Text List

Prev

How to Cite

Next

13

Caput 41

1

Nulla igitur voluptate carnalis concupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideo nullum peccatum originaliter trahens, Dei quoque gratia Verbo Patris unigenito, non gratia Filio sed natura, in unitate personae modo mirabili et ineffabili adiunctus atque concretus, et ideo nullum peccatum et ipse committens, tamen propter similitudinem carnis peccati in qua venerat, dictus est et ipse peccatum, sacrificandus ad diluenda peccata. In veteri quippe lege peccata vocabantur sacrificia pro peccatis. Quod vere iste factus est, cuius umbrae illa erant. Hinc Apostolus cum dixisset: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo; continuo subiunxit atque ait: Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos simus iustitia Dei in ipso. Non ait, ut in quibusdam mendosis codicibus legitur: Is qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit, tamquam pro nobis Christus ipse peccaverit, sed ait: Eum qui non noverat peccatum, id est Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cui reconciliandi sumus, hoc est, sacrificium pro peccatis per quod reconciliari valeremus. Ipse ergo peccatum, ut nos iustitia, nec nostra sed Dei, nec in nobis sed in ipso: sicut ipse peccatum non suum sed nostrum, nec in se sed in nobis constitutum, similitudine carnis peccati in qua crucifixus est demonstravit, ut quoniam peccatum ei non inerat, ita quodammodo peccato moreretur dum moritur carni in qua erat similitudo peccati, et cum secundum vetustatem peccati numquam ipse vixisset, nostram ex morte veteri qua in peccato mortui fueramus reviviscentem vitam novam sua resurrectione signaret.

Caput 42

2

Ipsum est quod in nobis celebratur magnum baptismatis sacramentum, ut quicumque ad istam pertinent gratiam moriantur peccato, sicut ipse peccato mortuus dicitur quia mortuus est carni, hoc est peccati similitudini, et vivant a lavacro renascendo sicut ipse a sepulchro resurgendo, quamlibet corporis aetatem gerant.

Caput 43

3

A parvulo enim recens nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est prohibendus a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo. Sed parvuli tantum originali, maiores autem his omnibus moriuntur peccatis quaecumque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.

Caput 44

4

Sed ideo etiam ipsi mori peccato plerumque dicuntur cum procul dubio non uni sed multis peccatis omnibusque moriantur quaecumque iam propria commiserunt vel cogitatione vel locutione vel opere, quia etiam per singularem numerum pluralis numerus significari solet, sicut ait ille: Uterumque armato milite complent, quamvis hoc multis militibus fecerint. Et in nostris litteris legitur: Ora ergo ad Dominum ut auferat a nobis serpentem; non ait serpentes, quos patiebatur populus ut hoc diceret. Et innumerabilia talia. Cum vero et illud originale unum plurali numero significatur, quando dicimus in peccatorum remissionem baptizari parvulos, nec dicimus in remissionem peccati, illa est e contrario locutio, qua per pluralem significatur numerus singularis. Sicut in Evangelio, Herode mortuo dictum est: Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri; non dictum est: mortuus est. Et in Exodo: Fecerunt, inquit, sibi deos aureos, cum unum vitulum fecerint, de quo dixerunt: Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti, et hic pluralem ponentes pro singulari.

Caput 45

5

Quamvis et in illo peccato uno quod per unum hominem intravit in mundum et in omnes homines pertransiit, propter quod etiam parvuli baptizantur, possint intellegi pluralia peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur. Nam et superbia est illic, qua homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium quia Deo non credidit; et homicidium quoniam se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritalis, quoniam integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit, et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione inveniri potest.

Caput 46

6

Parentum quoque peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia: Reddam peccata patrum in filios, tenet eos utique antequam per regenerationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere. Quod Testamentum prophetabatur cum diceretur per Ezechielem non accepturos filios peccata patrum suorum, nec ulterius futuram in Israel parabolam illam: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt. Ideo enim quisque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur possunt et poenitendo sanari, sicut etiam post baptismum fieri videmus. Ac per hoc non ob aliud est instituta regeneratio nisi quia vitiosa est generatio, usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit. Neque hic dixit: In iniquitate, vel peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia etiam in illo uno quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est ut eo mutaretur et converteretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur sicut supra disserui plura peccata; et alia parentum qui etsi non ita possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios nisi gratuita gratia et misericordia divina subveniat.

Caput 47

7

Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum progeneratoribus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest. Utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto peius, quanto posterius, quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur quia iram suam quantum ad progeneratorum suorum culpas non extendit ulterius moderatione miserationis suae, ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna sua damnatione premerentur si cogerentur ab initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere et poenas pro eis debitas pendere; an aliud aliquid de re tanta, in Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo.

PrevBack to TopNext