Table of Contents
25
Caput 98
Quis porro tam impie desipiat ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit quando voluerit ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit; cum autem non facit, per iudicium non facit, quoniam: Cuius vult miseretur et quem vult obdurat. Quod ut diceret Apostolus, gratiam commendabat; ad cuius commendationem de illis in Rebeccae utero geminis fuerat iam locutus, quibus nondum natis, vel aliquid agentibus boni seu mali: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est ei quia maior serviet minori. Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium ubi scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Sentiens autem quemadmodum posset hoc quod dictum est permovere eos qui penetrare intellegendo non possunt hanc altitudinem gratiae: Quid ergo dicemus, ait, numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Iniquum enim videtur ut sine ullis bonorum malorumve operum meritis unum Deus diligat, oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona huius vel mala illius quae Deus utique praesciebat vellet intellegi, nequaquam diceret non ex operibus, sed diceret " ex futuris operibus ", eoque modo istam solveret quaestionem, immo nullam quam solvi opus esset faceret quaestionem. Nunc vero cum respondisset: Absit, id est, absit ut sit iniquitas apud Deum, mox ut probaret nulla hoc iniquitate Dei fieri: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cuius misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, sive iudicium poenale ingerat digno sive misericordiam praestet indigno? Denique infert et dicit: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Ambo itaque gemini natura irae filii nascebantur, nullis quidem operibus propriis sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti, sed qui dixit: Miserebor cuius misertus ero, Iacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio habuit per iudicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in altero alter agnovit non de suis distantibus meritis sibi esse gloriandum quod in eadem causa idem supplicium non incurrit, sed de divinae gratiae largitate, quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento universa facies atque ut ita dixerim vultus sanctarum Scripturarum bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur.
Caput 99
Cum autem Dei misericordiam commendasset in eo quod ait: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, deinde ut etiam iudicium commendaret (quoniam in quo non fit misericordia non iniquitas fit sed iudicium, non est quippe iniquitas apud Deum), continuo subiunxit atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Quibus dictis, ad utrumque concludens, id est et ad misericordiam et ad iudicium: Ergo, inquit, cuius vult miseretur et quem vult obdurat. Miseretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquitate, ut nec liberatus de suis meritis glorietur nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Hoc autem qui eo modo audit ut dicat: Quid ergo conqueritur? nam voluntati eius quis resistit?, tamquam propterea malus non videatur esse culpandus quia Deus cuius vult miseretur et quem vult obdurat, absit ut pudeat nos hoc respondere quod respondisse videmus Apostolum: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse contradictoris audaciam. Sed magnum habet pondus quod dictum est: O homo, tu qui es?, et in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem, verbo quidem brevi, sed re ipsa magna est redditio rationis. Si enim haec non capit, quis est qui respondeat Deo? Si autem capit, magis non invenit quid respondeat. Videt enim, si capit, universum genus humanum tam iusto iudicio divino in apostatica radice damnatum ut etiam si nullus inde liberaretur nemo recte posset Dei vituperare iustitiam; et qui liberantur sic oportuisse liberari ut ex pluribus non liberatis, atque in damnationem iustissimam redactis, ostenderetur quid meruisset universa consparsio, et quo etiam istos debitum iudicium Dei duceret nisi eius indebita misericordia subveniret, ut volentium de suis meritis gloriari, omne os obstruatur, et qui gloriatur in Domino glorietur.