Table of Contents
27
Caput 103
Ac per hoc cum audimus et in sacris Litteris legimus quod velit omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit nobis non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentis Dei voluntati aliquid derogare, sed ita intellegere quod scriptum est: Qui omnes homines vult salvos fieri, tamquam diceretur nullum hominem fieri salvum nisi quem fieri ipse voluerit; non quod nullus sit hominum nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat nisi quem velit, et ideo sit rogandus ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. De orando Deo quippe agebat Apostolus, ut hoc diceret. Sic enim intellegimus et quod in Evangelio scriptum est: Qui illuminat omnem hominem venientem, non quia nullus est hominum qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est: Qui omnes homines vult salvos fieri, non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos dicit acturos fuisse paenitentiam si fecisset, sed ut omnes homines, omne genus hominum intellegamus per quascumque differentias distributos, reges privatos, nobiles ignobiles, sublimes humiles, doctos indoctos, integri corporis debiles, ingeniosos tardicordes fatuos, divites pauperes mediocres, mares feminas, infantes pueros adulescentes iuvenes seniores senes, in linguis omnibus, in moribus omnibus, in artibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluntatum et conscientiarum varietate innumerabili constitutos, et si quid aliud differentiarum est in hominibus. Quid est enim eorum unde non Deus per Unigenitum suum Dominum nostrum per omnes gentes salvos homines fieri velit et ideo faciat, quia omnipotens velle inaniter non potest quodcumque voluerit? Praeceperat enim Apostolus ut oraretur pro omnibus hominibus, et specialiter addiderat: Pro regibus et his qui in sublimitate sunt, qui putari poterant fastu potentiore et superbia saeculari a fidei christianae humilitate abhorrere. Proinde dicens: Hoc enim bonum est coram salutari nostro Deo, id est ut etiam pro talibus oretur, statim ut desperationem tolleret addidit: Qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Hoc quippe Deus bonum iudicavit, ut orationibus humilium dignaretur salutem praestare sublimium, quod utique iam videmus impletum. Isto locutionis modo et Dominus est usus in Evangelio, ubi ait pharisaeis: Decimatis mentam et rutam et omne holus; neque enim pharisaei et quaecumque aliena et omnium per omnes terras alienigenarum omnia holera decimabant. Sicut ergo hic omne holus omne holerum genus, ita et illic omnes homines omne hominum genus intellegere possumus. Et quocumque alio modo intellegi potest, dum tamen credere non cogamur aliquid omnipotentem voluisse fieri, factumque non esse; qui sine ullis ambiguitatibus, si in caelo et in terra, sicut eum veritas cantat, omnia quaecumque voluit fecit, profecto facere noluit quodcumque non fecit.