Table of Contents
29
Caput 110
Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt qui cum viverent haec ut sibi postea possent prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut ei non prosint ista post mortem; est vero talis in bono ut ista non requirat, et est rursus talis in malo ut nec his valeat cum ex hac vita transierit adiuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem se speret quod hic neglexerit, cum obierit, apud Dominum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est: Omnes enim adstabimus ante tribunal Christi ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum; quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia, sive altaris sive quarumcumque eleemosynarum, pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde bonis propitiationes sunt; pro valde malis etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum; qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
Caput 111
Post resurrectionem vero, facto universo completoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae, una Christi altera diaboli, una bonorum altera malorum, utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas illis facultas non poterit ulla esse peccandi, vel ulla conditio moriendi: istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio praestabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius permanebunt.
Caput 112
Frustra itaque nonnulli, immo quam plurimi, aeternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt: non quidem Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam quae putant in eis terribilius esse dicta quam verius. Non enim obliviscetur, inquiunt, misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas. Hoc quidem in Psalmo legitur sancto; sed de his sine ullo scrupulo intellegitur qui vasa misericordiae nuncupantur, quia et ipsi non pro meritis suis sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus dictum est: Et ibunt isti in supplicium aeternum, ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas etiam illorum de quibus e contrario dictum est: Iusti autem in vitam aeternam. Sed poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment si hoc eis placet, aliquatenus mitigari. Etiam sic quippe intellegi potest manere in illis ira Dei, hoc est ipsa damnatio (haec enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, hoc est manente ira sua non tamen contineat miserationes suas, non aeterno supplicio finem dando sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus, quia nec Psalmus ait " ad finiendam iram suam " vel " post iram suam ", sed in ira sua. Quae si sola esset quanta ibi minima cogitari potest, perire a regno Dei, exulare a civitate Dei, alienari a vita Dei carere tam magna multitudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, perfecit autem sperantibus in se, tam grandis est poena ut ei nulla possint tormenta quae novimus comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis longa.
Caput 113
Manebit ergo sine fine mors illa perpetua damnatorum, id est alienatio a vita Dei, et omnibus erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione, pro suis humanis motibus suspicentur, sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet honorum distantia concorditer fulgeant.