. Quemadmodum enim & ipsis diuisis nihil magis affirmatio, quam negatio verificatur, eodem modo simul vtroque, ac complexo, ac sivna quaedam affirmatio esset, ni hil, magis negatio, quam totum tanquam in affirmatione positum verificabitur. Item, si nihil est vere asferere, id etiam ipsum falsum erit dicere, assertionem nullam veram esse. quod si aliquid, sit, soluetur profecto, quod ab il lis dicitur, qui ad huiuscemodi instant, & qui totaliter ipsum disputare perimunt.

Caput 6

21

SImile autem dictis est & quod a Protagora dictum est. & NA ille nanque omnium rerum men suram hominem aiebat esse: nihil aliud dicens, nisi quod id, quod vnicuique apparet, hoc etiam indubi tato esse. hoc autem posito, idem accidit esse, & non esse, & malum & bonum esse, & caetera, quae se cundum oppositas locutiones dicuntur: propterea quod plerunque his contrarium esse bonu: men suram quidem hoc apparet, istis vero autem esse, quod vnicuique appareat. Soluetur autem haec dubitatio, viso vnde huius opinionis princi pium venit. it etenim quibusdam quidem ex Naturalium opinio ne sumpsisse principium, quibusdam vero ex eoque non omnes eadem de eisdem cognoscant, sed quibusdam hoc apparere delectabile, quibusdam contrarium.

22

nihil enim ex non ente fieri, omne vero ex ente fere omnium Naturalium est decretum. Cum igitur non album ex perfecte albo fiat, & minimen exnon albo, nunc vero factum non al bum, si fieret ex non ente albo, quid sit non album, fieret profecto ex non ente secundum illos: si non erat idem album & non album. Non est autem difficile hanc dubitationem soluere. dictum est enim in Naturalibus, quomo ex non ente, & quomodo ex ente fiant quae fiunt.

23

At similiter vtrisqui opinionibus, ac imaginationibus eorum, qui sibi ex aduerso addubitant, attedere stolidum est. manifestum est enim, quod alteros eorum necesse est falsum dicere. Hoc etiam ex illis patet, quae secundum sensum fiunt, nunquam enim idem quibusdam dulce, quibusdam contrarium apparet, non corru ptis, & laesis alteris organo sensus, & iudicatiuo praedictorum saporum. hoc autem ita se haben te, alteros quidem putandum mensuram esse, alteros vero mi nime. Similiter autem & de bo no, & malo, & turpi, & aliis huiuscemodi dico. nam non po nere esse, nisi ea quae apparent, nihil differt ab his, qui digitum visui supponentes ex vno duo apparere faciunt, ac duo esse pu tant, propterea quod tot apparent, & rursus vnum. illis nanque, qui vi sum non mouent, vnum apparet, quod vnum est.

24

Simpliciter au tem inconueniens est ex eo, quod praesentia videntur mutabilia, & nunquam in eisdem permanentia, ex hoc de veritate iudicare. oppsetenim ex eis, quae semper similiter se habent, nullamque mutationem faciunt, veritatem vena ri. talia vero sunt, quae in mundo. haec enim non quandoque quidem talia rursus autem alia apparent verum semper eadem, nullius muta tionis participantia.

25

Praeterea, si motus, & aliquid motum est, om ne vero ex aliquo in aliquid mouetur, ops igitur quod mouetur esse adhuc in eo, ex quae mouet, et non esse in eo, & ad hoc moueri, ac fieri in eo, aut contradictionem non verificari secundum eos.

26

At si secundum quantum praesentia fluunt et mouentur, & hoc aliquis ponat, quamuis verum non sit, cur secundum quale non manent VVidem tur ant haud minime ea, quae secundum contradictiones sunt, de eodem praedica ri, ex eo, quod putant quantum in corporibus non manere, propterea quod idem & quatuor cubitorum est, & non est. substantia vero secundum quale. hoc enim determinatae naturae, quantum vero indeterminatae est.

27

Item cur, cum hunc cibum praecipiat medicus, su¬. munts quid nanque magis hoc, panis quam non panis sit (quare ni hil differt comedere vel non comedere, nunc vero tanquam verum dicente circa idipsum, & hoc cibo existente, qui praecept fuit, sumunt illum, at non opostebat, cum nulla natura in sensibilibus firmiter maneant, sed om nes semper fluant, ac moueantur.

28

Item, si semper quidem alte remur, & nunquam ijdem permaneamus, quid mirum, si nun quam nobis eadem apparent quemadmodum etiam aegrotis: etenim his eo quod non similiter di spositus habitus eorum sit, vt cum sani erant, non ea apparent similia. quae secundum sensus, cum ipsa quidem sensibilia nul lam mutationem propter hoc participent, diuersas tamenaegro tis, & non easdem sensationes fal ciunt. Fodem igitur modo fortasse necesse est se habere, si dicta mutatio fit. Quod si non mutamur, sed ijndem permaneamus sit aliquid profecto permanens.

29

Deos igitur, qui ex ratione praedictas dubitationes habent, non est facile dissouere, si nihil ponant, nec huius ra tionem quaerant. hoc enim mo do omnis ratio, omnisque demon stratio fit. si enim nihil pomunt. ipsum disputare, & omnino ora tionem perimunt. quare ad eos quidem non est sermo. Ad illos: vero qui haesitant, facile est ex iam traditis dubitationibus ob uiare, & ea dissoluere, quae faciunt in eis dubitationem: vt ex praedi ctis patet.

30

Quare manifestum est ex his, quod non est possibile locutiones oppositas de eodem, vno & eodem tempore verificari: nec ipsa contraria, cum omnis contrarietas secundum priuationem, dicatur. hoc autem patebit, resoluentibus ad principium rationes contrariorum.

31

Similiter. nec mediorum quicquam possibile est de vno & eodem praedicari si enim album sit aliquod subiectum, dicentes illud, nec nigrum, nec album falsum dicimus, accidet. enim illud album esse, & non esse. alte rum enim complexorum de eo verificabitur. hoc autem est albi contradictio.

32

Neque igitur secundum Heraclitum dicentibus, vera di cere possibile est, neque secundum Anaxagoram. aliter accidet contraria de eodem praedicari. cum. enim in omni re dicat omnis rei partem esse, non magis dicit esse dul ce, quam amarum, aut quancunque caete rarum contrarietatum, si omnia quidem non solum in omni potentia, verum etiam actu, & seiunctim insunt. Similiter autem nec om nes locutiones falsas, nec veras possibile est esse: tum propter alias multas difficultates, quae ob hanc positionem euenirent: tum etiam, quoniam si cuncte falsae sint, nec cum hoc ipsum aliquis dicet, verum dicet. si autem verae, cum omnes falsas dicet, non falsum dicet.

Caput 7

33

OMnis autem scientia circa vnumquodque eorum, quae sub ea scib ad lia sunt, principia quaedam & causas quaerit: vt Medicatiua, & Exercitatiua, ac singu lae Effectiuarum, vel Mathema ticarum. harum etenim vnaquaeque circa quoddam circunscriptum genus, tanquam existens, & ens, non tamen prout ens est. tractat. sed haec alia quaedam scientia praeter il las scientias est. dictarum vero scientiarum vnaquaeque accipiens aliquo modo ipsum quid est in vnoquoque genere, caetera vel de bilius, vel exactius conatur osten der Accipiunt autem ipsum quid est quaedam per sensum, quaedam supponentes. Vnde ex hac indu ctione patet substantiae, & ipsis quid est demonstrationem non esse.

34

Cum autem sit aliqua de na tura scientia, patet quod & ab actiua, & ab effectiua diuersa erit. Effectiuae nanque in faciente, non in eo quod fit, motus principium est. & hoc, aut ars quaedam, aut alia vis est. Similiter & actiuae non in eo quod agitur, sed magis in agentibus motus est. Naturalis vero scientia circa ea, quae in se¬ ipsis habent motus principium est. Quod itaque neque actiuam, ne que effectiuam, sed speculatiuam esse Naturalem scientiam necesse sit, ex his patet: in vnum nanque horum geneus eam cadere necesse est. Cum vero vnicuique scientiarum necesse sit aliquo modo ipsum quid est scire: & hoc vt principio vti, oportet non latere quonam modo definiendum Naturali sit, quo ve modo substan tiae ratio sumenda sit, vtrum vt simum, an magis vt concauum horum enim simi quidem ratio vnam cum materia rei dicitur, conca ui vero absque materia. simitas nanque in naso fit. & ideo ratio quoque eius cum eo dicitur. simum. nem est nasus concauus. manifestum est igitur etiam carnis, & oculicaeterarumque partium rationem cum materia reddendam esse.

35

Cum autem quaedam sit entis scientia prout ens & separabile est, consyderandum est vtrum eam eans dem cum Naturali ponendum sit, anmagis aliam. Naturalis sa nem circa ea est, quae motus principium in seipsis habent. Mathe matica vero speculatiua quidem est, & haec quaedam circa manem, tia, non tamen separabilia. Circa separabile igitur ens, & immobile alia praeter has ambas scientia est, si aliqua quidem talis substan tia est. dico autem separabilis, et immobilis, quod tentabimus ostens dere. &, si qua talis in entibus na tura sit, illic profecto diuinitas erit, & hoc erit primum & prin¬ cipale principium. Patet igitur tria genera speculatiuarum esse scientiarum, Naturalem Mathe maticam, Theologiam. Optimum igitur speculatiuarum quidem scientiarum geneus, harum sanem ipsarum ea, quae vltimo di cta est. circa nanque honorabilissi mum entium est. vnaquaeque vero melior, aut deterior dicitur secundum proprium scibile.

36

Dubitauerit autem quispiam, vtrum entis, prout ens est, scientiam vniuersalem poncre oportet, an non Mathematicarum etenim vnaquaeque circa vnum quoddam determinatum geneus est. vniuersalis vero communis de omnibus est. Si itaque naturales substantia primae sint entium, ipsa quo quid Naturalis scientia prima scientia rum erit. quod si alia natura, atqui substantia separabilis, & immo bilis est, necesse eest vt scientia quoque eius alia sit, & Naturali prior & vniuersalis prior.

Caput 8

37

Cvm autem simpliciter ens, pluribus esse modis dica tur, quorum vnus est: qui secundum accidens dicitur esse. primo de ente hoc pacto consyderandum est. Quod igitur nul la scientiarum, quae traditae sunt, circa accidens verietur, patet. Nec enim ars aedificatoria, quid nam illis, qui vsuri sunt domo accidit consyderat: vt puta, si an xie, vel est contrario habitabunt, neque textura, neque sutura. quod vero proprium sibijpsi est, solum vnaquaeque istarum scientiarum consyderat. hoc autem finis proprius est. neque quatenus musicum & grammaticum, nec quodis qui musicus est, factus gramma ticus simul ambo erit, cum prius non esset. quod autem cum non semper esset: est: hoc fiebat. qua re simul musicus, & grammaticus fiebat. Hoc autem nulla earum, quae certae scientiae sunt, quaerit, praeter Sophisticam, haec. nim sola circa accidens versatur. Qua re non male Plato ait, cum dixit Sophisticam circa non ens immorari.

38

Quod autem nec sit pos sibile accidentis scientiam esse manifestum erit, si videre conabimur quidnam accidens sit. omne itaque dicimus quoddam qui dem semper, & ex necessitate es se (ex necessitate autem non ea dieo, quae secundum violentiam dicitur, sed qua in demonstratio nibus vtimur) quoddam vero vtplurimum, quoddam autem, nec vtplurimum, nec semper & ex necessitate, sed vt contingita vt puta sub cane fiat frigus: sed hoc nec vt semper ex necessitate, nec vtplurimum fit, quando que tamen accidet. accidens ergo est: quod sit quidem, non sem per tamen, nec ex necessitate, nec vtplurimum. Quid itaque acci dens sit dictum est. Cur vero non situ huiuscemodi scientia, patet. omnis nanque scientia eius est: quid semper aut plurimum est. accidens vere in neutro horum est.

39

quod autem entis secundum accidens non sint causae, & principia talia, qualia per se entis, manifestum est. essent enim omnia ex necessitate, nam si hoc existente, hoc erit, & hoc, hoc satque id non vt contingit, sed ex necessitate) illud quoque ex nece sitate erit, cuius hoc causa erat, vsque ad vltimum dictum causatum hoc vero secundum accidens erat. qua re ex necessitate omnia erunt, & de entibus auferetur, tum quod ad vtrumlibet se habet, tum ipsum con tingere & fieri & non fieri. At et si causa non vt ens, sed vt ea, qui fit, supponatur, eadem accident. omne nanque ex necessitate fiet. etenim crastina eclipsis fiet, si hoc fiat hoc vero, si aliud quiddam. & hoc si aliud. & hoc itaque modo, si ab eo tempore finito, quod a nunc est vsque cras, dematur tempus, deueniet aliquando ad existens, quare cum hoc sit, cuncta, quae sequun tur, ex necessitate profecto fient. vnde ex necessitate omnia fient.

40

Quoddam autem vt verum & non secundum accidens est ens, quod est in mentis complexione, & passio in ea, quare circa illud, quod ita est ens, non quaeruntur principia. verum circa id, quod extra & separabile ens est. Quoddam vero non necessarium, sed infinitum dico autem quod secundum accidens est. huius vero inordinatae & in finitae causae sunt.

41

Ipsum vero ali¬ cuius gratia in eis est, quae, a natura, aut a mente fiunt. Fortuna vero est, cum aliquid horum secundum accidens fiat. quemadmodum. enim & ens quoddam per se, quoddam secundum accidens est: ita & causa. for tuna vero secundum accidens causa est in eis, quae secundum electionem alicuius gratia fiunt, quare circa idem fortuna & mens. electio nanque absente mente non est. Causae vero, quibus ea fiant, quae a fortuna sunt, indeterminatae sunt, qua re humanae cogitationi incertae sunt. & causa per accidens est. simpliciter vero nullius. Tona vero fortuna & mala dicitur, cum bonum aliquod, aut malum euenerit. Fors fortuna vero & infortu nium circa magnitudines horum.

42

Cum autem nihil secundum accidens prius his sit, quae secundum se sunt, nec igitur causae. Si itaque fortuna aut casus coeli causa est, prior, mens & na tura causa erit.

Chapter 9

43

St autem hoc quidem actu solum, illud vero potentia: hoc autem potenlltia & actu. hoc quidem ens: illud vero quantum: hoc au tem caeterorum aliquid. Non est autem motus praeter res. mutatur. enim semper secundum entis praedicationes, commune autem nihil in his in vlla praedicatione. vnunquodque vero dupliciter omnibus inest, velut hoc. nam hoc vt forma, hoc vero vt priuatio. ac secundum qualitatem hoc album, illud nigrum, secundum quantitatem hoc perfectum, illud imperfectum eodem modo & secundum latio, nem: nam hoc sursum, illud deorsum, aut leue aut graue. quare motus & mutationis tot sunt spi cies, quot entis. Cum autem vnumquodque geneus in actum & pote tiam diuidatur, actum eius: quid pote tia est: prout tale est, dico esse mo tum. Quod autem vera dicimus, hinc constat. cum enim aedifabile prout tale, ipsum dicimus esse actu quatenus aedificatur, & hoc est aedificatio. similiter eruditio, curatio voluptatio, ambulatio, saltatio, senescentia, ac in crescentia. Accidit autem moueri cum actus ipse fuerit, & neque prius neque posterius. actus autem eius, quid est potentia, cum actu ens agat non prout ipsum, sed prout mos bile, motus est. dico autem prout sic: nam aes potentia est statua, non tamen actus aeris, prout aes, motus est. non enim idem est aeri esse, & ali cui potentiae. Quod si idem esset simpliciter, ac secundum rationes, esset profecto aeris actus motus quidam. at non est idem quod & in con trarijs patet. siquidem posse sanari, posseque aegrotare, non est idems alioqui & sanari & aegrotare idem foret. subiectum vero, quod sana bile, aut aegrotabile est, siue humor, siue sanguis, vnum idemque est, Cum non sit igitur idem, sicut nec co¬ lor, ac visibile idem est, constat mo tum esse actum rei possibilis, prut possibilis est. Quod igitur ipse est, & quod tunc contingit moueri, cum actus ipse sit, & quod nec ante nec post, manifestum est. nam contingit vnunquodque aliquando quidem operari, aliquando minime. velut aedificabi le, prout aedificabile: & aedificabi lis, prout aedificabilis actus, aedificatio est. aut enim hoc, aedificatio in aedificabili actus, aut domus. at vbi domus sit, non vltra aedifica bile erit. aedificatio vero eius est, quod aedificabile est, necesse itaque aedificationem actum esse. aedificatio vero motus quidam est. eademque in caeteris motibus ratio est.

44

Quod vero haec sint recte dicta, ex his quoqued constat, quae alii de ipso re ferunt. tum ex eo quod non facile est ipsum aliter definire, nec enim lice bit cuiquam in alio genere eum collocare. Et patet ex his etiam, quae alif protulerunt. quidam enim alteritatem, inaequalitatem, & ipsum non ens, quorum nullum necesse est moue ri. at neque mutatio haec, neque ex his potius qua ex oppositis et. Cau sa vero, propter quam in his motum statuerunt, ea est, quod indefinitum quiddam videtur esse motus: alterius verum coordinationis principia, vtpote priuatiua, indefinita sunt. nam nec quod quid, nec tale, nec aliorum praedicamen torum vllum ipsorum est. Quod vero motus indefinitus esse videatur, ea est causa, quod neque inter ea, quae sunt potentia entia, nec quae secundum actum, ponere ipsum est. nec enim quod potest quantum ef se, moueri necessarium est, nec actu quantum. At motus actus quidam esse vt, quanquam imperfectus. cau vero est, quod imperfectum est possibile, cuius actus est. quamobrem difficile ipsum comprehiendere, quidnam sit. namaut in priuationem necessario reponetur, aut in potentiam aut in actum simplicem. horum autem nullum videtur contingere posse superest igitur quod dictum est: es se & actum, & non actum qui dictus est, qui etsi difficilis cognitu sit, tamen contingit esse.

45

Simul & illud perspicuum est: motum esse in moto. actus enim eius est a motiuo. Ne que alius est motiui actus: oportet enim vtriusque actum esse, nam motiuum est: eo quod possit: mouens vero, eo quod operet. verum actiuum est ipsius mobilis: quare eodem modo vnus vtriusque actus. quemad modum eadem distantia ad duo vnius, & ad vnum duorum, ascensus quoque, ac descensus, at esse non est vnum, ita etiam in mouente, & in moto.

Chapter 10

46

INfinitum vero est, aut quid impos sibile est pertransire: eoque non sit aptum permeari, quemadmo dum vox inuisibilis: aut quod transi tum habet in consummabilem: aut quid vix: aut quod natura aptum est habere, nequaquam tamen transitum, aut finem habet. Item secundum appositionem, aut ablationem, aut ambo. Separa bile sane ipsum quicquam esse im possibile est. nam si nec magnitudo, nec multitudo est: sed infini tum substantia eius est, & non ac. l cidens. indiuisibile erit: fiquidem diuisibile, aut magnitudo, aut multitudo est. quod siest indiuisibilenon est infinitum, nisi quemadmodum vox inuisibilis est. verum nec sid aiunt nec nos si quaerimus, sed tamquam impermeabile. Praeterea. quoniam modo continget esse per seipsum infinitum, si nec numerus, nec ma gnitudo fit, quorum infinitum passio est: Praeterea, si secundum accidens, non esset sanem rerum elementum, prout infinitum est: sicuti nec inuisibi lis locutionis. tametsi vox. inui sibilis est. Quod autem infinitum non potest esse actu, patet. erit nanque quaeque pars eius infinita, quae accipitur. nam infinito esse, atque infinitum, idem: siquidem infinitum substantia, & non de subiecto sit, aut igitur inuisibile, aut per infinita diuisibile, si par tibile est. verum multa infinita idem esse impossibile est. quemadmodum enim aeris aer pars, ita & infinitum infi niti, si substantia, & principium sit. inpartibile igitur, & indiuisibile est. verum hoc impossibile, actu esse ens, infinitum: necessarium enim quantum esse. secundum acciis igitur existit. at hoc modo dictum est non posse principium esse, verum id potius, cui acci dit numerum, vel par esse.

47

sed haec fortasse inquisitio vniversalis e. Quod vero in sensibilibus non est, hic constat. nam si est corporis ratio hoc, esse superficie definitum, non sane fuerit infinitum corpus, nec intelligibile, nec sensibile. Caeterum nec numerus ita est, tanquam separatus, atque infinitus. quippe cum numerus, aut quid habeat nume rum, numerabile sit. Quod si natu raliter potius contemplemur, ex his patet. neque enim compositorum, ne que simplex poterit esse. Compositum nanque non erit corpus, si finita quidem sunt multitudine elementa. oportet nanque contra ria aequari, nec esse vnum eorum in finitum. nam etsi quantumuis inferior sit alterius corporis virtus, corrumpetur finitum ab infinito, neo possibile est vnunquodque esse infinitum si corpus quidem est: quod vnde cunque habet dimensionem: infinitum vero, quod infinite distat. quare infinitum corpus vndecunque in finitum erit. Nec vero vnum & sim plex contingit infinitum esse corpus, nec, vt quidam aiunt, praeter elementa, vnde haec generant. tale nanque corpus praeter elementa non est. nam cuncta, ex quibus sunt, in ea est resoluuntur. hoc vero non vt praeter simplicia corpora, neque ignis, neque aliud vllum efntorum etenim absque eo quod aliquod horum infinitum sit, impossibile est vniuersum, & si finitum sit, aut esse, aut fie ri aliquid eorum vnum, vt Heraclitus dicit, omnia quandoque ignem fieri. Fadem ratio & de vno est: quod faciunt praeter elementa Naturales. om ne enim ex contrario in contrarium velut ex calido in frigidum transit.

48

Item corpus sensibile alicubi est, idemque partis ac totius locus, velut terrae, quare, si vniforme sit, aut immobile erit, aut semper pelletur hoc vero impossibile est. quid enim deorsum potius qua sursum, aut vsquant velut si gleba sit, quo mouebitur, aut vbi manebit: locus enim eiusdem generis corpis illius infinitus est. continebit igitur totum locumAt qudomo Quae igitur mansio, motusqued eius An vbique manebita non mouebitur ergo. An vbique mo uebitur e non ergo stabit. Quod si vniuersum dissimile sit, loca quoque difsifia erunt. Ac primum quidem non vnum vniuersi corpus, nisi ta ctu. Deinde aut finita erunt haec aut infinita specie. finita quidem impossibile. nam quaedam infinita erunt, quaedam minime, si totum infinitum sit, velut ignis aut aque. at hoc erit contrarijs corruptio, quid si infinita. ac simplicia, loca quoque infinita, & esnta infinita erunt, quid si est im possibile, locaque finita sint, totum item necessario finitum erit.

49

Et omnino inpossibile infinitum esse corpus, & locum corporibus, si omne quidem corpus sensibile, aut grauitatem habet, aut leuitatem, aut enim ad medium, aut sursum mouebitur. uerum inpossibile infinitum, aut totum, aut medium aut quodcumque passum esse. quo enim modo diuides, aut quo pa ctoinfiniti hoc quidem sursum fue rit. hoc uero deorsum, aut extre mum, aut medium: Dem item corpus sen sibile in loco: loci uero species sexin corpore uero infinito hae esse non possunt. Oino autem si impossibile est locum infinitum esse, corpus quoqued impossibile est. quod enim in loco est, id alicubi est. hoc uero, aut sursum, aut deorsum, aut aliquid caeterorum significat, quorum vnunquodque terminus quidam est

50

Infinitum vero non idem in magni tudine, motu, & tempore, tanquam vna quaedam natura, sed ipsum posterius secudum prius dicitur. velut motus secundum magnitudinem, super quam fit motus, aut alteratio, aut augmen tatio: tempus vero propter motum.

Chapter 11

51

vMTansmutatur vero quod transmutatur. hoc quidem secundum accidens, veluti cum dicimus musicum ambulare: illud ve ro, eo quod eius quippiam mutetur, sim pliciter dicitur mutari, vt quae secundum partem dicuntur. sanatur nanque corpus, quoniam oculus. Est praeterea, quod per se primum mouetur, & hoc est per se mobile. Est item de mouente quoquid eodem modo. mouet nanque quoddam per accidens, quoddam secundum partem, quoddam per se. Est rursus aliquid, quod primo mo uet: & est aliquid, quod mouet. ltem tempus, in quo, ac praeterea ex quo, demum, & ad quod. formas vero, passionesque, ac locus, ad quae mouentur mota, ea inmota sunt veluti scientia & calor. est vero motus, non caliditas, sed calefactio. Mutatio autem non per accidens haud quaquam in omnibus est, sed in contrarijs ac medijs, atque estm in contradictione, cuius rei fides in inductione est.

52

Mutatur autem quod mutatur, aut ex subiecto in subiectum, aut ex non subiecto in non subiectum, aut ex subiecto in non subiectum, aut ex non subiecto in subiectum. Aio autem sub iectum, quod affirmatione explanatur. Quare necesse est tres mutationes esse. illa enim, quae ex non subiecto in non subiectum, non est mutatio, nec enim contraria, neque contradictio est, quia neque oppositio. Mutatio igitur exnon subiecto in subiectum secundum cmmuntradictionem, generatio est: quae qui dem simpliciter simplex, quae vero cuiusdam, quaedam. at quae de subiecto in non subiectum, corruptio: quae simpliciter simplex, qua cuiusdam, quaedam. Si itaque non ens multifariam dicitur, & nec quod secundum compositionem, aut diuisio nem, dicitur moueri contingit, neo item quod secudum potentiam, quod oppositum est enim quidem, quod sim pliciter est (non album enim aut non bonum contingit nihilominus secundum accidens moueri. esse nam que homo potest non album) quid vero simpliciter non hoc, id ne quaquam. nam impossibile est non ens moueri. si igitur hoc, & gene rantionem motum esse. sit enim non ens, nam etsi maxime secundum accidens fit, attamen verum est dicere de eo, quiod simpliciter fit, quod est non ens. Eodem modo igitur & quiescere. Haec itaque omnia accidunt absurda, si quio quid mouetur, in loco est, non ens vero in loco non est: esset enim vsquam. Nec corruptio igitur motus, siquidem motui motus Aut quies contrarium est. corruptio vero generationi est contraria. At cum omnis motus mutatio quaedam sit: mutationes vero tres, quai dictae sunt, harum vero, quae secundum generationem & corruptionem minime sit motus (sunt autem illae secundum contradictionem) necesse ex subiecto in subiectum mutatio nem solam motum esse. subiecta vero aut contraria, aut media, nam & priuatio contrarium esse ponatur, quandoquidem & affirmatio declaratur, veluti nudum, caecum, & nigrum.

Chapter 12

53

Si igitur praedicamenta substantia, qualitate, loco, facere, pati, ad aliquid & quantita te diuidantur, tres esse motus ne cesse est: qualis, quanti, & loci. Secundum vero substantiam minime: propterea quod substantiae nihil contrarium est. Nec eius quod ad aliquid. etenim altero muta¬. to, verificatur alterum nullatenus mutatum, quare secundum accidens horum motus erit. Nec praeterea agentis aut patientis, neque omni no moti ac mouentis: cum non simotionis motus, nec generationis generatio, nec denique muta. tionis mutatio. Difariam enim contin git motionis motum esse, nam aut tanquam subiecti, vt homo mouetur, quia ex albo in nigrum mouetur. quare sic etia motus, aut calefit, aut frigefit, aut loco transfertur, aut crescit, id vero impossibile est,: cum motus non sit aliquod subiectorum. Aut eo quod aliud quoddam subiectum exmutatione in aliam specien mutetur. vt homo ex morbo in sanitatem At nec hoc possibile, praeterquam per accidens (omnis namque motus in aliud ex alio mutatio est. & generatio item ac corruptio eodem modo. veruntm quae ex oppositis sic aut sic, non sunt motus) alioqui simul ex sanitate in morbum muta tur, atque ex ea ipsa mutatione in aliam. constat itaque quod, cum aegrotauerit, in quamuis mutatus erit. con tinget enim quiescere. ac praeterea non Semper in quancunque, & illa quoque ex aliquo in aliud quid dam erit. quare opposita erit conualescentia, verum ex accidenti, vt ex reminiscentia in obliuionem mutatur, quia id, cui inest quan doque in scientiam, quandoque in sanitatem mutatur.

54

In infinitum praeterea procedet, si mutationis mul tatio, & generationis generatio fuerit, necesse igitur & priorem fore, si posterior fuerit. vt si sim plex aliquando fiebat generatio, illud quae que, quod fiebat, simpliciter fiebat: quare nondum erat quod simpliciter hebat, sed quod fit aliquid, aut quod iam fiebat. si igitur hoc etiam aliquan, fiebat cur nondum erat, quod tunc fiebatecum vero in infinitis non sit aliquid primum, non erit primum: quamobrem neque consequens erit. nec fieri igitur, nec moueri, nec mutari quicquam possibile est. Eiusdem praeterea motus contrarius atque quies, generatioque & corru ptio, quare quod fit, cum factum fuerit: quod sit tunc corrumpitur. nec enim statim, cum fiat, nec post. nam esse opus est quid corrumpitur, ltem necesse materiam subesse ei quod fit, & mutatur, quae igitur erit velut alterabile quiddam, aut con pus, aut anima. ita quiddam etiam eius, quod fit, aut motus, aut ge neratio, & aliquid item ad hoc mouetur. nam opus est aliquid huius ex hoc in hoc, quod motus non est: esse motum. Quonam igitur mo doc Non erit doctrina doctrinae. quare neque generatio generatio nis. Cum vero neque substantiae, neu ad aliquid, neque faciendi, ac patiendi, superest secundum quale, & quam tum, & vbi motum duntaxat esse. quandoquidem in horum singulis con trarietas est. Quale autem dico, non quod in substantia (si quidem dif ferentia quale est) verum passiuum quale, quo dicitur res, aut pati, aut inpassibilis esse. Immobile autem est, & quod omnino impossibile est moue ri: & quod in multo tempore vix mo uetur, aut quod tarde incipit. et quod natum quidem est moueri, non possit autem, quando natum est, & vbi, & quomodo: quod sane in ter immobilia solum voco quie scere. contraria enim quies motui. quare priuatio erit susceptiui.

55

SImul secundum locum esse dicuntur: quae in vno loco primo sunt. Et b separata, quae in diuerso. Ta gi autem, quorum extrema sunt si mul. Medium, in quod natum est prius venire quod mutatur, quam ac quod vltimum mutatur, secundum naturam continue mutatum. Contrarium secundum locum, quod secundum fectitudinem pscutum distat. Consequens est, cuius principium sequentis, atit solo situ, aut forma, aut aliquo quodam modo definito, atque illius, cuius est consequens, nihil est medium eorum, quae in eodem genere sunt. velut linea lineae, aut vnitas vni tatis, aut domus ipsius domus, aliud vero medium esse nihil prohibet. Consequens nanque alicuius consequens, ac quoddam posterius est. non enim vnum consequens duorum, neque nouilunium consequens secundae. Attiguum vero, quod consequens tangit. Caeterum cum omnis mutatio in ope positis sit, haec vero contraria ac contradictio, contradictionis vero nihil medium est, constas quod medium in contrarijs est. Cum tinuum sane, quoddam attiguum aut tangens est. dicitur vero contiae nuum, cum idem fiunt, atque vnam vtriusque termini, quibus tangunt & se continuant. quare patet in his esse continuum, ex quibus vnum quiddam natum est secundum conta ctum fieri. Et quod consequens, primum sit, constat. consequens nanque non tangit. hoc vero con sequens et. & si continuum est, tagit quod si tangit, nondum continuum est. in quibus vero non est tacti in his non est cohaerentia. Quare non est punctum idem vnitatinam illorum est tactio, harum ve ro minime, sed consequenter. & illorum quidem est aliquid inter medium, harum vero minime.

PrevBack to TopNext