Text List

Prev

How to Cite

Next

14

Caput 48

1

Illud tamen unum peccatum, quod tam magnum in loco et habitu tantae felicitatis admissum est ut in uno homine originaliter atque ut ita dixerim radicaliter totum genus humanum damnaretur, non solvitur ac diluitur nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum qui solus potuit ita nasci ut ei non opus esset renasci.

Caput 49

2

Non enim renascebantur qui baptizabantur baptismate Ioannis, a quo et ipse baptizatus est, sed quodam praecursorio illius ministerio qui dicebat: Parate viam Domino, huic uni in quo solo renasci poterant parabantur. Huius enim baptismus est non in aqua tantum, sicut fuit Ioannis, verum etiam et in Spiritu Sancto, ut de illo Spiritu regeneretur quisquis in Christum credit, de quo Christus generatus regeneratione non eguit. Unde vox illa Patris quae super baptizatum facta est: Ego hodie genui te, non unum illum temporis diem quo baptizatus est, sed immutabilis aeternitatis ostendit, ut illum hominem ad Unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur nec initio crastini terminatur semper hodiernus est. In aqua ergo baptizari voluit a Ioanne non ut eius iniquitas ulla dilueretur sed ut magna commendaretur humilitas. Ita quippe nihil in eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit, ut diabolus veritate iustitiae, non violentia potestatis, oppressus et victus, quoniam ipsum sine ullo peccati merito iniquissime occiderat, per ipsum iustissime amitteret quos peccati merito detinebat. Utrumque igitur ab illo, id est et baptismus et mors, certae dispensationis causa, non miseranda necessitate sed miserante potius voluntate susceptum est, ut unus peccatum tolleret mundi, sicut unus peccatum misit in mundum, hoc est in universum genus humanum.

Caput 50

3

Nisi quod ille unus unum peccatum misit in mundum iste vero unus non solum illud unum sed cuncta simul abstulit quae addita invenit. Unde dicit Apostolus: Non sicut per unum peccantem ita est donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Quia utique illud unum quod originaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxios damnationi facit: gratia vero ex multis delictis iustificat hominem qui, praeter illud unum quod communiter cum omnibus originaliter traxit, sua quoque propria multa commisit.

Caput 51

4

Verumtamen quod paulo post dicit: Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem vitae, satis indicat ex Adam neminem natum nisi damnatione detineri, et neminem nisi in Christo renatum a damnatione liberari.

Caput 52

5

.. De qua per unum hominem poena et per unum hominem gratia cum locutus fuisset quantum illi epistulae suae loco sufficere iudicavit, deinde sacri baptismatis in cruce Christi grande mysterium commendavit eo modo ut intellegamus nihil aliud esse in Christo baptismum nisi mortis Christi similitudinem, nihil autem aliud mortem Christi crucifixi nisi remissionis peccati similitudinem, ut quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in nobis vera remissio peccatorum, et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera iustificatio. Ait enim: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? Dixerat enim superius: Ubi enim abundavit peccatum superabundavit gratia. Et ideo quaestionem sibi ipse proposuit utrum propter abundantiam gratiae consequendam in peccato sit permanendum. Sed respondit: Absit. Atque subiecit: Si mortui sumus peccato quomodo vivemus in eo? Deinde ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus? Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato quia in morte Christi baptizati sumus, profecto et parvuli qui baptizantur in Christo peccato moriuntur, quia in morte ipsius baptizantur. Nullo enim excepto dictum est: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte illius baptizati sumus. Et ideo dictum est, ut probaretur mortuos nos esse peccato. Cui autem peccato parvuli renascendo moriuntur nisi quod nascendo traxerunt? Ac per hoc etiam ad ipsos pertinet quod sequitur, dicens: Consepulti ergo sumus illi per baptismum in mortem ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus: hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut evacuaretur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato; qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo, scientes quia Christus surgens a mortuis iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu. Hinc enim probare coeperat non esse nobis permanendum in peccato ut gratia abundet, et dixerat: Si mortui sumus peccato quomodo vivemus in eo? Atque ut ostenderet nos mortuos esse peccato, subiecerat: An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Sic itaque totum istum locum clausit ut coepit. Mortem quippe Christi sic insinuavit ut etiam ipsum mortuum diceret esse peccato; cui peccato nisi carni, in qua non erat peccatum sed similitudo peccati, et ideo nomine appellata peccati? Baptizatis itaque in morte Christi, in qua non soli maiores verum etiam parvuli baptizantur, ait: Sic et vos, id est quemadmodum Christus, sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu.

Caput 53

6

Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertio die, in ascensione in caelum et sedere ad dexteram Patris, ita gestum est ut his rebus, non mystice tantum dictis sed etiam gestis, configuraretur vita christiana quae in his geritur. Nam propter eius crucem dictum est: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Propter sepulturam: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem. Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Propter ascensionem in caelum sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

Caput 54

7

Iam vero quod de Christo confitemur futurum, quoniam de caelo venturus est et vivos iudicaturus ac mortuos, non pertinet ad vitam nostram quae hic geritur, quia nec in rebus gestis eius est sed in fine saeculi gerendis. Ad hoc pertinet quod Apostolus secutus adiunxit: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria.

Caput 55

8

Duobus autem modis accipi potest quod vivos et mortuos iudicabit: sive ut vivos intellegamus, quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est eius adventus, mortuos autem qui de corpore prius quam veniat exierunt vel exituri sunt; sive vivos iustos, mortuos iniustos, quoniam iusti quoque iudicabuntur. Aliquando enim iudicium Dei ponitur in malo, unde illud est: Qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii; aliquando et in bono, secundum quod dictum est: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Per iudicium quippe Dei fit ipsa bonorum malorumque discretio, ut liberandi a malo, non perdendi cum malis, boni ad dexteram segregentur; propter quod ille clamat: Iudica me Deus; et quid dixerit, velut exponens: Et discerne, inquit, causam meam de gente non sancta.

PrevBack to TopNext