Text List

Prev

How to Cite

Next

11

Caput 36

1

Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, cuius boni propositi studium, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, ut singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus; et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus, ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturae humanae tanta gloria, nullis praecedentibus meritis sine dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intellegant homines per eamdem gratiam se iustificari a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum? Sic et eius matrem angelus salutavit quando ei futurum nuntiavit hunc partum: Ave, inquit, gratia plena; et paulo post: Invenisti gratiam apud Deum. Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, immo omnium Domini, mater esset. De ipso autem Christo Ioannes evangelista cum dixisset: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quod ait: Verbum caro factum est, hoc est, plenum gratiae; quod autem ait: Gloriam unigeniti a Patre, hoc est, plenum veritatis. Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius non gratia sed natura, gratia suscepit hominem tanta unitate personae ut idem ipse esset etiam hominis filius.

Caput 37

2

Idem namque Iesus Christus, Filius Dei unigenitus, id est unicus, Dominus noster, natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine. Et utique Spiritus Sanctus Dei donum est, quod quidem et ipsum est aequale donanti, et ideo Deus est etiam Spiritus Sanctus, Patre Filioque non minor. Et hoc ergo quod de Spiritu Sancto est secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur? Cum enim virgo quaesisset ab angelo quomodo fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret, respondit angelus: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur, Filius Dei. Et Ioseph cum vellet eam dimittere, suspicatus adulteram, quam sciebat non de se gravidam, tale responsum ab angelo accepit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est: id est, quod tu esse de viro alio suspicaris, de Spiritu Sancto est.

PrevBack to TopNext