Table of Contents
Liber 12
Caput 1
Etenim, si vt totum aliquid, vniuersum est, substantia prima pars est. & si ex consequenti, hoc quoque modo primum est substantia, deinde quale, postea quantum.
At simul (vt it a dicamnec entia sunt ista simpliciter, verum qua litates, & motus, quemandmodum non album, & non rectum. dicimus nanque haec quou quid esse, veluti est non album. Praeterea, caeterorum nullum separabile est. At hoc idem opere testantur Antiquiores. quip pe qui principia, elementa, & cau sas substantiae quaerebant.
Recentiores vero vniuersalia magis ponunt esse substantias, genera nanque vniuersalia sunt quae asserunt magis principia, atque substantias esse: propterea quod Logice quaerunt. Antiquiores vero singularia, vt ignem et terram non autem corpus commune.
Verum substantiae tres sunt, Vna sensibilis: cuius quae dam sempiterna, quaedam corruptibilis, quam omnes conce dunt, veluti plantae, & animalia. Sempiterna vero, cuius elemen ta, siue vnum, siue multa sint, accipere necesse est. Alia immobilis, quam aliqui separabilem aiunt esse quidam in duo diuidentes, quidam in vnam ponentes naturam tam formas quam mathematica, quidam ex his mathematica solum.
Chapter 2
Sensibilis vero substantia mutabilis est. Si itaque ex oppositis, aut mediis muta¬. tio sit, oppositis vero non omnibus (non album enim ipsa vox, verum ex contrario necesse est al quid subesse, quod in contrarie tatem mutetur. non enim contraria transmutantur. Praeterea hoc quid dem permanet, contrarium vero non permanet. est igitur aliquid ter tium praeter contraria, ipsa materia.
Si itaque transmutationes sunt quatuor, aut secundum ipsum quid, aut secundum quale, aut quantum, aut vbi: ac generatio simplex et cor ruptio, quae secundum quod quid fit, aug mentatio & diminutio, quae secundum quantum, alteratio, quae secundum passionem, latio vero, quae secundum locum: profecto in contrarietates quae secundum singulum mutationes erunt, necesse est igitur mutari materiam, quae ambo possit.
Cum autem duplex sit ens, omne mutatur ex potentia ente in actu ens vt ex potentia albo in actu album. eodem autem modo & de augmentatione & diminutione. Quare non solum per accidens ex non ente fieri contingit, sed etiam ex ente omnia fiunt, verum potentia quidem ente, actu vero ex non ente.
Et hoc est Anaxagorae vnum. melius nanque quam cuncta simul, & quam mistura Empedoclis, ac Anaximandri. &, vt Democritus quoque ait, simul omnia potentia erant, actu vero minime. Quare materiam tetigerunt.
Cuncta vero quaecunque mutam tur, materiam habent, sed diuesam. nam & ipsorum sempiterno, rum quaecunque non sunt genera bilia, sed latione mobilia, attaum non generabilem, sed vnde, quo.
Dubitare vero quispiam possit. ex quae non ente generatio fiat triplic iter enim non ens dicitur. Si igitur quippiam est potentia. ve runtamen non ex quocunque, sed cum alterum ex altero. Nec id sufficit, quod simul omnes res erant, quia dixerunt materia. cur eni infinita facta fuisset & non vnum, cum intellectus vnus situ quare si materia vna, illud actu fuisser factum, cuius materia potentia erat.
Chapter 3
POst haec quod neque materia fit, neque forma. dico autem extrema. Omne enim quod transmutatur, aliquid est, & ab aliquo in aliquod transmutatur. ab aliquo quidem, primo mouente: in quo vero, materia: in quid autem, formam. in infinitum itaque procedet, si non solum aes rotundum fit, verum ipsum rotundum, aut aes, quare necesse est stare.
Deinde quod quaelibet substantia ab vniuoco fit. Quae enim na E tura, substantiae sunt, & alia, aut enim natura, aut arte, aut fortuna, aut casu fiunt. Ars igitur principium in alio, natura vero prin cipium in ipso. homo nanque hominem generat. caeterae vero causae priuationes horum sunt.
Substantiae vero tres. quaedam materia, quae quod quid est: eo ipso quod apparet, quaecunque enim tactu non coadhaerentia sunt, materia & subiectum sunt. Quaedam vero natura, & quod quid, & quidam habitus ad quem. Tertia item, quae ex his, quae singularis est: vt Socrates, aut Callias. In quibus igitur quod quid non est praeter compositam substantiam (vt domus forma non nisi ab ipsa arte) nec est generatio aut corruptio eorum: verum alio modo sunt, & non sunt, tum domus quae absque materia, tum sanitas, & omne quod secundum artem est. sed siquidem sunt, in his sunt, quae natura fiunt.
Propter quod non male Plato dixit, quod formae eorum sunt, quae natura sunt. siquidem formae sunt, aliae ab his: vt sunt ignis, caro, ca put. cuncta nanque materia sunt: & maxime eius substantiae, quae est vltima.
Causae itaque mouentes, tanquam antea ortae, existunt, quae vero vt ratio, simul sunt. cum enim sanus sit homo, tunc etiam sanitas est. & forma aeneae sphae. rae simulatque aenea sphaera.
Chapter 4
CAusae vero, atque principia [indent 50]quodam quidem modo alia NA aliorum sunt, quodam vero modo non, siquis vniversaler dicat, & secundum proportionem omnium eaedem. dubitare namque quispiam possit, vtrum alia, an eadem principia et elementa substantiarum sint, & eorum, quae ad aliquid sunt. & eodem modo in quolibet praedicamen to. At absurdum est, si omnium eadem sunt, ex eisdem enim erit ad aliquid et substantia. Quid igitur hoc erit a praeter enim substantiam, & alia, quae praedicantur, nihi commune est. prius autem elementum est, quam ea, quorum est elementum. At vero nec sub stantia eorum, quae ad aliquid sunt, elementum est, nec aliquid horum substantiae.
Item, quo modo continget omnium eadem esse elementa? nul lum enim elementorum idem potest esse ei, quod ex elementis componitur. veluti ipsi B A, ipsum pi, aut ipsum A.
Neque sanem vllum intelligibilium, vt vnum vel ens, elementum est, haec enim vnicuique compositorum insunt. nullum igitur eorum neque substantia, nec ad aliquid erit. at necessarium est.
Non sunt ergo omnium eadem elementa. An (vt diximus) quodam modo quidem sunt, quo dam modo vero non. veluti for tassis corporum sensibilium ca lidum, tanquam forma, & alio modo frigidum, vt priuatio. materia vero, quod primo per se potentia haec erat. substantiae vero, tum haec, tum ea ex his, quorum haec principia sunt: aut si quid ex frigido, & calido fit vnum, vt caro, aut os, necesse profecto est aliud ab his esse illud, quod factum est. horum itaque eadem elemen¬ ta, atque principia sunt, alia vero aliorum. Omnium vero ita quidem dicere non est, sed ana logice. quemadmodum si quis dicat, quod principia sunt tria. forma, priuatio, & materia. verum vnum quodque horum circa vnumquidque geneus aliud est. vt in colori bus album, nigrum, superficies lumen, tenebrae, aer: ex his vero dies, & nox.
Cum vero illae non solum, quae insunt, causae sint, verum etiam ex his, quae extrinseca sunt, illud quod mouet, patet quod aliud est principium, aliud elementum. ambo ve ro causae sunt, & principium in haec diuiditur. quod autem vt mouens, vel sistens est: principium quoddam, & substantia est. Quare elementa quidem analogice tria: causae vero, atque principia quatuor. aliud vero in alio: & prima caus, vt mouens, in alio alia. sa nitas, morbus, corpus: mouens, ars Medendi. forma, inordina, tio talis, lateres: mouens AEdificatiua. & nimirum in haec diuiditur principium.
Cum autem mouens, in natura libus quidem homo, in his vero quae a mente fiunt ipsa forma, vel contrarium sit, modo quodam tres profecto causae erunt, alio ve ro modo quatuor: fanitas nanque quodam modo est ars Medendi, & Aedificatiua forma domus & homo hominem generat. prae ter haec item cuncta mouens, tanquam omnium primum.
Chapter 5
Cum autem quaedam separabilia, quaedam inseparabilia sint. illa sunt substantiae, propter quid haec omnium causae sunt: siquidem absque substantijis passiones, & mo tus non sunt. deinde haec erunt anima fortassis, & corpus: aut intellectus, appetitus, & corpus.
Item alio modo analogice prin cipia sunt eadem, vt actus, & potentia. verum haec etiam in aliis alia, et alio modo sunt. In quibus dam enim idem quandoque actu, quandoque potentia est: vt vinum, aut caro aut homo. Cadunt autem haet in praedictas causas, actus nanque est forma, si separabilis sit, & quid ex ambobus. priuatio etiam, vt tenebrae, aut aegrotans. potentia autem materia. hoc nanque est, quod ambo fieri potest. Aliter. autem actu, potentiaque differunt, quorum non eadem materia est, quorum non eadem forma: sed diuersa est. veluti hominis causa, ele menta, ignis, & terra, & materia: & propria forma, & si quid aliud extrinsecus est: vt pater, & praeter haec Sol, & obliquus circulus quae nec materia, nec forma, neo priuatio, nec eiusdem speciei sunt, verum mouentia.
Praeterea videre oportet, quod quaedam est vniversaliter dicere, quaedam minime. Omnium itaque prima principia, quod actu primum, & aliud, quod potentia. At illa, quae vniversalia dicimus, non sunt. singular nanque principium eorum est, quae singularia sunt. homo enim hominis vniversalis. sed nullus est. verum Pelleus Achillis, tui autem pater. & hoc Eipsius DA, ipsum vero b omnino ipsius DA simpliciter. Deinde formae hae, quae substan tiarum sunt. verum aliorum aliae causae, ac elementa, vt dictum est: eorum, quae non in eodem genere sunt colorum, sonorum, substantia. rum, quantitatis, nisi proportio naliter. Forum quoque, quae in eadem specie sunt diuersa, non specie sed quoniam quae singularium aliud, & tua materia, & forma, & quod mouit, & forma, ac mea mate ria. vniuersali vero ratione eadem.
Quaerere autem quaenam principia, siue elementa substantiarum, ad aliquid, & qualitatum sint. vtrum eadem an diuersa, patet quod, cum multipliciter dicantur, vniul cuiusque sunt., at si diuidantur, non eadem, sed diuersa, nisi quod aliquo modo eadem. analogice namque eadem: quia materia, forma, priua tio, mouens. ac illo modo substan tiarum causae, quasi omnium causasunt: quia peremptis, perimuntur, Praeterea quod primum actu est. illo vero modo alia prima, quae cunque contraria, quae nec vt ge nera, neque multipliciter dicuntur, item & materiae.
Chapter 6
Cvm vero tres sint sub stantiae, duae quidem naturales, alia autem im mobilis, de hac est di cendum quod necesse est perpetuam aliquam, & immobilem substantiam esse. Et enim substantiae, pri mae entium sunt. & si cunctae corruptibiles, omnia corruptibilia sunt. at impossibile est aut gene rari motum, aut corrumpi: nam semper erat, neque tempus, cum non sit possibile prius & poste rius esse, tempore non existente. & motus sanem ita continuus est sicuti & tempus, aut enim idem aut quaedam ipsius motus passio est. motus vero non est continuus, praeter hunc, qui secundum locum & hunc, qui circularis est.
At vero, si motiuum aut esse ctiuum est, non autem operans aliquid, non est motus. possibile nanque est non operari, quod poten tiam habeat, nulla igitur vtilitas erit, ne quidem si perpetuas substantias faciamus, quemadmodum qui faciunt formas, nisi aliquod principium insit, quod mutare possit. Non igitur sufficit illa, nec alia substantia praeter formas, Nasi non operabitur, motus non erit. nec item si operabitur, substantia vero eius potentia sit. non enim erit perpetuus motus, quod eni potentia est, contingit non esse oportet igitur esse tale principium cuius substantia actus sit. Item has oportet esse substantias absque ma teria. sempiternas enim esse opor tet, si aliquid quidem aeternum est. actu igitur sunt. Atqui dubium est. Nam omne quidem agens posse quou quid videtur, potens vero non omne, agere, quare potentia erit prior Verum, si hoc itasit, nihil entium erit. contingit enim posse quidem esse, nondum vero esse. At si, vt Theologi, qui ex nocte cuncta ge nerant, siue, vt Naturales dicunt. omnes res simul erant, idem impossibile erit. Quo nanque modo mo uebuntur, si nulla erit actu causas non enim ipsa materia seipsam mouebit, verum opifex virtus, neque menstrua neque terra, verum semina atque humanum semen Propter quod quidam faciunt semper actum, veluti Laucippus & Plato, cum semper esse motum dicant. cur vero, vel quem, non aiunt, neo cur sic, nec causam. nihil enim susque deque mouetur, sed oportet vt semper aliquid praeexistat. sicuti nunc. natura quidem hoc modo, vi etiam, aut ab intellectuaut ab aliquo alio, hoc modo. Deinde, quisnam primus sit. dif fert enim quam maxime.
At neque Platoni possibile est dicere id, quod quandoque putat principium esse: quod seipsum mouet. posterior enim pariter coelo est anima, vt ait.
Arbitrari itaque potentiam actu priorem, quodam modo quidem bene est. quodammodo vero minime, dictum autem est quo modo. Quod autem actus sit prior. Anaxagoras testatur. intellectus nanque actus est. Et Empedocles, amici tiam & contentionem ponens. & qui semper esse motum aiunt, vt Leucip pus. Quare non erat tempore infinito Chaos, aut nox, verum semper eadem circuitione, aut aliter, si actus quidem prior potentia.
Quod si futura est generatio & corruptio, aliud operas aliter. & aliter esse oportet. Necesse igitur est hoc quidem modo illud secundum se operari, hoc vero secundum aliud, aut igitur secundum diuersum, aut secundum primum, necesse autem est vt secundum hoca nanque rursus, & sibi & illtr causaest. Dignius ergo est, quod primum est. hoc namque, vt semper sili se habeat, causa erat: vt vero aliter, aliud. vt autem semper aliter,. ambo scilicet. Patet igitur quod motus quoque ita se habent. Cur igitur alia quaerere oportet principia?
Chapter 7
Cum & vero & ita contingat (& si non sic, ex nocte, & simul omnibus, & ex non ente erunt) haec profecto soluentur. Et est aliquid, quid semper incessabili motu mouetu. hic vero circularis est. & hoc non solum ratione, verumetiam ope re patet. Quare aeternum est profecto primum coelum.
Estque aliquid, quod mouet. I Cum vero id, quod mouet, & mo uet, medium sit, est etiam aliquid, quod non motum mouet, quod aeternum, & substantia, & actus est.
MOuet autem hoc modo. con cupiscibile & intelligi bile mouet, non motum horum autem prima eadem sunt. desyderabile nanque, quod apparet bonum. primum vero voluntate affectabile, quid est bonum. magis vero appetimus, quia videtur, quam videtur, quia ap petimus.
Principium enim intellectio. Ae intellectus ab intelligibili mouetur. Intelligibile vero alter ordo est, quiper seipsum est. et huius substantia prima, atque huiusce quae simplex, & secundum actum est. Est autem vnum, & simplex non idemsiquidem vnum significat mensu ram, simplex vero quo modo se habeat ipsum. At vero bonum quoque, et quod per se eligibile est in eodem ordine sunt. & semper primum est optimum, aut proportionale. Quod vero cuius gratia in immobilibus sit: ipsa diuisio manifestat. est enim id cuius gratia alicui eorum, quorum hoc quidem est, hoc vero non est. mouet itaque, vt quid amatur. quod mouetur autem, caetera mouet.
At si quid mouetur, contingit etiam aliter se habere. Quare, si latio prima estm actus est: quo mo uetur, hoc modo sanem contingit aliter se habere secundum locum, quam, uis non secundum substantiam. Cum autem aliquid sit mouens, ipsum immobile existens, actu ens hoc nullo modo contingit aliter se habere. latio nanque prima muta tionum est. huius autem quae circu laris est. hanc autem illud mouet. ex necessitate itaque est ens. & prout necessitas, bene est. et sic prin cipium. Necessarium namque toties dicitur quoddam vi, quia praeter inclinationem: quoddam, sine quo non bene esset: quoddam quid non aliter contingit se habere, sed sim pliciter est. a tali ergo principio tum coelum, tum natura dependet.
DEgenntia vero, qualis non Ibis pauco tempore, opti [indent 24]ma illi est. siquidem ita se, per illud est. nobis autem profecto id impossibile est: quoniam & delectatio actus huius est. Et ob hoc vigilatio, sensus, intellectio maxime delectabile est. spes autem, ac memoria propter haec. Ipsa vero intellectio secundum se eius est: quid secundum se optimum est. & quae maxime est: eius quod maxime est. seipsum vero intellectus intelligit assumptione intelligibilis. in telligibilis nanque sit attingens & intelligens, ita vt idem intellectus & intelligibile sit. susceptiuum enim intelligibilis & substantia intellectus est, operatur autem habens. Quare istud magis, quam il lud est id diuinum, quod intelle ctus videtur habere. & speculatio optimum, & maxime dele¬ ctabile est. Si igitur ita bene se habet Deus semper, vt nos aliquandm, admi rabile est. quod si magis, adhuc admirabilius est. at ita se habet. Caeterum, vita quouquid profecto inexistit. siquidem intellectus operatio vita est. ille vero est actus, actus vero per se illius vita opti ma, & perpetua est. Dicimus itaque Deum, sempiternum, optimumque viuens esse. Quare vita & aeuum continuum, & aeternum Deo inest. hoc enim est Deus.
Quicunque vero (vt Pythago ri ci & Pseusippus) putant optimum & pulcherrimum non esse in principio, eo quod plantarum quo que ac animalium principia causae quidem sunt, bonum vero & perfectum in his esse, quae ex his sunt, non recte putant. semen nam que ex aliis prioribus perfectis est, neque semen primum est, sed quod perfectum est. veluti hominem dicere quispiam possit priorem semine esse, non illum, qui eo generatur: sed alium, ex quo ipsum semen est.
Quod itaque est quaedam aeter na, immobilisque substantia, & a sensibilibus separata, constat ex dictis. Ostensum autem est quod nec vl lam magnitudinem possibile est hanc substantiam habere, verum impartibilis, indiuisibilisque est, nam infinito tempore mouet. nihil vero finitum infinitam potentiam habet. cum vero omnis magnitudo aut infinita, aut finita sit, finitam quidem propter hoc non haberet magnitudinem: infinitam vero, quoniam omnino nulla est infinita magnitudo. At vero & quod im passibilis, & inalterabilis est. omnes nanque reliqui motus posteriores eo sunt, qui secundum locum est.
Chapter 8
VTrum autem vna sit poneni da talis substantia an plu res, & quot, non oportet nos latere, sed meminisse quoqu aliorum snias, quod de pluralitate nihil, quod dictu perspicuum sit, dixerunt. De ideis nanque opi nio nullam accom modatam consyderationem habet. Numeros nam que dicunt indeas, qui dicunt indeas esse: de numeris vero quandoque vt de infinitis aiunt, quandoque tanquam vs que ad denarium determinatis, qua vero de causa tanta numero rum pluralitas sit, nihil cum diligentia demonstratiua dicitur.
Nobis vero ex praesuppositis at que determinatis dicendum est Principium enim ac primum entium, tum per se tum per accins immobile est: mouens autem primo, sempiterno, & vno motu. Cum vero quod mouetur necesse sit ab aliqua moueri, primumque mouens inmobile per se esse, ac mo tu aeterno ab aeterno moueri, & vnum abvno, videmusquid praeter sim plicem lationem totius, quam dicimus, primam substantiam & immo bilem mouere, caeteras etiam lationes quae errantium sunt, sempiter. nas esse (sempiternum nanque & irrequiescibile circulare corpus est. monstratum autem est de his in Physicis) necesse est harum quoque lationum vnamquanque a per se immobili, & aeterna substantia moueri. nam & stellarum natura perpetua substantia quaedam existens, et quod mouet perpetuum, & prius est moto. & quod prius. substantia est, substantia sit necesse est. Constat itaque necesse esse tot substantias esse na tura perpetuas, & per se immobiles, ac absque magnitudine ob causam prius dictam.
Quod igitur substantiae sunt & harum quaenam prima, quae ue secunda, secundum eum ordinem, qui & lationes syderum habent, pa tet. Pluralitatem vero lationum ex peculiarissima Philosophia Mathematicarum scientiarum, videlicet ex Astrologia, consyde randum est, haec enim de substantia sensibili quidem, at sempiterna speculatur. caeterae vero de nulla quidem substantia, veluti quaecirca numeros, atque quae circa Geometriam. Et quidem quod plures sint eorum, quae feruntur lationes manifestum etiam est his, qui parum attigerunt. pluribus enim quam vna, et rantium astrorum vnunquodque fertur.
Quod vero hae sint, nunc qui dem nos ea, quae quidam Mathematicorum aiunt, intelligendi gratia dicimus, vt aliquam determinatam mente pluralitatem percipia mus. Deinceps quaedam quidem nos ipsos quaerere decet, quaedam autem a quaerentibus sciscitari si quid praeter ea, quae nunc dicta sunt, his videatur, qui circa haec versantur, diligere quidem vtrosque adhaerere vero certioribus. Eu doxus igitur Solis, & Lunae vtrius que lationem in tribus posuit sphia ris esse, quarum Primam quidem eam esse, quae non errantium stella rum. Secundam vero secundumid, quod per medium eodiacum. Tertiam porro secundum eum, qui in latitudine aeodiaci obliquatur, in maiori autem latitudine obliquari eum, secundum quem Luna fertur, quam secundum quem Sol.
Errantium vero stellarum vnius cuiusque in quatuor sphaeris, qua rum Primam quidem & Secundam eandem illis esse. etenim quae non errantium est, eam illam esse, qua omnes fert. at eam, quae sub ipsa ordinata est, ac quae secundum aeodiacum latio nem habet, communem omnibus ef se. Tertiae vero omnium polos in eo, quod per medium aeodiacum esse Quartae autem lationem, secundum eum, quae obliquatus ad medium eius est, esse vero tertiae sphaerae polos aliarum quidem, proprios: Vene ris autem & Mercurij eosdem.
At Calippus situm quidem sphir rarum cundem Ludoxo ponebat hoc est distantiarum ordinem pluralitatem autem stellae quidem louis ac Saturni eandem illi attribuebat, Soli vero & Lunae duas adhuc putabat sphaeras adden das esse, siquis eorum, quae sensibiliter apparent, causas assignare debeat: caeteris vero errantium vnicuique vnam, necesse vero esse si debent omnes simul positae, quae ap parent reddere, secundum vnamquanque errantium alteras sphaeras vna pauciores esse, quae reuoluant, & ad idem positione semper primam eius astri sphaeram, quod in serius ordinatum est, constituant. hoc enim modo solum contingit en rantium lationem omnia facere. Cum igitur in quibus ipsa quidem ferunt sphaeris, hae quidem octo hae vero vigintiquinque sint, horum sane illas solas non oportet re uolui, in quibus fert, quod infime ordinatum est, quae quidem duarum primarum sphaeras reuoluunt, sex erunt,. quae vero posteriorum qua tuor sexdecim. cunctarum vero nu merus, tum earum quae ferunt tum quae reuoluunt eas, quinqua gintaquinque. quod si Lunae & Soli non addat aliquis, quos dixim, motus, omnes sphaerae erunt septem & quandragita. Pluralitas itaque sphaerarum tanta sit.
Quare substantias quoque & principia, tum immobilia, tum sensibilia, tot rationabiliter arbitram dum est esse, quod enim necessarium est, relinquatur potentioribus dicendum. Quod si nullam lationem, possibile est esse, quae non ordinetur ad la tionem stellae, omnem item naturam, omnemque substantiam impas sibilem & per se arbitrari oportet optimum fortitam finem esse, nulla, profecto praeter has alia na tura erit, sed hunc necesse est nu merum substantiarum esse. si etes nim aliae sunt, vtique mouebunt. cum lationis finis sint. Sed esse alias lationes praeter dictas impossibile est. hoc autem ex his qua feruntur, rationabile est accipere. si enim omne, quod fert, eius gratia, quod fertur, suapte natu ra est: omninnisque latio alicuius, quid fertur est: nulla latio sui gerera erit profecto, nec alterius lationis, ve rum stellarum causa. Si nanque la ae tio lationis causa erit, illam quo i que oportebit aliarum gratia es se, quare cum non sit processus in infinitum, finis omnis lationis erit diuinorum corporum aliquod, quae in coelo feruntur.
Quod autem coelum sit vnum, manifestum est. si enim plurcs sint coeli, vt omines, principium vniuscuiusque erit specie vnum numero multa. at quaecumque mul ta numero, materiam habent. Vna etenim & eadem multorum ratio est: veluti hominis. Soer. vero vnus. ipsum vero quid erat esse primum non habet materiam, cum actus sit. vnum ergo, tum ratione, tum numero primum mouens immobile ens est. & id igitur, quod semper continuoque mouetur. vnum ergo tantum coelum est.
Tradita autem sunt quaedamam maio N ribus nostris, & admodum Antiquis, ac in fabulae sigura posterioribus relicta, quod hi Dij sunt vni uersamque naturam diuinum continet. Caetera vero fabulose ad multitudinis persuasionem, & ad le gum, ac eius quid conferat opportu nitatem, iam allata sunt, hominiformes nanque, ac aliorum animalium nonnul lis similes eos dicunt, ac alia consequentia, & similia his, quae dicta sunt quorum siquis ipsum solum primum separando accipiat, quod Deos arbitrabantur primas substantias es L se, diuine profecto dictum puta bit: & (vt verisimile est) saepius quaque arte & Philosophia, quo ad possibile fuit, inuenta, corruptaque rursus, has illorum opiniones quasi quasdam reliquias, nunc vsque saluatas esse.
Chapter 9
EA vero, quae circa mentem sunt, quasdam dubitationes habent, vt enim eorum, quae apparent, quid diuinissimum esse. quo vero modo se habens, talis erit, difficultates quasdam habet. Siue enim nihil intelligat, sed ita se habeat, vt dormiens. quidnam praecellens erit siue intelligat, huius vero aliud sit principa le(non enim id, quod est eius substantia, intellectio erit, sed potentia), profecto non erit optima substantia. siquidem eo quod intelligit, ei honorabilitas inest. Praeterea, siue mes, siue intellectio eius suba sit, quid intelligitr aut enim ipsa seipsam, aut aliquid aliud. quid si aliud, aut idem sper, aut aliudm Vtrum autem differt aliquid, an nihil intelligere bonum, vel quidcunque es An vero de quibusdam ipsanm etiam et cogitatur absurdum est. Manifestum itaque est, quod illud intelligit, quod diuinissimum, honorabilissimumque est. Neque mutatur. in deterius nanque mutatio fieret, ac motus, quod huiusmodi iam esset. Primo igitur, si non est intellectio, sed potentia, rationa bile est laboriosam ei continuationem intelligendi esse. Deinde di lucidum, quod aliquid aliud hono rabilius esset quam mens, id scilict quod itelligitur. Et intelligere profecto, ac intellectio, & quod pessimum intelligenti inerit. Quare fugien dum hoc. est. etenim quaedam meliu est non videre quae videre. alioqui non fuerit quod optimum intelle ctio. Seipsam ergo intelligit, si est quidem, quod optimum est, & est intellectio intellectionis intel lectio. At vte semper alterius esse, tum scientia, tum sensus, & opinio, ac cem gitatio: sui vero ipsius praetenr necessitatem. Si aliud praeterea intelligere aliud intelligi sit, secundum quod horum inest ei bene essec quandoquidem non est idem intellectioni esse & intel lecto. An in quibusdam scientia est ip sa res. in effectiuis quidem absque materia substantia, & ipsum quid erat esse: in speculatiuis vero, ra tio, res, & intellectio. Cum igitur non sit diuersum id quod intelligi tur & intellectus, quaecunque: non ha bent materiam, idem erunt, ac intellectio vna eius, quod intelligi tur. Item restat dubitatio vtrum compositum sit, quod intelligitur. mutaretur etenim in partibus totius. An omne non habens materiam indiuisibile est, quemadmodum humanus intellectus, aut qui compositorum in aliquo tempore se habet, nam non bene esse habet in hoc, aut in hoc, verum in toto quoddam, quod optimum est, aliud ab eo, existens. sic autem ipsa sui ipsius intel lectioper totum aeternum se habet.
Chapter 10
PErscrutandum autem etiam hoc, quonam mo do natura vniuersi ha beat ipsum bonum, & ipsum optimum: vtrum separa tum quiddam, & ipsum, an per se, an ipso ordine. An vtroque mo do, quemadmodum exercitus, etenim bene esse eius, in ordine, & dux ipse est, ac magis ipse non enim ipse propter ordinem verum ordo propter ipsum est. Cuncta autem, coordinata quodam modo sunt, verum non similiter & natantia, & volatilia, & plantae, nec ita se habent, vt sit vllum alteri ad al terum, sed sunt ad quippiam: ad vnum namque coordinata sunt om nia. Verum, quemadmodum in domo liberis quidem minime licet quodcumque facere, sed ea omnia aut plurima, quae ordinata sunt: mancipiis vero & bestijs parum quod ad commune conferat, sed vt plurimum quodcunque con tingit (tale nanque principium cuiusque eorum natura est.
Dico autem pariformiter quod ne cesse est omnia in discrimen venire & alia ita sunt, quibus omnia communi cant ad vniuersum. Quaecunque vero impossibilia, siue absurda aliter dicentibus accidunt, quaeve dicunt elegantius dicentes, ac in quibus minime dubitationes sunt, non decet nos latere. Omnes namque ex contrarijs omnia faciunt, At non recte id, omnia, neque id, ex contrarijs, quibus autem contraria insunt, quonam modo ex contra rijs erunt, non dicunt: quandoquidem contraria impassibilia sunt a se inuicem. Anobis autem ratio, ni consentanee hoc soluitur, cum aliquid tertium sit. Quidam ve ro alterum contrariorum mate riam faciunt, quemadmodum qui inaequale aequali, aut vni mul ta. Soluitur autem etiam hoc eo dem modo. nam materia vna nu li contrarium est.
Item cuncta participabunt ma lo praeter ipsum vnum. alterum nanque elementorum ipsum ma lum est. Et alii neque principia bonum & malum, quanquam in omni bus maxime ipsum principium ipsum bonum sit. Quidam autem hoc quidem recte, quod principium: quo vero modo ipsum bonum principium sit, vtrum vt finis an vt mouens, an vt forma, non dicunt. Empedocles quoqued absurde amicitiam facit bonum cum haec principium sit, & vt mouens, si quidem congregat: & vt materia, nam misti pars est. At si etiam eidem accidat, & vt materiae principio esse & vt mo uenti, ipsum tamen esse non idem est. secundum quod igitur horum amicitia est: Inconueniens item est contentionem incorruptibi lem esse, cum haec ipsa mali natura sit.
Anaxagoras autem bonum ponit principium, vt mouens, mens enim mouet. verum alicuius gra tia mouet, quare alterum, nisi sit, vt nos dicimus., ars enim medendi quodam modo sanitas est. Incon ueniens etiam est quod non fecerit aliquid bono, mentique contrarium
Porro nulli eorum, qui ponunt contraria, vtuntur contrarijs, si quem inquirere non pigeat. & cur quaedam corruptibilia quaedam incorruptibilia nemo dicit. omnia namque entia ex eisdem principiis faciunt. Praeterea, qui damex non ente faciunt entia. quidam vt hoc non cogantur, vnum cuncta faciunt. cur item semper generatio erit, quidque generationis causa sit, dicit nemo At tum illis, qui duo principia faciunt, aliud principalius principium necesse est esse: tum illis, qui formas, quia aliud principalius principiu est. cur enim participauit, aut participat. Et aliis quidem necesse est Sapientiae, ac nobilissimae scientiae aliquid contrarium ponere esse, nobis vere minime. nihil enim est primo contrarium. quandoquidem cuncta contraria materiam habent, & potentia haec sunt. contraria vero ignorantia ad contrarium. primo autem nihil contrarium est. Praeterea, si non erunt alia praeter sensibilia, non erit principium & ordo, & generatio, & ipsa colestia, sed semper principii principium, vt Theologis: Naturalibusque cunctis. Si autem crunt formae, aut numeri, nullius causaerunt. si vero non, neque prorsus ipsius motus. Quo nanque item modo ex non habentibus magnitudinem magnitudo continuumque erit numerus namque non faciet continuum, neque vt mouens, neque vt forma. Caeterum nihil contrariorum erit quod et factiuum & motiuum. alioqui contingere sane possit non esse. verum enimuero & facere posterius quam potentia est. Entia ergo non erunt sempiterna: attamen sunt. interimendum igitur aliquid horum est. hoc autem aliquo pacto dictum est. Item, quo modo numeri sunt vnum, aut anima, & corpus, & omnino forma & res, nemo aliquid dicit, nec dicere potest, nisi (vt nos) dicat, quod vt mouens faciat. Qui vero dicunt mathematicum numerum primum, & ita semper aliam attiguam substantiam, ac alia cuiusque principia, inconspirantem vniuersi substantiam ciunt (nihil enim altera alteri confers, siue sit, siue non sit) & principia multa. At entia nolunt male gubernari. non est bonum pluralitas principatuum. vnus ergo princeps.