Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 64
De muliere Samaritana 1511. Evangelica sacramenta in Domini nostri Iesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent; et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando afferunt plerumque pro salute perniciem et pro cognitione veritatis errorem. Inter quae illud est sacramentum quod scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Iacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et cetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primum tenendum est quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio.
2. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intellegere mundi huius infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo qui secundum Deum creatus est. Nam sexta aetas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, iuventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate tamquam senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster creator nobis et reparator advenit, ut moriente scilicet vetere homine novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in caelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus et novus interior; dictum est enim ab Apostolo: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiat), hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum, quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae numquam occidit revertatur, secundum apostolicam disciplinam non quaerens quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna .
3. Quod autem fatigatus venit ad puteum infirmitatem carnis significat, quod sedit humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecilitatem; de humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se factus subditus usque ad mortem. Quamquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.
4. Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua implendae gratia venerat, bibere postulaverit cum ipse postea spiritalis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit. Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idolatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo Iudaeorum simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis, animarum suarum decus addixerant, venerat autem Iesus Dominus noster, ut Gentium multitudinem, quae simulacris serviebat, ad munimentum fidei christianae et incorruptae religionis adduceret: Non enim est, inquit, sanis opus medicus sed male habentibus. Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Iesus: Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli eius, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli eius ad alterutrum: Numquid aliquis ei attulit manducare? Dicit eis Iesus: Cibus meus est ut faciam voluntatem eius qui me misit, et ut perficiam opus eius. Numquid hic intellegitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus eius, quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus eius, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus eius. Sed carnaliter intellegens respondit: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam, ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat, sed quia ipse sitiebat fidem eius, eidem sitienti Spiritum Sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intellegimus aquam vivam quod est donum Dei, sicut ipse ait: Si scires donum Dei; et sicut idem Ioannes evangelista testatur alio loco dicens quod stabat Iesus et clamabat: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Consequenter omnino: Qui credit in me, inquit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei, quam prius in illa sitiebat. Cuius aquae vivae interpretationem ita subicit: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. Hoc itaque donum Spiritus Sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in alum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus .
5. Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? Nunc vero iam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista sitiet iterum; qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit quaeritur. Namque cum mulier dixisset: Non habeo virum, dicit ei Iesus: Bene dixisti non habere te virum; quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid iam gustavimus, spiritaliter ista tractemus.
6. Quinque viros quinque libros qui per Moysen ministrati sunt nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est: Et nunc quem habes non est tuus vir, de se ipso Dominum dixisse intellegunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi quasi quinque viris servisti, nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo adhuc utique illorum quinque virorum, id est, quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit: Quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit, quomodo potest intellegi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum non relinquendos quinque illos libros, sed spiritaliter intellegendos multo avidius amplectatur?
7. Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intellegantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sentit et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo diiudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae mortalis, qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis carnalibus sensibus subditi carnalem vitam sine ulla veritatis intellegentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est, mariti tamquam legitimi, quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut iam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non iam illis sensibus rectoribus utetur, sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subiciens corpus suum, cum anima non iam viris quinque, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est, amplexu spiritali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruetur. Quis nos enim separare poterit a caritate Christi? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subiugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam verbum Dei acceperat in coniugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum et veni huc, id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intellegere quae loquor; et voca virum tuum, id est, spiritu intellegentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tamquam coniugem regit, non ille Spiritus Sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet et dignis animis incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: Nemo scit quid est in homine nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus Sanctus, Spiritus Dei est, de quo iterum dicit: Sic et quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei. Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intus est, et se pietate subicit Deo, intellegit homo quae spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error tamquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum id est, spiritum qui est in te, quo potest homo intellegere spiritalia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritalem aquam possis accipere. Et cum illa diceret: Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti, quinque enim viros habuisti, id est, quinque sensus carnis te in prima aetate rexerunt, et nunc quem habes non est tuus vir, quia non est in te spiritus qui intellegit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium, sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit.
8. Et fortasse ut intellegentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima eius responsio est: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est. Tertia: Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huic haurire. Quarta: Non habeo virum. Quinta: Video quia propheta es. Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus ubi adorarent, spiritales autem in spiritu et veritate adoraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulier responsione Christum fatetur omnium istorum esse doctorem; dicit enim: Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. Cum venerit, ipse nobis adnuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste tamquam adulter expellitur. Dicit enim ei Iesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit .
On this page