Table of Contents
26
100
Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius, et tam sapienter exquisita ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis tamquam summe bonus, ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem eius fecerunt, de ipsis facta est voluntas eius. Propterea namque magna opera Domini exquisita sunt in omnes voluntates eius ut miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem quod etiam contra eius fit voluntatem, quia non fieret si non sineret, nec utique nolens sinit sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo facere possit bene.
Caput 101
Aliquando autem bona voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult, etiam ipse bona multo amplius multoque certius voluntate: nam illius mala voluntas numquam esse potest, tamquam si bonus filius patrem vult vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala quod Deus vult bona, velut si malus filius velit mori patrem, velit hoc etiam Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id quod vult et Deus, et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam huius idem volentis impietas. Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut approbetur vel improbetur. Nam Deus quasdam voluntates suas, utique bonas, implet per malorum hominum voluntates malas, sicut per Iudaeos malevolos bona voluntate Patris pro nobis Christus occisus est, quod tantum bonum factum est ut apostolus Petrus, quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occidi venerat diceretur. Quam bonae apparebant voluntates piorum fidelium qui nolebant apostolum Paulum Hierusalem pergere ne ibi pateretur mala quae Agabus propheta praedixerat, et tamen haec illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi. Neque istam bonam voluntatem suam implevit per christianorum voluntates bonas sed per Iudaeorum malas, et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat, quia id ipsum quidem, sed ipse per eos bona, illi autem mala voluntate fecerunt.
Caput 102
Sed quantaelibet sint voluntates vel angelorum vel hominum, vel bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel aliud volentes quam Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est; quae mala esse numquam potest, quia etiam cum mala irrogat iusta est, et profecto quae iusta est mala non est. Deus igitur omnipotens, sive per misericordiam cuius vult miseretur, sive per iudicium quem vult obdurat, nec inique aliquid facit nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult facit.