Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 65
De resurrectione Lazari 174Quamquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus, tamen et in allegoria significare aliquid non dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt, sicut cum duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta. Numquid ideo aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus, quam alio loco Dominus ovem perditam significat propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus descendisse se dicit. Quod autem interrogat dicens: Ubi eum posuistis?, vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare; praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est. Cuius secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus: Ut cognoscam, sicut et cognitus sum; vel quod ignorare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens: Non novi vos, quod significabat Lazarus sepultus, quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi: Adam, ubi es?, quoniam peccaverat et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat, ut peccantis habeat similitudinem moriens, sepultus absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem quod ait, illos puto significare qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant, contra quos multipliciter scribit Apostolus, vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, iam quarta dies est et putet. Ultimum quattuor elementorum terra est, significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est, cupiditatum carnalium. Terra, enim, es, inquit Dominus Adae cum peccasset, et in terram ibis. Et sublato lapide exiit de monumento involutis manibus et pedibus, et facies eius tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis, quod vero institis obvolutus hoc est quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem. Et quod dixit Iesus: Solvite eum et sinite ire, hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et ceteros homines, hinc intellegitur quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur, id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum in aenigmate videt; Domini autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt. Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur, sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret aut ab itinere retardaret.
On this page