Text List

Prev

How to Cite

Next

7

Caput 20

1

Nescio sane utrum eiusmodi etiam errores: cum homo de malo homine bene sentit, qualis sit nesciens: aut pro eis quae per sensus corporis capimus occurrunt similia, quae spiritu tamquam corpore vel corpore tanquam spiritu sentiuntur (quale putabat esse apostolus Petrus quando existimabat se visum videre repente de claustris et vinculis per angelum liberatus ); aut in ipsis rebus corporeis lene putatur esse quod asperum est, aut dulce quod amarum est, aut bene olere quod putidum est, aut tonare cum rheda transit, aut illum esse hominem cum sit alius quando duo simillimi sunt quod in geminis saepe contigit; unde ait ille: Gratusque parentibus error: et cetera talia etiam peccata dicenda sint. Nec quaestio nodosissima, quae homines acutissimos Academicos torsit, nunc mihi enodanda suscepta est, utrum aliquid debeat sapiens approbare, ne incidat in errorem si pro veris approbaverit falsa, cum omnia, sicut affirmant, vel occulta sint vel incerta. Unde tria confeci volumina initio conversionis meae ne impedimento nobis essent quae tamquam in ostio contradicebant: et utique fuerat removenda inveniendae desperatio veritatis quae illorum videtur argumentationibus roborari. Apud illos ergo error omnis putatur esse peccatum, quod vitari non posse contendunt nisi omnis suspendatur assensio. Errare quippe dicunt eum quisquis assentitur incertis: nihilque certi esse in hominum visis propter indiscretam similitudinem falsi, etiam si quod videtur forte sit verum, acutissimis quidem sed impudentissimis conflictibus disputant. Apud nos autem iustus ex fide vivit. At si tollatur assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur. Et sunt vera quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam beatam quae non nisi aeterna est, non potest perveniri. Cum istis vero utrum loqui debeamus ignoro, qui non solum victuros in aeternum sed in praesentia se vivere nesciunt: immo nescire se dicunt, quod nescire non possunt. Neque enim quisquam sinitur nescire se vivere, quandoquidem si non vivit non potest aliquid vel nescire: quoniam non solum scire, verum etiam nescire, viventis est. Sed videlicet non assentiendo quod vivant, cavere sibi videntur errorem, cum etiam errando convincantur vivere: quoniam non potest qui non vivit errare. Sicut ergo nos vivere non solum verum sed etiam certum est, ita vera et certa sunt multa, quibus non assentiri absit ut sapientia potius quam dementia nominanda sit.

Caput 21

2

In quibus autem rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum utrum credantur an non, vel utrum vera sive sint sive putentur, an falsa, in his errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum, aut si est, minimum esse atque levissimum. Postremo, qualecumque illud et quantumcumque sit, ad illam viam non pertinet qua imus ad Deum, quae via fides est Christi quae per dilectionem operatur. Neque enim ab hac via deviabat in geminis filiis gratus ille parentibus error; aut ab hac via deviabat apostolus Petrus quando se existimans visum videre aliud pro alio sic putabat, ut a corporum imaginibus in quibus se esse arbitrabatur, vera in quibus erat corpora non dignosceret nisi cum ab illo angelus per quem fuerat liberatus abscessit, aut ab hac via deviabat Iacob patriarcha quando viventem filium a bestia credebat occisum. In his atque huiusmodi falsitatibus salva fide quae in Deum nobis est fallimur, et via non relicta quae ad illum ducit erramus. Qui errores, etiam si peccata non sunt, tamen in malis huius vitae deputandi sunt, quae ita subiecta est vanitati ut approbentur hic falsa pro veris, respuantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haec ab ea fide absint per quam veram certamque ad aeternam beatitudinem tendimus, ab ea tamen miseria non absunt in qua adhuc sumus, nullo modo quippe falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu, si iam vera illa atque perfecta felicitate frueremur.

Caput 22

3

Porro autem omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum quia homo, non solum quando scit ipse quid verum sit sed etiam si quando errat et fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit, sive illud verum sit sive putetur et non sit. Omnis autem qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur, voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta non per quae se homines invicem fallant sed per quae in alterius quisque notitiam cogitationes suas perferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando, si pauper cui palam datur sentit commodum, et dives cui clam tollitur non sentit incommodum: nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Possumus et adulterando, si aliqua nisi ad hoc ei consentiatur apparet amando moritura, et si vixerit paenitendo purganda: nec ideo peccatum negabitur tale adulterium. Si autem merito nobis placet castitas, quid offendit veritas ut propter alienam utilitatem illa non violetur adulterando et violetur ista mentiendo? Plurimum quidem ad bonum profecisse homines qui non nisi pro salute hominis mentiuntur, non est negandum; sed in eorum tali profectu merito laudatur, vel etiam temporaliter remuneratur, benevolentia non fallacia; quae ut ignoscatur sat est, non ut etiam praedicetur, maxime in heredibus Testamenti Novi, quibus dicitur: Sit in ore vestro: Est est; Non non: quod enim amplius est a malo est. Propter quod malum, quia subrepere in hac mortalitate non desinit, etiam ipsi coheredes Christi dicunt: Dimitte nobis debita nostra.

PrevBack to TopNext