Table of Contents
9
Caput 28
Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in huius aeris imam caliginem de superna caelesti habitatione deiectis, residuus numerus angelorum in aeterna cum Deo beatitudine et sanctitate permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato ceteri propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum obnoxiae successionis vinculis obligaret atque universos traheret ad debitas poenas, sed eo qui diabolus factus est cum sociis impietatis elato et ipsa cum eis elatione prostrato, ceteri pia obedientia Domino cohaeserunt, accipientes etiam, quod illi non habuerunt, certam scientiam qua essent de sua sempiterna et numquam casura stabilitate securi.
Caput 29
Placuit itaque universitatis Creatori atque moderatori Deo ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo illa deserente perstiterat de sua certissime cognita semper futura felicitate gauderet; alia vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus et propriis tota perierat, ex eius parte reparata quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat suppleretur. Hoc enim promissum est resurgentibus sanctis, quod erunt aequales angelis Dei. Ita superna Hierusalem mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum aut immundorum daemonum novimus in quorum locum succedentes filii sanctae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui futurus est, in contemplatione est eius artificis, qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sint, atque in mensura et numero et pondere cuncta disponit
Caput 30
Verum haec pars generis humani cui liberationem Deus regnumque promittit aeternum, numquid meritis operum suorum reparari potest? Absit! Quid enim boni operari potest perditus, nisi quantum fuerit a perditione liberatus? Numquid libero voluntatis arbitrio? Et hoc absit. Nam libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum. Sicut enim qui se occidit utique vivendo se occidit, sed se occidendo non vivit nec se ipsum poterit resuscitare cum occiderit, ita cum libero peccaretur arbitrio victore peccato amissum est et liberum arbitrium. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est. Petri certe apostoli est ista sententia. Quae cum vera sit, qualis quaeso potest servi addicti esse libertas nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit qui sui domini voluntatem libenter facit, ac per hoc ad peccandum liber est qui peccati servus est. Unde ad iuste faciendum liber non erit nisi a peccato liberatus esse iustitiae coeperit servus. Ipsa est vera libertas propter recte facti laetitiam, simul et pia servitus propter praecepti obedientiam. Sed ad bene faciendum ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi redimat cuius illa vox est: Si vos Filius liberaverit tunc vere liberi eritis ? Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio in bono gloriatur opere qui nondum est liber ad operandum bene, nisi se vana superbia inflatus extollat, quam cohibet Apostolus dicens: Gratia salvi facti estis per fidem ?
Caput 31
Et ne ipsam sibi saltem fidem sic arrogarent ut non intellegerent divinitus esse donatam, sicut idem Apostolus alio loco dicit se ut fidelis esset misericordiam consecutum, hic quoque adiunxit atque ait: Et hoc non ex vobis sed Dei donum est non ex operibus ne forte quis extollatur. Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura, rursus adiecit: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Tunc ergo efficimur vere liberi cum Deus nos fingit, id est format et creat, non ut homines, quod iam fecit, sed ut boni homines simus: quod nunc gratia sua facit, ut simus in Christo Iesu nova creatura, secundum quod dictum est: Cor mundum crea in me Deus. Neque enim cor eius, quantum pertinet ad naturam cordis humani, non iam creaverat Deus.
Caput 32
Item ne quisquam, etsi non de operibus, de ipso glorietur libero arbitrio voluntatis, tamquam ab ipso incipiat meritum cui tamquam debitum reddatur praemium bene operandi ipsa libertas, audiat eundem gratiae praeconem dicentem: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate, et alio loco: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei. Cum procul dubio, si homo eius aetatis est ut ratione iam utatur, non possit credere sperare diligere nisi velit, nec pervenire ad palmam supernae vocationis Dei nisi voluntate cucurrerit, quomodo ergo non volentis neque currentis sed miserentis est Dei nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur ? Alioquin si propterea dictum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, quia ex utroque fit, id est et voluntate hominis et misericordia Dei, ut sic dictum accipiamus: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, tamquam diceretur: Non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia Dei, non ergo sufficit et sola misericordia Dei si non sit etiam voluntas hominis; ac per hoc, si recte dictum est: Non volentis est hominis sed miserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non et e contrario recte dicitur: Non miserentis est Dei sed volentis hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Porro si nullus dicere christianus audebit: Non miserentis Dei sed volentis est hominis, ne Apostolo apertissime contradicat, restat ut propterea recte dictum intellegatur: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam et adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona sed non omnia; quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis, et: Misericordia eius praeveniet me, et: Misericordia eius subsequetur me: nolentem praevenit, ut velit, volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in eis operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus, nisi ut ab illo fiat quod volumus a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei praeveniat eos sicut praevenit et nos: oramus autem pro nobis ut misericordia eius subsequatur nos.