Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 67
De eo quod scriptum est: Existimo enim quod non sint condignae, passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, usque ad id quod dictum est: Spe enim salvi facti sumus 2301. Hoc capitulum obscurum est, quia non hic satis apparet, quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura quidquid fecit et condidit Deus Pater per unigenitum Filium in unitate Spiritus Sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est: Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei, quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit: Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi, tamquam aliud simus nos, aliud creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est.
2. Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hoc manifestum est. Dixerat enim superius: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait: Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Quod itaque ait: Nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat, hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus vel sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum iniuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque reiectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque huiusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et expectat revelationem filiorum Dei, id est, expectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quando quidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur; nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo expectatio creaturae, id est, expectatio nostra, revelationem filiorum Dei expectat, id est, expectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc expectat expectatio creaturae, non quod creatura revelationem expectet alterius naturae, quae non sit creatura, sed ipsa qualis nunc est expectat, quando sit qualis futura est, tamquam si diceretur: Operante pictore subiectis sibi coloribus et ad opus eius paratis expectatio colorum manifestationem imaginis expectat, non quia tunc alii erunt aut colores non erunt, sed tantum quod aliam dignitatem habebunt.
3. Vanitati enim, inquit, creatura subiecta est. Hoc est illud: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole. Cui dictum est: In labore manducabis panem ? Vanitati ergo creatura subiecta est, non sponte. Bene additum est non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum contra praeceptum facere veritatis, peccati autem poena subici fallaciae. Non ergo sponte creatura vanitati subiecta est, sed propter eum qui subiecit eam in spe, id est, propter eius iustitiam atque clementiam, qui neque impunitum peccatum reliquit, nec insanabilem voluit esse peccantem.
4. Quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura: et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait: et ipsa liberabitur, facit intellegi et ipsa quemadmodum nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura, quia et ipsi credituri sunt et liberabuntur a servitute interitus quemadmodum nos, qui iam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, erunt et ipsi ex servis liberi et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei.
5. Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Omnis creatura in homine numeratur, non quia in eo sunt omnes angeli et supereminentes virtutes ac potestates, aut caelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt, sed quia omnis creatura partim spiritalis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur, animalis autem vivificat corporalem, spiritalis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subicit Deo; cum autem transgreditur praecepta eius, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore carnalis homo vel animalis vocatur, carnalis quia carnalia sectatur, animalis autem quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus neque coercet intra metas naturalis ordinis, quia et ipse non se subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est ) vocatur spiritalis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi angeli spiritaliter vivunt, infimi autem animaliter, bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intellegit spiritu et sentit anima et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit, tamquam si quis dicat: Solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident; ita in homine omnis creatura est, quia et intellegit et vivit et corpus habet, sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et angeli, qui intellegant et vivant et sint, et pecora, quae vivant et sint, et corpora, quae tantummodo sint, cum ipsum vivere magis sit quam non vivere, et ipsum intellegere magis quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit, quia etiamsi sunt aliqui iam in sinu Abrahae, et latro ille cum Domino in paradiso constitutus ipso die quo credidit dolere destiterit, tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus.
6. Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi, id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit primitias habentes spiritus, id est, quorum iam spiritus tamquam sacrificium oblati sunt Deo et divino caritatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis, quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc cetera comprehendantur. Iam ergo habet primitias oblatas Deo qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo; et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Sed quoniam adhuc dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et adhuc talibus dicitur: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis; nondum est holocaustum, erit autem cum absorbebitur mors in victoriam, cum ei dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus, id est, nos animae, qui iam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus, adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, ad quam vocati sumus, totos nos liberatos transactis omnibus molestiis ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus, id est, similes illi erimus quoniam videbimus eum sicuti est .
7. Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur omnes angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est: Omnis creatura congemiscit et dolet. Quamvis enim adiuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere, tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille, qui iam in Abrahae sinu requiescit, praesertim quia dixit eamdem creaturam quae congemiscit et dolet vanitati esse subiectam, quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus, quo illos cecidisse qui in caelis agunt vitam beatissimam non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt, ne forte quae congemiscit et dolet, et vanitati subiecta est, possit aliquo modo alio intellegi, ut de summis angelis, quamdiu nostrae infirmitati iussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam executi sumus, sive alia aliqua huius capituli expositio proferatur, id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse.
On this page