Text List

Prev

How to Cite

Next

12

Caput 38

1

Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum Sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus Sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris filius secundum Verbum et Spiritus Sancti filius secundum hominem, quod eum Spiritus Sanctus tamquam pater eius de matre virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit? Nec opus est ostendere disputando quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum iam ita sit absurdum ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Proinde sicut confitemur, Dominus noster Iesus Christus, qui de Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu Sancto et de virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus Sanctus. Quomodo ergo dicimus Christum natum de Spiritu Sancto, si non eum genuit Spiritus Sanctus? An quia fecit eum? Quoniam Dominus noster Iesus Christus in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt; in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut Apostolus dicit: Factus est ex semine David secundum carnem. Sed cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit; neque enim separabilia sunt opera Trinitatis; cur in ea facienda solus Spiritus Sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intellegitur? Ita vero est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictum sit: Natus de Spiritu Sancto, cum filius nullo modo sit Spiritus Sancti. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, eum fas est dici filium, aut eum natum de Deo; sed factum vel creatum vel conditum vel institutum ab illo, vel si quid huiusmodi recte possumus dicere. Hic ergo, cum confiteamur natum de Spiritu Sancto et Virgine Maria, quomodo non sit filius Spiritus Sancti et sit filius Virginis Mariae cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est; procul dubio quippe non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est.

Caput 29

2

Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum peduculum lumbricum, quorum nihil est filius; ut ergo haec omittam, quia tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu, non aquae filios eos rite dixerit quispiam, sed plane dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu Sancto natus est, filius Dei Patris, non Spiritus Sancti. Nam et illud quod de capillo et ceteris diximus ad hoc tantum valet ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur etiam filium eius de quo nascitur posse dici; sicut non omnes qui dicuntur alicuius filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur, sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae non ex illa nati sed in illam praeparati, sicut filii regni praeparantur in regnum.

Caput 40

3

Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius de illo sit natus cuius dicitur filius, profecto modus iste quo natus est Christus de Spiritu Sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei qua homo, nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esset coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei, ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per Spiritum Sanctum fuerat significanda quia ipse proprie sic est Deus ut dicatur etiam Dei donum; unde sufficienter loqui per longum esset, si tamen id fieri potest, valde prolixae disputationis est.

PrevBack to TopNext