Table of Contents
8
Caput 23
His itaque pro huius brevitatis necessitate tractatis, quoniam causae cognoscendae sunt rerum bonarum et malarum quantum viae satis est quae nos perducat ad regnum ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas, nequaquam dubitare debemus rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.
Caput 24
Hoc primum est creaturae rationalis malum, id est prima privatio boni. Deinde iam etiam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum et concupiscentia noxiarum, quibus comites subinferuntur error et dolor, quae duo mala quando imminentia sentiuntur, ea fugitantis animi motus vocatur metus. Porro animus cum adipiscitur concupita, quamvis perniciosa et inania, quoniam id errore non sentit vel delectatione morbida vincitur vel vana etiam laetitia ventilatur. Ex his morborum non ubertatis sed indigentiae tamquam fontibus omnis miseria naturae rationalis emanat.
Caput 25
Quae tamen natura in malis suis non potuit amittere beatitudinis appetitum. Verum haec communia mala sunt et hominum et angelorum pro sua malitia Domini iustitia damnatorum. Sed homo habet et poenam propriam, qua etiam corporis morte punitus est. Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus fuerat si peccaret, sic eum munerans libero arbitrio ut tamen regeret imperio, terreret exitio, atque in paradisi felicitate, tamquam in umbra vitae, unde iustitia custodita in meliora conscenderet, collocavit.
Caput 26
Hinc post peccatum exul effectus stirpem quoque suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit, ut quidquid prolis ex illo et simul damnata per quam peccaverat coniuge per carnalem concupiscentiam in qua inobedientiae poena similis retributa est nasceretur, traheret originale peccatum, quo traheretur per errores doloresque diversos ad illud extremum cum desertoribus angelis, vitiatoribus et possessoribus et consortibus suis, sine fine supplicium. Sic per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Mundum quippe appellavit eo loco Apostolus universum genus humanum.
Caput 27
Ita ergo res se habebant. Iacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malis in mala praecipitabatur totius humani generis massa damnata, et adiuncta parti eorum qui peccaverant angelorum luebat impiae desertionis dignissimas poenas. Ad iram quippe Dei pertinet iustam quidquid caeca et indomita concupiscentia faciunt libenter mali, et quidquid apertis manifestisque poenis patiuntur inviti, non sane Creatoris desistente bonitate et malis angelis subministrare vitam vivacemque potentiam, quae subministratio si auferatur interibunt; et hominum quamvis de propagine vitiata damnataque nascentium formare semina et animare, ordinare membra per temporum aetates, per locorum spatia, vegetare sensus, alimenta donare. Melius enim iudicavit de malis bene facere quam mala nulla esse permittere. Et si quidem in melius hominum reformationem nullam prorsus esse voluisset, sicut impiorum nulla est angelorum, nonne merito fieret ut natura quae Deum deseruit, quae praeceptum sui Creatoris quod custodire facillime posset sua male utens potestate calcavit atque transgressa est, quae in se sui Conditoris imaginem ab eius lumine contumaciter aversa violavit, quae salubrem servitutem ab eius legibus male libero abrupit arbitrio, universa in aeternum desereretur ab eo, et pro suo merito poenam penderet sempiternam? Plane ita faceret, si tantum iustus non etiam misericors esset, suamque indebitam misericordiam multo evidentius in indignorum potius liberatione monstraret.