Table of Contents
15
Caput 56
Cum autem de Iesu Christo Filio Dei unico Domino nostro, quod ad brevitatem Confessionis pertinet, dixerimus, adiungimus ut scis credere nos et in Spiritum Sanctum, ut illa Trinitas compleatur quae Deus est. Deinde sancta commemoratur Ecclesia, unde datur intellegi rationalem creaturam ad Hierusalem liberam pertinentem post commemorationem Creatoris, id est summae illius Trinitatis, fuisse subdendam quoniam quidquid de homine Christo dictum est, ad unitatem personae Unigeniti pertinet. Rectus itaque confessionis ordo poscebat ut Trinitati subiungeretur Ecclesia, tamquam habitatori domus sua et Deo templum suum et conditori civitas sua. Quae tota hic accipienda est, non solum ex parte qua peregrinatur in terris, a solis ortu ad occasum laudans nomen Domini, et post captivitatem vetustatis cantans canticum novum; verum etiam ex illa quae in caelis semper ex quo condita est cohaesit Deo, nec ullum malum sui casus experta est. Haec in sanctis angelis beata persistit, et suae parti peregrinanti sicut oportet opitulatur, quia utraque una erit consortio aeternitatis, et nunc una est vinculo caritatis, quae tota instituta est ad colendum unum Deum. Unde nec tota nec ulla pars eius vult se coli pro Deo, nec cuiquam esse Deus pertinenti ad templum Dei quod aedificatur ex diis quos facit non factus Deus. Ac per hoc Spiritus Sanctus, si creatura non creator esset, profecto creatura rationalis esset; ipsa est enim summa creatura. Et ideo in Regula fidei non poneretur ante Ecclesiam quia et ipse ad Ecclesiam pertineret in illa eius parte quae in caelis est, nec haberet templum sed etiam ipse templum esset. Templum autem habet, de quo dicit Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? De quibus alio loco dicit: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Quomodo ergo Deus non est, qui templum habet, aut minor Christo est, cuius membra templum habet? Neque enim aliud templum eius, aliud templum Dei est, cum idem dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis? Quod ut probaret, adiecit: Et Spiritus Dei habitat in vobis? Deus ergo habitat in templo suo, non solum Spiritus Sanctus, sed etiam Pater, et Filius; qui etiam de corpore suo per quod factus est caput Ecclesiae quae in hominibus est, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, ait: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Templum enim Dei, hoc est totius summae Trinitatis, sancta est Ecclesia, scilicet universa in caelo et in terra.
Caput 57
.. Sed de illa quae in caelo est affirmare quid possumus nisi quod nullus in eo malus est, nec quisquam deinceps inde cecidit aut casurus est, ex quo Deus angelis peccantibus non pepercit, sicut scribit apostolus Petrus, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos servari ?
Caput 58
Quomodo autem se habeat beatissima illa et superna societas, quae ibi sint differentiae praepositurarum, ut cum omnes tamquam generali nomine angeli nuncupentur, sicut in Epistula ad Hebraeos legimus: Cui enim angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis? - hoc quippe modo significavit omnes universaliter Angelos dici -, sint illic tamen Archangeli; et utrum iidem Archangeli appellentur Virtutes, atque ita dictum sit: Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes Virtutes eius, ac si diceretur: Laudate eum omnes Angeli, laudate eum omnes Archangeli; et quid inter se distent quattuor illa vocabula quibus universam ipsam caelestem societatem videtur Apostolus esse complexus dicendo: Sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt: Ego me ista ignorare confiteor. Sed ne illud quidem certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et cuncta sidera quamvis nonnullis lucida esse corpora non cum sensu vel intellegentia videantur.
Caput 59
Itemque angeli quis explicet cum qualibus corporibus apparuerint hominibus, ut non solum cernerentur verum etiam tangerentur; et rursus non solida corpulentia sed spiritali potentia quasdam visiones non oculis corporeis sed spiritalibus vel mentibus ingerant, vel dicant aliquid non ad aurem forinsecus sed intus animae hominis, etiam ipsi ibidem constituti, sicut scriptum est in Prophetarum libro: Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me; non enim ait: " Qui loquebatur ad me ", sed: in me; vel appareant et in somnis et colloquantur more somniorum; habemus quippe in Evangelio: Ecce Angelus Domini apparuit illi in somnis dicens. His enim modis velut indicant se angeli contrectabilia corpora non habere, faciuntque difficillimam quaestionem quomodo patres eis pedes laverint, quomodo Iacob cum angelo tam solida contrectatione luctatus sit. Cum ista quaeruntur, et ea sicut potest quisque coniectat, non inutiliter exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est ut haec atque huiusmodi vel affirmentur vel negentur vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur?