Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 66
De eo quod scriptum est: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini, in quantum tempus vivit?, usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 1891. Apostolus in hac similitudine in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat: mulierem, virum et legem, mulierem scilicet subiugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro vivo marito vincta est legi, si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt: homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit esse sub lege hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc autem peccatum hic intellegendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse, quoniam cum appareat esse peccatum, fit tamen et adiuncta praevaricatione cumulatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Et hoc est quod dicit: Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato, sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati. Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Ubi ergo non est gratia liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sufficere ad extrahendum se de servitute peccati atque hoc modo detumescente atque extincta omni superbia subdatur liberatori suo, sinceriterque homo dicat: Adhaesit anima mea post te, quod est iam non esse sub lege peccati, sed in lege iustitiae. Lex peccati autem dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur; ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati mors; aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati lex. Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius autem peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose iusserat, iam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, iubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus et impleamus iussa legis, non iam servi legis per timorem, sed amici per caritatem et servi iustitiae, unde illa lex promulgata est. Iustitiae autem non serviliter sed liberaliter serviendum est, id est, caritate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Hoc enim efficit fides, quod lex iubet. Statuitur ergo lex per fidem. Quae fides si non sit, iubet tantum lex et non implentes iussa reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae iussa sunt, ad gratiam liberatoris aliquando convertat.
2. Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum et legem, et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est tria, animam, peccatum et legem peccati, hoc solum diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet et a lege viri solvatur, hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo. Cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen adiectum quia ubi non est lex nec praevaricatio, has dicit passiones quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus tamquam sub viro dominante agebat anima, antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur qui iam servit mente legi Dei, quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est; et inde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum.
3. Ex quo comprehendimus quattuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id iustum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spiritali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur, prima est actio ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante legem actio est, cum peccatum ignoramus et sequimur carnales concupiscentias. Sub lege est actio, cum iam prohibemur a peccato, et tamen eius consuetudine victi peccamus, quoniam nos nondum adiuvat fides. Tertia actio est, quando iam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus sed eius misericordiam diligendo iam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur, sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer iuncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt, quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem .
4. Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset; et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est, ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit mortuum est, hoc est quod superius dicit non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus, ubi dicit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, id est, per legem, quia bona est lex, si quis ea legitime utatur. Si ergo hic ait ut appareat peccatum, manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat, antequam lege prohibente ostenderetur.
5. Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum, accessit enim et praevaricatio, quae non erat, et illud quod iam commemoratum est: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; et paulo post: Adveniente, inquit, mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait mortuus sum, vult intellegi mortuum me esse cognovi, quia iam etiam praevaricatione peccat qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit; quod autem ait: Fefellit me peccatum occasione accepta per mandatum, sive quia suasio delectationis ad peccandum vehementior est, cum adest prohibitio, sive quia etiamsi quid homo fecerit secundum iussa legis, si adhuc non sit fides quae in gratia est, sibi hoc vult tribuere non Deo et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio nondum spiritali gratia liberatus, venundatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro, id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus: Non novi vos. Non enim eum aliquid latet; sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum quas habet veritas, ideo ipsa veritas peccatoribus dicit: Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis: Delicta quis intellegit? Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum hoc ago. Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti nondum sub gratia, qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Iam enim liberatus agnoscens gratiam liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum .
6. Et incipiunt iam verba dici hominis sub gratia constituti in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius iustitiae nondum erat caritas, quae interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat iustos deditos carni, sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat, sed tamen inerat in ea similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat. Mortem autem non meruit Adam nisi peccato. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne, id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum caritate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut iustitia, inquit, legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque praecepta legis per caritatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est; prudentia autem spiritus vita et pax, quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit inimica, ne quis putaret ex adverso aliud venire principium; subiungit enim et dicit: Legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum, non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei; hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est. Sic est autem dictum: Legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest, tamquam si diceretur: Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit; sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, iam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit; quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subiecta esse non potest, id est, non potest implere quae lex iubet. Sed cum spiritalia bona desiderare coeperit et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima, cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur, sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt, id est, qui voluptatibus carnis adquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subiunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur; in spiritu enim erant, quia in fide et spe et caritate desideriis spiritalium rerum adquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae iam servit legi Dei et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae corporis resurrectione et immutatione futura est.
7. Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio, si tamen ea actio dici potest, quae summa quies est. Sequitur enim et dicit: Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis. Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est; et satis apparet, quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum. Neque lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis iaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio et solvi et erigi et firmissime constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius saeculi; in secunda, quae sub lege est, pugnamus sed vincimur; in tertia pugnamus et vincimus; in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subiugatur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subiugabatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.
On this page