Text List

Prev

How to Cite

Next

28

104

1

Quapropter etiam primum hominem Deus in ea salute in qua conditus erat custodire voluisset, eumque opportuno tempore post genitos filios sine interpositione mortis ad meliora perducere, ubi iam non solum peccatum committere sed nec voluntatem posset habere peccandi, si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuam voluntatem habiturum esse praescisset. Quia vero eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse, praesciebat, ad hoc potius praeparavit voluntatem suam ut bene ipse faceret etiam de male faciente, ac sic hominis voluntate mala non evacuaretur sed nihilo minus impleretur omnipotentis bona.

Caput 105

2

Sic enim oportebat prius hominem fieri ut et bene velle posset et male, nec gratis si bene nec impune si male. Postea vero sic erit ut male velle non possit, nec ideo libero carebit arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium quod omnino non poterit servire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus ut esse miseri non solum nolimus sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra etiam nunc nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo praetermittendus non fuit, in quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale quod etiam non peccare possit, quamvis sit melius quod peccare non possit; sicut minor fuit immortalitas, sed tamen fuit, in qua posset etiam non mori, quamvis maior futura sit in qua non possit mori.

Caput 106

3

Illam natura humana perdidit per liberum arbitrium, hanc est acceptura per gratiam, quam fuerat si non peccasset acceptura per meritum. Quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo erat libero arbitrio constitutum, non tamen iustitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium nisi participatione immutabilis boni divinum adiutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate cum velit, nemo est enim qui non se ipsum, ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad tenendam vero vitam voluntas non satis est si adiutoria sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint; sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo iustitiam idoneus erat per voluntatem, ut autem ab eo teneretur vita iustitiae parum erat velle nisi ille qui eum fecerat adiuvaret. Sed post illam ruinam maior est misericordia Dei, quando et ipsum arbitrium liberandum est a servitute, cui dominatur cum morte peccatum. Nec omnino per se ipsum, sed per solam Dei gratiam quae in fide Christi posita est, liberatur; ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domino praeparetur, qua cetera Dei munera capiantur per quae veniatur ad munus aeternum.

Caput 107

4

Unde et ipsam vitam aeternam, quae certe merces est operum bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus: Stipendium, inquit, peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. Stipendium pro opere militiae debitum redditur, non donatur; ideo dixit: Stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam sed debitam demonstraret. Gratia vero nisi gratis est gratia non est. Intellegendum est igitur etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera, quibus cum vita aeterna redditur quid nisi gratia pro gratia redditur ? Sic ergo factus est homo rectus ut et manere in ea rectitudine posset non sine divino adiutorio, et suo fieri perversus arbitrio. Utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo aut certe de illo. Proinde quia suam maluit facere quam Dei, de illo facta est voluntas Dei, qui ex eadem massa perditionis quae de illius stirpe profluxit, facit aliud vas in honorem aliud in contumeliam: in honorem per misericordiam, in contumeliam per iudicium, ut nemo glorietur in homine, ac per hoc nec in se.

Caput 108

5

Nam neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, nisi esset et Deus. Sed cum factus est Adam, homo scilicet rectus, mediatore non opus erat. Cum vero genus humanum peccata longe separaverunt a Deo, per Mediatorem qui solus sine peccato natus est, vixit, occisus est, reconciliari nos oportebat Deo usque ad carnis resurrectionem in vitam aeternam; ut humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, cum per incarnatum Deum revocaretur, et exemplum oboedientiae per hominem Deum contumaci homini praeberetur, et Unigenito suscipiente formam servi quae nihil ante meruerat fons gratiae panderetur, et carnis etiam resurrectio redemptis promissa in ipso Redemptore praemonstraretur, et per eamdem naturam quam se decipisse laetabatur diabolus vinceretur, nec tamen homo gloriaretur, ne iterum superbia nasceretur; et si quid aliud de tanto Mediatoris sacramento a proficientibus videri et dici potest, aut tantum videri etiam si dici non potest.

PrevBack to TopNext