Table of Contents
10
Caput 33
Tenebatur itaque iusta damnatione genus humanum, et omnes erant irae filii. De qua ira scriptum est: Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditabuntur. De qua ira dicit etiam Iob: Homo enim natus ex muliere brevis vitae et plenus irae. De qua ira dicit et Dominus Iesus: Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui autem non credit in Filium non habet vitam, sed ira Dei manet super eum. Non ait: Veniet, sed: Manet super eum. Cum hac quippe omnis homo nascitur, propter quod dicit Apostolus: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et ceteri. In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius quanto maiora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cuius erant umbrae omnia sacrificia Legis et Prophetarum, oblatione placaret. Unde dicit Apostolus: Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Cum autem Deus irasci dicitur, non eius significatur perturbatio qualis est in animo irascentis hominis, sed ex humanis motibus translato vocabulo vindicta eius, quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum Sanctum ut ex inimicis efficiamur filii: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: haec est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
Caput 34
De quo mediatore longum est ut quanta dignum est tanta dicantur, quamvis ab homine dici digne non possint. Quis enim hoc solum congruentibus explicet verbis, quod: Verbum caro factum est et habitavit in nobis, ut crederemus in Dei Patris omnipotentis unicum Filium, natum de Spiritu Sancto et virgine Maria? Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem porro hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione, sicut dictum est: Quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, id est omnis homo. Nam nihil naturae humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse, sed naturae ab omni peccati nexu omni modo liberae: non qualis de utroque sexu nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cuius reatus regeneratione diluitur, sed qualem de virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido, conceperat. Quo si vel nascente corrumperetur eius integritas, non iam ille de virgine nasceretur, eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia, quae imitans eius matrem cotidie parit membra eius, et virgo est. Lege, si placet, de virginitate sanctae Mariae meas litteras ad illustrem virum, quem cum honore ac dilectione nomino, Volusianum.
Caput 35
Proinde Christus Iesus, Dei Filius, est et Deus et homo: Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo: Deus quia Dei Verbum; Deus enim erat Verbum; homo autem quia in unitatem personae accessit Verbo, anima rationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt: in quantum autem homo est, Pater maior est illo. Cum enim esset unicus Dei Filius non gratia sed natura, ut esset etiam plenus gratia, factus est et hominis filius; idem ipse utrumque, ex utroque unus Christus, quia, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est quod natura erat, id est esse aequalis Deo. Exinanivit autem se, accipiens formam servi, non amittens vel minuens formam Dei. Ac per hoc et minor factus est et mansit aequalis, utrumque unus, sicut dictum est. Sed aliud est propter Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum aequalis, propter hominem minor; unus Dei Filius, idemque hominis filius, unus hominis filius, idemque Dei Filius, non duo filii Dei, Deus et homo, sed unus Dei Filius; Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Iesus Christus.