Table of Contents
Eighty-Three Different Questions
Quaestio 1 : Utrum anima a se ipsa sit
Quaestio 2 : De libero arbitrio
Quaestio 3 : Utrum Deo auctore sit homo deterior
Quaestio 4 : Quae sit causa ut sit homo deterior
Quaestio 5 : Utrum animal irrationale beatum esse possit
Quaestio 7 : Quae proprie in animante anima dicatur
Quaestio 8 : Utrum per se anima moveatur
Quaestio 9 : Utrum corporis sensibus percipi veritas possit
Quaestio 10 : Utrum corpus a Deo sit
Quaestio 11 : Quare Christus de femina natus sit
Quaestio 12 : Sententia cuiusdam sapientis
Quaestio 13 : Quo documento constet homines bestiis excellere
Quaestio 14 : Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma
Quaestio 19 : De Deo et creatura
Quaestio 21 : Utrum Deus mali auctor non sit
Quaestio 22 : Deum non pati necessitatem
Quaestio 23 : De Patre et Filio
Quaestio 24 : Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio
Quaestio 25 : De cruce Christi
Quaestio 26 : De differentia peccatorum
Quaestio 28 : Quare Deus mundum facere voluerit
Quaestio 29 : Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo
Quaestio 30 : Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint
Quaestio 31 : Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint
Quaestio 34 : Utrum non aliud amandum sit quam metu carere
Quaestio 35 : Quid amandum sit
Quaestio 36 : De nutrienda caritate
Quaestio 38 : De conformatione animae
Quaestio 40 : Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?
Quaestio 41 : Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?
Quaestio 42 : Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis
Quaestio 43 : Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?
Quaestio 44 : Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?
Quaestio 45 : Adversus mathematicos
Quaestio 47 : Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus
Quaestio 49 : Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?
Quaestio 50 : De aequalitate Filii
Quaestio 51 : De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei
Quaestio 52 : De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28
Quaestio 53 : De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt
Quaestio 54 : De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42
Quaestio 56 : De annis quadraginta sex aedificati templi
Quaestio 57 : De centum quinquaginta tribus piscibus 47
Quaestio 58 : De Ioanne Baptista
Quaestio 59 : De decem virginibus
Quaestio 64 : De muliere Samaritana 151
Quaestio 65 : De resurrectione Lazari 174
Quaestio 68 : De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Quaestio 72 : De temporibus aeternis
Quaestio 73 : De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350
Quaestio 75 : De hereditate Dei
Quaestio 77 : De timore utrum peccatum sit
Quaestio 78 : De pulchritudine simulacrorum
Quaestio 79 : Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378
Quaestio 80 : Adversus Apollinaristas
Quaestio 68
De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?1. Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos dicendo: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi qua obiurgata est ipsa curiositas, et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse et obiurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici, qui non decipiunt nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur et adversantes Legi et Prophetis quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt numerare maluerunt et negare Paulum dixisse: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt, quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos, et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes et libros quos catholica disciplina custodit infalsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est: indignos et infirmos esse ad intellegenda divina secreta quibus ista clauduntur, et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit?: cum his ergo verbis aut calumniari Scripturis aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant quibus ad vitam bonam invitantur, respondeamus fidentissime: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?, nec eos reveriti sanctum canibus demus aut proiciamus margaritas nostras ante porcos, si tamen iam ipsi canes et porci non sumus; et de meritis animarum revelante Spiritu Sancto, sublime aliquid et a vulgari coniectura remotissimum vel ex parte atque in aenigmate suspicemur.
2. Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in caritate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum et cetera quae in eodem loco exequitur. Non ergo prohibuit a quaerendo de quibus dicit: Spiritalis autem omnia iudicat; ipse autem a nemine iudicatur; et illud praecipue: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Quos ergo prohibuit nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus, et quia ei a quo factus est noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire: Terra es, et in terram ibis ? Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam, qua nobis data est potestas filios Dei fieri, quo possis audire: Iam non dicam vos servos sed amicos; tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium, qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, imprudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris? Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, exuentes nos veterem hominem et induentes novum, ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti?
3. Et ut manifestum sit non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia non secundum caelum sed secundum terram, id est, non secundum spiritum sed secundum carnem, mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat: Quare sic me fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius, non autem, quod tu cupis, antequam credant divina nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia, quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est, ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus. Peccatores igitur credere iubentur, ut a peccatis credendo purgentur. Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint nisi recte vivant, nec recte vivere valeant nisi credant, manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta, quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et per prophetam canitur: In simplicitate cordis quaerite illum. Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio, et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo, ut lacte potandus sis, sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur: Sapientiam loquimur inter perfectos. Tunc demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis et de gratia vel iustitia secreta omnipotentis Dei.
4. Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis iubentis Dei crederet. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit quibus subveniret, cum eum deprecarentur filii Israel, et vasa irae quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum eius, quia quamvis essent utrique peccatores et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingemuerant, ut eis subveniret, aliter illi quorum iniustis oneribus ingemuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et eo ipso quo ait in multa patientia satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit, ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberarentur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis: Cuius vult miseretur, et quem vult obdurat, quid adhuc conqueritur? Voluntati enim eius quis resistit? Prorsus cuius vult miseretur et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione, et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sint obtunsione. Habes eundem Apostolum alibi dicentem: Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum. Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis; quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est quod digni extiterunt qui darentur in reprobum sensum.
5. Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore paenitendi misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est qui si relinqueretur interiret, sed miserentis Dei qui eius precibus dolorique subvenit. Parum est enim velle nisi Deus misereatur; sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit, quia in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et quoniam nec velle quisquam potest nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem aut aliqua signa visibilia, efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis. Ad illam enim cenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt venire voluerunt, neque illi qui venerunt venire possent nisi vocarentur. Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt, quia vocati venerunt; nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi, quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexit. Ita erunt illa duo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Ad misericordiam pertinet vocatio; ad iudicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem, quantum boni consecutae fuerint illae terrae per adventum Ioseph ? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio eius fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit et exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet, quo posset eius supplicio sive obdurationis sive ultimae visibilis submersionis erudiri populus, cuius afflictione ille et occultae obtunsionis et manifestae submersionis meritum compararet .
6. Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud: In utero sanctificavi te; et: Cum esses in renibus patris tui, vidi te; et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui: cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Dominum Deum suum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximum tamquam se ipsos. Tanta enim caritate fundati possunt iam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum. Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum iniuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium, quam si penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.
On this page