Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

1

Secundo quaero pro distinctione 4a primi utrum deus genuerit deum

2

videtur quod non quia aliquis deus non genuit deum et non est nisi unicus deus igitur nullus deus genuit deum maior patet quia aliquis deus est pater et filius et spiritus sanctus ut patet intellectu et auctoritatibus 4ae distinctionis sed deus qui est pater et filius et spiritus sanctus non genuit deum quia subiectum huius deus est pater et filius et spiritus sanctus non potest hic vere supponere nisi pro deitate et deitas non genuit deum igitur aliquis deus non genuit deum et tunc ultra ut prius igitur nullus deus genuit deum

3

Item probatur ista maior quia iste deus non genuit deum demonstrato spiritus sanctus igitur aliquis deus non genuit deum et tunc sicut prius ultra

4

praeterea generat filium igitur pater distinguitur a filio per illud medium quod nihil generat se igitur pari ratione sequitur deus generat deum igitur distinguitur a deo consequens falsum igitur antecedens

5

Item sicut arguitur in littera 4a distinctione si deus genuit deum igitur genuit se deum vel alium deum consequens falsum igitur antecedens et consequentia patet a simili ubique

6

ad oppositum pater genuit filium ergo deus deum consequentia patet quia utrique est deus

7

In ista quaestione primo volo respondere ad quaestionem et ad argumenta principalia 2o inquirere modum solvendi perlo?mem circa materiam trinitatis

8

De primo dico breviter ad quaestionem quod sic sicut infert argument ad partem oppositam quod ad idem ponit magister distinctione 4 capitulo 1 et illud sufficit probatur sicut et ipse probat per symbolum ex patre natum ante omnia secula etc

9

hic tamen posset inquiri de varia significatione et suppositione horum terminorum deitas deus sed ockham distinctione 4 primi de hoc prosequitur satis a parte

10

ad primum argumentum igitur de hac negativa deus non ennuit deum videtur okam et petrus aureolus distinctione 4 quaestione 1 et mihi cum eis quod eundo ad proprietatem sermonis ista esset ista verba pro filio vel spiritu sancto sumendo subiectum sic deus non generat deum sicud ista pro patre deus deum generat et idem dicendum est de istis deus non est pater deus non est filius quantum tamen est ut expriment augustinus et olr idem in sententia ex usus acomodatione sic nulla istarum est concedenda quia idem sensus recipitur pro simplicibus non fallendum per haereticos in istis propositionibus deus non generat et nullus deus generat deus non est pater et nullus deus est pater

11

Exemplum penes augustinum ad hoc est si quaeretur utrum columba fuit in archa noae et diceretur et diceretur quod non fuit columba ibi intelligeretur quod nulla columba ibi fuisset non quidam ad proprietatem sermonis eundo sed ad usus accommodationem patet igitur ad argumentum quod usus non recipit maiorem non quia sit falsa ad proprietatem secundam sed quia usus capit ibi alium sensus quam ad proprietatem sermonis illa contineat

12

Contra ista stat argumentum sumpta maiori ad proprietatem sermonis quia sic esset vera et conclusio vera cuius tamen oppositum concedis sive ad proprietatem sermonis eundo sive ad usum quia datur intelligi idem utrobique

13

dicendum quod discursus non valet quia nec in maiori nec in conclusione stat iste terminus deus mere essentialiter id est praecise pro essentia sed etiam notionaliter immo potius notionaliter quam essentialiter sicut et in ista deus genuit deum sed in minori non sumitur notionaliter quia tunc esset falsa sicut et haec est falsa non est nisi unicum suppositum deitatis vel habens deitatem immo praecise stat ibi pro deitate ut sic sensus non est nisi unicus deus non est nisi unica deitas et tunc iste discursus non est nisi iste in sententia aliquod suppositum divinum non genuit deum et non est nisi unita deitas igitur nullum suppositum divinum genuit deum quem discursum constat non valere igitur nec iste primus quia idem est in sententia si sumendo subiectum maioris notionaliter valebit

14

per idem patet quod etiam discursus non valebit sumendo in maiorem subiectum essentialiter sicut nec ille cui aequivalet alia deitas non generat deum et non est nisi unica deitas igitur nullum suppositum divinum generat dum

15

ad 2m argumentum dicendum quod si distingui sumatur pure affirmative sicud dubitare cum dicitur tu dubitas aliquid ex abstractionibus ita quod non includeret negationem per aequivalentiam licet inferet negationem sicut et dubitare infert non scire tunc bene sequitur pater generat filium igitur pater distinguitur a filio si autem distingui sumatur pro signo synonimo cum differe et tunc in hoc quod est alia differre includatur per aequivelentiam nego sic quod idem intelligatur per alia differre quod ista esset et non esse idem tunc consequentia esset neganda quia consequens falsum et antecedens verum si vero sumatur medio modo sic quod idem intelligatur per patrem distingui a filio quod patrem esse et filium esse et patrem non esse filium ita quod includatur per aequivalentiam in verbo distinctionis negatio essendi illud a quo aliquid vere dicetur distingui sub intentione ista sub qua exprimitur esse terminus distinctionis huius in quo sensu etiam sumitur convenienter tunc est consequentia ista praeterea concedenda pater generat filium igitur pater distinguitur a filio si consequentia alia qua arguitur igitur pari ratione si deus generat deum deus distinguitur a deo non est similis ad propositum quia in consequentia concessa antecedens infert exponentes consequentis ad 3m intellectum propositionum qui est communior et usualis in consequentia autem quae capitur esse similis non est ita non enim sequitur deus generat deum igitur deus non est deus sicut sequitur pater in divinis generat filium igitur pater in divinis non est filius sicut nec sequitur ad similem intellectum 3m homo generat hominem igitur homo non est homo igitur homo distinguitur ab homine sumendo tamen distingui vere positive ut non includat negationem licet inserat eam ad primum sensum non usitatum sicut in exemplo de dubitare quo etaim sensu vi usus sumet quaestione praecedenti in quodam loco ubi specialiter de hoc inquiritur

16

dicendum esset consequenter quod ista consequentia ad istum sensum nihil valet homo distinguitur ab homine igitur homo non est homo non plus quam sequatur sortes dubitat aliquid igitur sortes non scit aliquid et tamen esset eadem utrobique et hunc sensum qui voluit applicet ad propositum sicut placet non tamen oportet quia loquendo est ut plures et usus communis est ad sensum oppositum prius datum

17

ad 3m respondet magister ibidem quod non sequitur igitur genuit se deum vel alium deum quia consequens eset falsum et antecedens est verum quia alium inquid deum non genuit manifestum est quia tantum unus deus est et quod non se deum ostendit augustinus etc et tum probatur consequentia a simili valeret credo quod nemo in alia materia inveniet ubi similis consequentia deficeret optime enim sequitur homo generat hominem igitur vel generat se hominem vel alium hominem et ita de aliis causa autem quare non est amittenda ista consequentia deus genuit deum igitur se deum vel alium deum est quia per consequens intelligunt sancti et illi ad quod derivatur modos loquendi sanctorum propter haereticos ne deciperent simplices quod deus generat aliquem habenten aliam deitatem inter praemissas et hanc expositivam consequentis nulla est habitudo planum est quod si apud aliquem tantum conciperetur notitia animalitatis exercere suum significatum non circa deitatem sed circa suppositum habens deitatem in ista deus genuit alium deum et esset apud talem iste sensus genuit alium habentem deitatem vel aliud suppositum deitatis vel alium qui est deus intellectus eius non esst in aliis licet usus loquendi sanctorum non recipiat istum sensum in dictis verbis propter causam praedictam

18

In creaturis autem non video quod similis consequentia esset neganda quia ibi si homo loqueretur iuxta proprietatem communem sermonis non inmineret periculum deceptionis simplicium sicut in proposito

19

dices adhuc si deus genuit deum et non desiit gignere deum igitur adhuc deus generat deum iuxta illud psalmum ego hodie genium te et si deus generat deum tum tantum sic unus deus igitur deus generat et generatur consequens falsum igitur antecedens falsitas patet quia sive supposita subiectum vel notionaliter pro supposito sive essentialiter pro deitate sive quod idem secundum quosdam in proposito firalph et alios sive subiectum supponat hic personaliter pro supposito aliquo divino sive simpliciter pro deitate communi suppositis patet quod est falsum quia nec aliquid suppositum divinum generat et generatur nec deitas communis divinis suppositis generat et generatur et alio modo quam altero istorum non potest suppositione

20

Responsio quod cum dicitur deus generat deum igitur deus generat et generatur consequens est distinguendum secundum compositionem et divisionem pro eo quod si sic copulatum et sic suppositum in sensu divisi verum est et consequentia bona quia tunc est sensus igitur deus generat et deus generatur si vero non sic copulatum sed de copulato praedicato falsum est nec infertur sic ex antecedente nec ex dicta copulativa immo arguitur per figuram dictionis a pluribus deitatis ad unum determinatum et per fallaciam consequentis quia econverso sequitur et non sic

21

dices deus est pater et filius et spiritus sanctus quia deus et trinitas sicut patet ex textu distinctione 4 igitur deus est generans et genitus consequentia patet quia si deus est pater et filius igitur deus est hic generans demonstrato patre et hoc genitum demonstrato filio igitur Et ultra sequitur si deus est generans et genitus igitur deus generat et generatur quia omne verbum tale exponitur per suum particulum et hic verbum est vel ille aequivalet nam si sortes amat sortes est amans et econtra etc et si sortes amatur sortes est amatus e contra licet aliquis subtiles moderni negant consequentiam in quibusdam a verbo ad suum participium sicut non sequitur secundum eos et probabiliter in hoc dicunt cesar depingitur igitur cesar est depictus cesar intelligitur igitur cesar est intellectus vel intellectum antichristus potest esse igitur antichristus est potens esse et sic de similibus et tamen econverso numquam videtur secundum aliquam opinionem esse instantia nisi debetur in proposito nisi a participatio cum hoc verbo est inferatur suum verbum igitur sequitur deus est generans et genitus igitur deus generat et generatur

22

ad illud primum antecedens concedo nam subiectum antecedentis ad sensum verum acceptatum suuponeret pro deitate communi quae est secundum decretalem praecedenti quaestione allegata simul 3 personae et sigillatim quaelibet earumdem vel forte magis logice procedendo posset distingui illud antecedens pro eo quod terminus concretus substantialis cuius per se significatum non est pars alicuius nec natum est esse pars essentialis alicuius potest de virtute sermonis sumi ubique pro supposito et non ita proprie ex modo significando pro natura quam per se significat nisi ubi natura et suppositum hunc convertibiliter et omnimode invicem idem aut forte ratione alicuius adiuncti posset igitur distingui illud antecedens deus est pate et filius et spiritus sanctus ex eo quod subiectum potest sumi notionaliter seu supponere pro supposito et sic non esset verum quia nullum suppositum est pater et filius et spiritus sanctus vel essentialiter ita quod supponat pro deitate communi personis divinis et sic est verum et cum ultra arguitur deitas est pater et filius igitur deus est pater generans et genitum dicendum sicut supra praecedenti quaestione in fine primi articuli quod participia in praedicato consequentis possunt dupliciter sumi scilicet adiective vel substantiae vel aliter loquendo quod tamen pro eodem habeo quod potest ibi negari praedicatio formalis vel ydemptita si ista participia sumantur adiective et secundum praedicationem formalem sive secundum praedicationem per inhaerentiam sicut loquebantur doctores veteres in hac materia ista valet quod praedicatum et subiectum supponant pro eodem tunc ista consequentia deus est pater et filius igitur deus est generans et genitum non valet cum ultra arguitur igitur deus generat et generatur est bona sed antecedens est falsum sicut et consequens si vero ista participia in praedicato primi consequentis sumantur substantiae ut sic ibi praedicatio per ydemptitatem solum et no formalis ita quod non notentur ibi subiectum et praedicatum supponere pro eodem sed solum pro illo pro quo subiectum supponit tunc est consequens primum verum et praeterea consequentia vera sed 2a nihil valet nec quando isto modo sumitur est illud generaliter verum quod participium cum hoc verbo est infert verbum suum sicud supra in fine 2i articuli quaestionis praecedentis dictum est non sequitur pater et deitas sunt distincta vel distinctae res igitur pater iste et deitas distinguuntur sic in proposito igitur etc

23

2us articulus est videre modum aliquem per quod possint solvi sophistica quae solent fieri circa unitatem et trinitatem in divinis ubi tamen apparet physice forma bona ut autem in paucioribus sic via maior ponam paucos parlogicos solvendos quibus solutis potuerint similia solvi eodem modo quo illi quorum hic sic primus haec essentia divina est filius haec essentia divina est paternitas divina igitur paternitas divina est filius affirmative arguendo expositorie quantum apparet vel negative sic haec essentia est filius haec paternitas non est filius igitur haec paternitas non est essentia //

24

alio modo in universalibus potest sic argui affirmative omnis essentia divina est filius omnis paternitas divina est essentia divina igitur omnis paternitas divina est filius vel negative sic omnis essentia divina est filius nulla paternitas divina est filius igitur nulla paternitas divina est essentia divina in omnibus istis paralogismis conclusiones sunt falsae et praemissae vere ergo non valet discursus vel da quod sit et altera praemissarum vera igitur reliqua falsa ut videtur illa scilicet quae sumit vel supponit quod essentia divina sit simul 3s personae et sigillatim quaelibet earumdem contra primum articulum praecedentis quaestionis sicut potes argui in illis paralogis quae fiunt cum verbo substantivo alii possent fieri cum verbo adiectivo non ita faciliter solubiles quo ad aliquid iuxta formas praecedentes

25

primo sic iste pater generat iste pater est haec essentia igitur haec essentia generat

26

vel negative sic iste pater generat haec essentia non generat igitur haec essentia non est iste pater

27

3o arguitur affirmative sic omnis pater in divinis generat omnis essentia divina est pater igitur omnis essentia divina generat

28

4o negative sic omnis pater in divinis generat nulla essentia in divinis generat igitur nulla essentia in divinis est pater conclusiones in omnibus hiis falsae sunt sumpto isto termino divina essentia solum pro deitate communi 3bus igitur altera praemissarum est falsa vel discursus nullus et sic argutum est in istis de actu exercito sic potest paralo?ri in illis de actu significato sic

29

De hac essentia verficatur quod si filius haec essentia est pater igitur de patre verificatur quod sit filius vel negative de hoc patre verificatur quod generat de hac essentia non verificatur quod generat igitur haec essentia non est pater et in universalibus potest argui affirmative et negative proportionaliter sicut prius in illis de actu exercito

30

Item in illis de actu exercito in personali numero potest sic argui pater generat et filius generatur pater et filius sunt idem igitur idem generat et generatur vel cum hac minore pater et filius sunt deitas communis igitur deitas communis generat et generatur vel sic ut supra in primo dubio praecedentis quaestionis tactum est in actu significato de essentia et patre verificantur contradictoria essentia et pater sunt idem igitur de eodem verificantur contradictoria vel de patre et filio arguitur eodem modo sic de patre et filio verificantur contradictoria pater et filius sunt idem vel pater et filius sunt deitas igitur de eodem verificantur contradicotira vel sic in alia forma negative pro nullo eodem verificantur simul contradictoria pro paternitate et essentia verificantur contradictoria Similiter pro patre et filio verificantur contradictoria igitur pater et essentia non sunt idem similiter igitur pater et filius non sunt idem conclusio falsa et praeisse vere vel si non saltem minor vera est igitur maior falsa contra te et contra articulum

31

Circa istos et similes paralogismos soolvaendos primo potentiam conclusiones negativas alias et affirmativas circa artes aliorum et sequenti quaestione ponam viam et artem cui plus assentio ut solvam istos ad praesens hic primo videndum est an regula anselmi de hoc sufficiat communiter allegata omnia sunt unum ubi non obviat relationis oppositio verba autem eius sunt de processione spiritus sancti capitulo 2o haec sit unitatis et relationis consequentiae se contemparant ut nec pluralitas quae sequitur relationem transeat ad ea in quibus praedicat simplicitas sonat nec unitas cohibeat pluralitatem ut eadem ratio significatur quatenus nec unitas amittat aliquando suum consequens ubi non obviat alia relationis oppositio nec re?ae perdat quod suum est nisi ubi obsistit unitas in separabilis vult dicere quod ex essentiali unitate non potest bona consequentia inferri quod repungnet pluralitati personarum nec econtra ex pluralitate personarum quod repungnet vel deroget unitati essentiali deitatis et personarum in deitate

32

Dicendum est quod sic quo adhuc quod sciamus circa materiam unitatis dei et distinctionis personarum discernere paralogismum a sillogismo et bonam consequentiam a mala non autem ad assignandum quis defectus sic in tali sillogismo falso vel paralogismo ut plane videatur quae sit causa non existentiae et apparentiae quae est ibi per istam enim artem bene scio quod non sequitur iste pater generat iste pater est essentia igitur essentia generat conclusio enim falsa est et praemissae verae et ideo constat quod non valet discursus et hoc constat mihi per regulam ante dictam per istam enim scio quod nihil possum bene concludere de essentia ex actu personali quod tollat unitatem et in divisionem in essentia generare igitur infert a re quae generat eam distingui a genito nihil enim seipsum gignit sequitur enim essentia generat filium igitur distinguitur a filio consequens repungnat unitati essentiae qua fides tenet quod ipsa est 3s personae simul et sigillatim quaelibet earumdem igitur et antecedens quia cuicumque repungnat consequens repungnat et antecedens eodem modo si sic argueretur pater distinguitur a filio sed haec essentia est pater igitur haec essentia distinguitur a filio

33

Similiter per dictam artem scimus quod hic est paralogismos haec essentia est indistincta a filio haec essentia est pater igitur pater est indistinctus a filio quia conclusio licet inferatur apparenter ex unitate essentiae cum utraque persona non obviat trium distinctioni personarum adinvicem propter hoc scimus quod discursus non valet et per oppositum in aliis discursibus ubi neutrum inpedimentum occurrit circa divina si alias apte parte datur est bonus sillogismus secundum unum modum sillogismandi quem ex testi?us sm?a prosequar post verbi gratia omnis pater in divinis est deus omnis bonitas vel sapientia increata est pater igitur omnis bonitas vel sapientia increata est deus vel sic omnis spiratio activa est deus omnis spiratio activa significata seu spiratio actio est pater vel filius igitur omnis pater in divinis est deus et sic de similibus multis in utroque naturam sillogismo maior convertitur cum universali simpliciter de omni licet non minor vel saltem loco maioris posset poni una simpliciter de omni de eisdem terminis

34

2m patet quod licet sciamus per istam artem in talibus paralogismis esse defectus verumptamen qualis vel qualiter explicandus sit iste defectus per hoc nescitur sicut in se ipso quilibet experitur

35

haec igitur ars supponenda est sicud vera et bona pro defectu sciendo vel non sciendo et haec erat ars camsale quam volebat inpedire cach? et repudiavit sed nullam tetigit evidentiam consequentia eam praeter unam tacca distinctione prima de ista forma deitas haec est incarnata deitas haec est pater igitur pater est incarnatus sed hoc non concludit quia anselmus loquitur adintra ut ibi dictum est et praeter istam unam aliam despiratione activa videtur enim quod illa ars non sufficiat quia si arguitur sic haec essentia est spiritus sanctus haec essentia est pater igitur pater est spiritus sanctus hic enim non obviat remissionis oppositio quia paternitas non est relatio ad spiritum sanctum et tamen hic non est bonus sillogismus

36

Nec valet dicere quod paternitas re?tis est spiratio activa quae opponitur spiritus sanctus et ideo habeat re?t vim oppositionis relatae ad spirationem passivam quia eadem ratione essentia haberet vim oppositionis relativae ad spirationem passivam quia est eadem realiter cum spiratione activa

37

Respondeo quod ibi obviat relationis oppositio non solum quia pater realiter est spiratio activa seu productiva si ibi debeat dici ac?o sed quia formaliter seu per se primo modo paternitas est spiratio activa vel est a sic a ista communis notio inportata per nullum spirationis activae communis patri et filio sive ista propositio sit per se primo modo sive non hoc enim in hoc volo dicere quantum mihi videtur rationabilius et non plus ad istum punctum nisi quod de signo propositio si posset haberi privae personae divinae praedicaretur per se primo modo signum proprium si posset haberi istius spirationis active quae deus est sicut post de perssona vel proprietate respectu essentiae divinae communis personis sed tunc quae posset esse causa quare deficit talis discursus sufficit ne dicere quod in talibus non est unitas medii quae sufficiat ad concludendum extremum de extremo et ideo sic ibi fallacia accidentis sicud dixit campsale et okam in suis responsionibus ordinariis videtur quod sic nam haec essentia est 3 personae realiter ab invicem distincte scilicet 3s personae igitur eius unitas non sufficit ad concludendum extremum de extremo

38

Sed contra arguit okam articulo 4 quaestione huius materiae et de hac quaestione intelligatur utercumque quotavero eum post in hac quaestione primo sic nisi unitas essentiae sufficiat ad bonum sillogismum esset divina essentia quod triplicata in 3bus personis quia non esset in divinis personis eadem tali ydemptitate qualis requiritur esse in re ad hoc quod conceptus istius rei sit medium silogisticum non peccantis per variationem medii et per consequens ipsa essentia esset in personis diversis diversitificata et multiplicata multiplicatione opposita illi unitati et ydemptitati sed consequens falsum quia si dicatur sic triplicata tunc est ibi triplex deus quod est inconveniens scilicet quod distinguantur vel sint non idem formaliter

39

2o sic deitas diversarum personarum aut est una et eadem tanta unitate et ydemptitate essentiali quanta haec essentia huius angeli sibi ipsi vel non si sic cum essentia istius angeli sic tanta unitate et ydemptitate eadem sibi ipsi quod respectu quorumcumque practicorum suus conceptus natus est esse medium boni sillogismi in quo non sit variatio medii sequitur quod multo fortius sit erit in proposito si non sit tanta unitas essentialis igitur est aliqua diversitas saltem diversitas opposita illi unitati vel saltem minus repungnabit sibi talis diversitas quam essentiae istius angeli

40

3o quia illa unitas sufficit ad contradictionem et tamen ad contradictionem requiritur maxima unitas rei significatae cum contradictio sic oppositio unius et eiusdem et secundum idem et eodem modo ista autem contradicunt haec essentia est demonstrando essentiam patris haec essentia non est demonstrando essentiam filii igitur etc

41

4o sic idem positus est medium in sillogismo in quo obviat relationis oppositio et in sillogismo in quo non obviat relationis oppositio igitur non plus est variatio medii in uno quam in alio quia si est similis unitas medii utrobique similis est variatio vel non variatio utrobique antecedens patet in istis sillogismis haec essentia est deitas haec essentia est paternitas igitur paternitas est deitas alius sillogismus est iste haec essentia est paternitas haec essentia est filio igitur filiatio est paternitas in quibus patet quod penitus idem est medium

42

apparet mihi quod quoad multos paralogismos solvendos in hac materia ista causa est bona et sufficiens utpote si sic arguatur haec essentia est pater haec essentia est filius igitur filius est pater communitas enim medii termini in proposito quae communitas ex hoc provenit quod deitas pro qua supponit iste terminus deitas in praemissis realiter communis est pater et filio cum ipsa unita et indistincta existens sic vere 3s res scilicet 3es personae realiter distinctae haec inquam communitas obstat ne possit de facto concludi extremum de extremo non plus quam haec ubi est vera sola communitas signi homo est sortes homo est plato igitur sortes est plato quod si iste ibi esse teneat unitatem medii sufficientem sillogismo regulando conclusionem negare non deberet sicut nec praemissas unde breviter in hoc negans loquelam concedit eam et persona secundum philosophum medio existente sufficienter hoic aliquid necesse est extrema coniungi dices quod non est simile qui in exemplo isto medius terminus supponit pro alio et alio in praemissis sed in proposito supponit in praemissis pro eadem ideo proposito non verificatur meus terminus sicut in extremo

43

praeterea contra istam responsionem argui okam quia ista responsio concedit propositum scilicet quod quantumcumque in proposito obviet relationis oppositio tamen non plus est ibi variatio medii quam in alio sillogismo in quo non obviat relationis oppositio quia subiectum praemissarum aequae significat eandem rem et pro eadem supponit hic et ibi igitur oportet aliam viam dare quare inpediatur bonitas sillogismi in huius

44

Item quod essentia sic 3 res realiter distincte hoc non arguit ibi variationem medii quia quod non tollit quin subiectum maioris et subiectum minoris aeque conveniant inter se et aeque significent eandem essentiam sicud in optimo sillogismo expositorio non arguit ibi esse variationem medii sed distinctio personalis est huius secundum fidem igitur etc

45

ad primum dicendum quod dato quod medius terminus in extremo in praemissis utrobique supponeret pro eodem dummodo illud pro quo supponeret in utraque praemissa esset commune ad ista pro quibus sumeretur maior et minor extremitas ita quod staret sine distributione talis terminus communis qui sufficiat ad regendum bonum sillogismum nihilominus esset in fallacia accidentis et consequentis sicut in extremoo proposito de sola communitate signi est huius fallacia de facto nullo enim modo potest ex veritate distinctorum inter se in quodam communi sive realiter sive sola communicatae signi argui unitas distinctorum inter se unde ita ponunt tenentes quod sic homo realiter communis omnibus in divinis hominum in extremo adducto esse tales fallacias licet non ex eadem tam sicut illi qui illam communitatem realem in creaturis negant igitur eundo ad divina ubi certum est ex fundamentis fidei esse realem communitatem deitatis ad 3 personas ista communitas realis et unitas personalis in ista non potest inferre unitatem et ydemptitatem earumdem inter se unde quod illi supponunt quod fallacia accidentis solum proveniat ex variatione medii falsum est quia etiam in fallacia cumi?culis puerorum ponitur hic esse fallacia accidentis iste canis est pater et iste canis est tuus igitur est tuus pater et tamen medium non variatur nec es aliquis defectus indispositione praemissarum sed in illatione conclusionis quae non sequitur sed alia haec scilicet igitur tuum est pater Et similiter iste est motatus et iste est albus igitur est motatus albus sed igitur album est motatus

46

dicit etiam burley in fallaciis et bene probat quod ista bene accidit fallacia accidentis sine variatione medii propter variationem minoris extremitatis in minore et conclusione sicud ex variatione medii licet autem medium non variatur sit quod sumatur pro alio et alio supponendo in praemissis signatur tamen alteri et alteri ydemptitati in praemissis et si ista variatio sufficiat bene quidem non remurmuro nec obsisto okam etiam tenuit licet forte in hoc non ex toto recte quod nonquam contingit fallacia accidenti s ex variatione medii nisi simul concurrat alia fallacia verum est tamen quod non ex variatione secundum signum sed saepe quia pro alio et alio supponit in praemissis ut patuit in extremo praenotato ubi okam etiam ponit esse et in hoc bene fallaciam accidentis

47

praeterea medium non variatur ubi praemissae aptae disponuntur ad inferendum conclusionem aliquam sed ista est communiter in omnibus paralogismis circa divina ut post patebit in quorum tamen multis communiter ponitur et fallacia accedunt et bene sicut et hic in paralogismo de isto cane

48

ad 2m concedo quod ibi non variatur medium nec aliquod peccatum etiam est in praemissis contra bonitatem sillogismi sed solum in hoc quod infertur conclusio non nata expraemissis inferri in sillogismo valet proposito contra principia secundae conclusionis et potius in paralogismo et ita ut communiter est in omnibus paralogismis circa materiam istam factis

49

ad 3m per idem concedendum enim est ibi non esse variationem medii sed solum quia ydemptitas eorum in re communi non sufficit ad concludendum eorum ydemptitatem inter se et ideo dicunt talem non esse sufficientem unitatem in medio ad hoc concludendum et hoc solum quia ista unitas est communis ex parte rei ad ista quae in re distinguuntur inter se licet non ab isto communi a parte rei

50

ad argumenta principalia huius dubtationis dicitur quod unitas essentiae satis sufficit ad bonum sillogismum quia haec praemissae conclusionem aliquam inferre possunt sed non istam quae ibi infertur sic arguendo haec essentia est filius haec essentia est pater igitur pater est filius sed istam igitur aliquid quod est pater est filius et utraque causa post reddetur Et cum argumentis quod aliter esset essentia in personis q triplicatum dicendum quod non sequitur sed sufficit quod sic trina sicut canit ecclesia quia tunc erit communis realiter ad ista extrema et post consequens ex unitate medii ad ista non sequitur earum ydemptitas mutua et hoc quia medium non est sufficienter hoc aliquid id est proprium sed commune ut magis explicabitur post

51

ad 2m per idem licet ibi sic tanta unitas essentialis ymmo in infinitum maior essentiae divinae ad se ipsam cum ipsa est trina personaliter non sic haec natura angelica quia angelica natura nullam habet communitatem realem quae inpediat bonum sillogismum qualis communitas invenitur in proposito nec variatio medii requiritur ut praedictum est

52

ad 3m dicendum est quod ista sufficit unitas quaecumque rei significatae per terminum ita tamen quod non sit aequivocatio ad contradictionem sicut maxima unitas et simplicitas ita enim repungnantia est quod populus currat et non currat et quod civitas sic bona et non sic bona sicut quod sortes currat et non currat et sic de simlibus

53

ad 4m concedo quod tanta sic unitas medii utrobique sed aliud est in causa quod unus regulatur antecedenter et aequivalenter secundum unum modum dicendi per dici de omni et per sufficientem proprietatem medii non alius quia maior primi ratione horum terminorum infert hanc per aequivalentiam et gratiae materiae omne quod est haec essentia est deitas pro eo quod haec essentia et deitas sunt convertibiliter idem nec sit secunda maior infert similem et sic intelligas regulas anselmi de illa materia

54

ulterius tamen ex habundanti addo quod superdicta ars sol?di de communitate reali medii non est universaliter sufficiens ad solvendum paralogismos circa materiam istam non enim sequitur iste pater generat iste pater est deitas igitur deitas generat et tamen medium nullius communitatis est nec realis nec intentionalis aut signi ad aliqua quae realiter distinguuntur similiter non hic commune illud quod est pater est pater omne illud quod est deitas eest illud quod est pater igitur omne illud quod est deitas pater est ubi conclusio falsa est patenter et praemissae patenter vere

55

Item illa ars quasi in omnibus paralogismos ex universalibus et multis aliis hic pro ubi vitate omissis non vivat igitur oportet aliam saltem pro illis ubi hic non iuvat invenire

56

ulterius dubium est utrum ars solvendi aliquorum de non idemptitate formali sufficiat verbi gratia ille pater non est filius iste pater est deitas igitur deitas non est filius an sufficiat dicere quod haec conclusio non sequitur sed haec igitur deitas nisi per se vel non formaliter est filius videtur quod sic quia per te praemissae disponuntur in modo sillogismo expositorii nec medium variatur nec etiam est communius extremis vel aliis quibuscumque realiter distinctis et etiam per te et secundum veritatem nullum peccatum est in proposito in dispositione praemissarum igitur alia regula est hic inquirenda et licet regula anselmi bene dirigat hic ad percipiendum hic esset defectum pro eo quod negative illatae ex distinctione personali obviat unitas essentiae tamen ut supra dictum est haec regula non assignat causam defectus igitur ex quo haec conclusio vera est sicut praemissae essentia non est formaliter paternitas etiam parte videtur quod haec assignatio defectus sufficiat

57

Sed contra arguit campsalis quia vel tu inquit sumis formaliter ibi secundum sumitur a forma et distinguitur contra materialiter eo modo quo divinis quod statua alia formaliter est figura vel ymago cesaris sed materialiter est lignea et hoc non quia in divinis non est distinctio per materiam et forma aut ly formaliter significat in propositione quod ibi quaedam sit distinctio vel non ydemptitas extra animam inter paternitatem et essentiam propter quam non teneat sillogismus et hoc non quia ista distinctio vel non ydemptitas extra animam initer paternitatem et essentiam propter quam non teneat sillogismus et hoc non quia ista distinctio vel non ydemptitas diminueret a summa simplicitate aut ly formaliter est cincha?ma compositionis idem cum hoc tinta?te per se primo modo et tunc ars ista non sufficit quia argumenta talia non currunt de perseitate propositionum per se primo modo sed absolute de nuda veritate sine tali modificatione sicut nec praemissae sit modificantur

58

Praeterea per illam distinctionem vel non ydemptitatem formalem non solverentur omnes tales paralogismi argueretur enim sit haec paternitas distinguitur realiter a filio haec paternitas est realiter haec essentia divina igitur essentia haec divina distinguitur realiter a filio manifestum est enim quod hoc argumentum procedit de realiter et non de formaliter nec de per se primo modo igitur sine causa dabatur instantia de formaliter

59

Praeterea ista determinatio quasi nullum solvit paralogismum ista enim determinatio in huius sillogismis nec intrat maiorem nec minorem igitur non debet modificare vel intrare conclusionem

60

dicendum mihi videtur quod ars ista respondendi per non formaliter de conclusione ubi non intrant praemissas non habet existentiam nec apparentiam et ad hoc mihi sufficiunt rationes istius Camsale hic positae aliis omissis quae minus valent et iterum praemissas transpondendo et inferendo conclusionem quae apparet sequi conclusio falsa et inpossibilis immo talis determinatio cinca?ta totaliter inpertinens est ad interrogata nec sic modificata sicut si quaererem an sortes et albus et tu responderes quod non est necessario vel per se primo modo albus ubi planum est quod nihil respondetur ad quaesitum

61

ad argumentum in contrarium concedo secundum primum modum quo solvam huius paraligsmos quod nullum peccatum est in praemissis sed in illatione conclusionis

62

Ista enim conclusio ex illis inferri non potest sed alia haec scilicet igitur illud quod est deitas non est filius ubi conclusio ad virtutem sermonis accepta vera est sicut praemissae huius ratio magis petebit postea

63

ad dubium an suficiat dicere ad huius paralogismos diversimode exponendo propositiones per universaliter et particulariter verbi gratia haec essentia est filius haec essentia deus si enim haec singularis primo posita exponitur per universalem ut sic sensus haec essentia id est omne quod est haec essentia etc falsa est et secunda vera si per particularem aliquid quod est haec essentia vera est

64

dico quod licet ista via sic incomparabiliter pulchrior et rationabilior quam duae suae praecedentes et prope accedat ad veritatem adhuc non sufficit primo quia non quam debet verum exponi per falsum hic autem est haec deitas est filius verissima est et in professione fide superius recitata non est igitur expondenda per falsam quia regula est quod si exponens sic falsa exposita erit falsa licet non econverso oporteat

65

Praeterea dato quod deberent semper taliter exponi vel oporteret diversimode sit exponere ad hoc meriti sunt paralogismi circa divina quia sit solum non possunt quia arguam in universalibus quales das in barbara et tamen conclusio erit falsa et praemissae vere verbi gratia omne illud quod est pater est pater omne illud quod est essentia est illud quod est pater igitur omne quod est essentia est pater conclusio falsa quia non omne quod est essentia scilicet filius est pater vel in aliis terminis sic omne illud quod est pater est pater omne illud quod est filius est illud quod est pater igitur omne illud quod est filius est pater conclusio falsa quia filius non est pater

66

aliud dubium est utrum sufficiat pro talibus sillogismis solvendis quasdam propositiones concessas in fide expondere de ydemptitate essentiali et quasdam de distinctione personali videtur quod sic quia si arguendo haec essentia est pater haec essentia est filius expondendo utramque de ydemptitate essentiali sit essentia haec est idem patri essentialiter haec essentia est ideo filio essentialiter si inferatur igitur filius est idem essentialiter patri sumpto saltem ly idem substantiae conclusio est vera apparet mihi quod non quia ille discursus non valet omnis pater in divinis distinguitur personaliter a filio omnis pater in divinis est deitas igitur deitas distinguitur personaliter a filio

67

Nec sequeretur omnis deitas est eadem personaliter filio omnis paternitas in divinis est deitas igitur omnis paternitas est personaliter eadem filio ubi conclusio est falsa non praemissae licet enim paternitas sit essentialiter idem filio nullo tamen modo est eadem filio similiter prior conclusio est falsa quia si deitas personaliter distinguitur a filio distinguitur a filio consequens falsum igitur antecedens

68

Item ista est ars et expositio vana et non rationabilis pro paralogismis solvendis quia ista nullo modo vera est pater in divinis est filius nec in aliquo sensu admittitur a sanctis vel a scola et tamen si posset exponi per patrem esse idem essentialiter filio haberet sensum verum

69

Praeterea sequitur a est b vel deitas est paternitas igitur est essentialiter idem et non converitur quod tunc sequeretur ut dixi pater est idem essentialiter filio igitur pater est filius quod non est verum

70

Similiter sequitur a vel pater non est idem b igitur non est b et non convertitur quia tunc sequeretur pater non est filius igitur non est idem filio consequens falsum et contra decretalem Similiter sequitur pater non est idem filio igitur non est idem filio personaliter tamen convertitur igitur alia et alia semper est propositio et aliud significans cum modificatione tali et sine igitur bonus sillogismus et relatus in istis non propter hoc infert bonitatem sillogismi in illis nec est idem iudicium habendum de utrisque et per consequens iste secundae non exponunt pars ista tamen ars pulchra est et coloris boni

71

5m dubium potest esse an ars istius in determinando doctor iam existens sit bona dixit enim quod haec propositio essentia non generat potest dupliciter exponi uno modo id est essentia est res quae non generat et sic est falsa ex capitulo dampnamus supra allegato quaestione 1

72

alio modo potest sic exponi essentia non generat id est ista res ut essentia non generat sed ut est pater et sic est vera similiter cum arguitur haec essentia est communicabilis haec paternitas non est communiabilis igitur respondet quod habet minor negativa si intelligatur sic quod haec paternitas non est ista res communicabilis falsa si quod ex hoc quod est essentia est communicabilis et non ex hoc quod est paternitas vera

73

Responsio quod non quia essentia communis nullo modo generat nec ut est essentia nec ut est pater quia ipsa nullo modo distinguitur a filio et si ipsa ut est pater generaret filium distingueretur ab eo ut est pater sicud arguit magister distinctione 5 primi et distinctione 4 primi et multis aliis locis conclusio falsa et iterum si essentia communis ut est pater generat absolute ipsa generaret contra decretalem ecclesiae consequentia patet quia haec modificatio vel reduplicatio ut est pater non est determinatio diminuens aut distrahens igitur etc

74

Et sicut in praedicata est hic eius ars in hoc exemplo ita posset inprobari in aliis exemplis sicut pateret volentibus applicare

75

aliud dubium an sufficiat illa distinctio de deitate singulorum vel singulis deitatis quam tenet pigam et mihi multum placuit tum quia bene accessit ad veritatem tum forsan quia multum concordabat sententiae quam prius tenueram in lectione nor videtur quod sic inductive quoniam si sic arguatur in primo parte fine ubi maior apparet evidentia sic omnis deitas est pater omnis filius est deitas igitur omnis filius in divinis est pi?d si maior distinguitur penes aequivocationem eo quod potest fieri distributi pro singulis deitas et tunc est falsa et sequitur bene conclusio vel pro deitate singulorum et tunc est vera sed minor non sumitur sub

76

Exemplum ad hoc de solutione magistri abstractionum ad hoc sophistica omne animal fuit in archa noe si inquam sic dicatur ut plane videtur quod respondetur et bene igitur

77

Ista etiam responsio concordat cum firanf qui distinguit propositiones huius per aequivocationem eo quod iste terminus essentia divina vel deitas vel substantia divina supponere potest simpliciter pro deitate quae est 3s personae vel personaliter pro hac vel ista quae est deitas et primo modo loquendo deitas non generat nec distinguitur ab alia persona nec est incommunicabilis et sic de similibus sicut dicunt ambo isto modo generat et distinguitur et est incommunicabilis et sic de similibus ista forsan vera sunt in parte saltem principali et bene dicta sed non sufficit ut hii credunt unde secundum firanf in suppositione personali iste terminus deitas vel divina essentia stat pro 3bus personis disiunctive sicut iste terminus deus in hac propositione deus generat et sicut in ista habet 3s singulares quarum unica tantum vera est scilicet ista iste deus pater generat iste deus filius generat iste deus spiritus sanctus generat sic ista essentia divina generat accepto subiecto personaliter habet 3s singulares istas scilicet haec essentia pater generat haec essentia filius generat haec essentia spiritus sanctus generat quarum prima vera est in suppositione vero simplici stat pro natura communi tantum ita quod non distributive pro 3us personis et sic non habet nisi unitam singulare quae falsa est haec ille

78

Contra hoc quin in maiori parte vera sint et rationabiliter dicta nolo dicere ymmo pro eis arguo primo per magistrum sententiarum libro 3 distinctione 5 capitulo ubi dicit quod alius dominus "natura quae semper prope genita manet ex patre" etc forte naturam pro persona accipit non pro natura 3us personis communi igitur potest secundum eum sic dupliciter sumi

79

Item distinctione 5 1 libro capitulo 1 divinis quod nec pater genuit divina essentiam nec divina essentia genuit filium nec essentia essentiam hic autem nomine essentiae intelligimus divinam naturam quae communis est 3us personis et tota in singulis per hoc innuens quod alio modo suum possit et sine dubio exponendo ibi consequente auctoritates sanctorum contra se aliter sumit exponendo naturam per personam quae est natura cum dicunt naturam generare vel genitum esse

80

Praeterea quod ista distinctio rationabilis sic et bona videtur certum est enim quod primum sensum in quo sumitur ille terminus essentia divina pro natura communi tribus tenet decretalis supra allegata quae dicit quod divina natura quae est simul 3 personae vel sigillatim etc nec generat nec generatur sed secundum personalem suppositionem qui est sensus secundum quem loqui videntur augustinus hillarius et ambrosius in omnibus auctoritatibus allegatis a magistro et aliis sonantibus quod divina essentia generet et generetur Et Ricardus in auctoritatibus in alia quaestione contra magistrum rectitudinis et anselmus plurisque

81

Item ricardus 4 de trinitate capitulo 7 nomine substantiae non tam quis quam quid significatur per quid de proprietate communi et illud quidem solemus accipere responsuri quid animal sic vle homo vel equus vel huius per quis de proprietate singulari postquam constant de illo de quo quaerimus quod sit homo et quaerimus quis mathias vel bartholmeus per quid interrogamus ut certificemur de qualitate substantiae per quis ut certificemur de proprietate personae haec ille igitur substantia secundum eum accipi potest et pro natura communi et pro persona quod est intentum pro istis secundum hanc distinctionem respondere possunt quasi ad omnia argumenta non solum affirmativa sicut iam supra exemplificatum est secundum pigam in primo personae sed etiam in negativis ut si sic arguitur in 4o personae nullus pater in divinis est filius quaedam essentia divina est personaliter igitur quaedam essentia divina non est filius conclusio vera est adhunc intellectum id est quaedam persona quae est divina essentia non est filius dices pro magistro

82

Contra istos si quaedam divina essentia non est filius et constat quod quaedam divina essentia est filius igitur duae sunt divinae essentiae quarum una sic filius et non alia

83

Dicit pigam quod non sequitur plus quod sint duae essentiae quam contra magistrum quod sint duo dii quorum unus sic genitus et alius non cuius ratio posset assignari planior quia haec essentia scilicet persona patris quae est essentia et ista essentia communis tribus non ponunt in numerum ymmo persona est per se primo modo essentia quae communis est ut superius visum est utrum autem sumpto vocabulo essentiae personaliter pro singulis deitatis debeant concedi ibi plures essentiae vel non dicendum videtur de hoc per omnia sicut de deo iste enim terminus deus communiter et de virtute sermonis stat pro suppositis distinctive et tamen quandoque ratione determinati praedicati supponit pro natura communi Et si dicatur quod plures sunt dii pluralitate personali non essentiali sicut dicit pigam in talibus consimiliter videretur dicendum quod sumpto vocabulo essentiae personaliter et non secundum suppositionem istam simplicem praetactam plures sunt essentiae divinae personaliter seu personali pluralitate non essentiali quia aut modo de facto vitat dicere ad quemcumque intellectum quod plures sunt dii sicut vitat magister et doctores communiter hanc hoc simpliciter negare ad quemlibet sensum de essentiis

84

licet ista via sit pulchra et probabilis pro eo maxime quod nomina sint ad placitum et intellectu non discrepant a verbis fidei licet vocetenus in alio tamen sensu vocabuli et verba non faciunt haeresim sed sensus ut dicit pigam et bene et forsan ut praevisum est auctoritates sanctarum plane contra magistrum et determinationem ecclesiae secundum vocem requirun talem distinctionem

85

Quia tamen vix aliquis sillogismus potest sic solvi quin in altero sensu restet aut in multis tota difficultas ideo haec via est insufficiens probatio assumpti accipiamus paralogismum in primo primae supra positum omnis deitas est pater omnis filius in divinis est deitas igitur omnis filius in divinis est pater

86

dicetur quod maior falsa est sumpto subiecto pro singulis deitatis secundum pigam vel personaliter secundum firanf quod idem est dicere ad mentem istorum sed vera pro deitate singulorum et tunc minor non sumitur sub secundum pigam

87

Contra sumo maiorem et minorem in sensu maioris concesso sic omnis deitas singularis est pater omnis filius est deitas singularis igitur omnis filius est pater conclusio falsa et praemissae vere igitur ars ista solvendi non est sufficiens cum eadem apparentia restet post solutionem sicut ante quod autem minor sit vera sicut patet quia per istum secundum pigam maior est vera sed constat quod non plus deitas singulorum est pater quam filius est deitas singulorum

88

Ex hoc etiam patet quod etiam in illo sensu sub maiore sumpta est minor ita apparens sicut ante distinctionem istam contra aliud dictum pigam quod etiam ex alio patet quia praemissae ille in sensu de deitate singulorum sumpitae necessario inferunt conclusionem veram sicud et ipse vere sunt hanc scilicet igitur omnis filius est idem patri in barbara vel hanc igitur aliquod idem patri est filius in baralipto vel 3o igitur aliquid idem filio est pater et similes multas igitur in ordinatione praemissarum in isto uno sensu nullum est ut videtur peccatum sed in hoc solum quia infertur conclusio ex illis quae non est nata inferri igitur non est bene dictum quod tunc non sumitur sub maiore licet distributio subiecti maioris non sit sufficiens cum ista minore ad istam consequentiam inferendam

89

Eodem modo contra firalf in alio sensu post distinctionem stat tanta difficultas sicut in propositionis ante distinctionem arguam enim sic omnis deitas communis 3us est pater omnis filius in divinis est deitas communis 3us igitur omnis filius in divinis est pater ubi conclusio falsa et praemissae vere scilicet in isto uno sensu sicut erant ante omnem distinctionem

90

Similiter in terminis ubi per istam distinctionem de suppositione simpliciti et personali se iuvat ut pote sic arguendo omnis pater in divinis generat omnis deitas est pater igitur omnis deitas generat licet teneat minorem esse falsam et probabiliter subiecto istius supponente personaliter et singulariter conclusionis praemissae sunt verae et conclusio falsa et tamen tantus color est ibi sicut in primo paralogismo quod patet si exprimatur sic omnis pater in divinis generat omnis deitas communis in omnibus 3bus est pater igitur omnis deitas communis tribus generat ubi conclusio falsa est et praemissae vere etiam secundum eum et secundum veritatem

91

praeterea arguendo quasi expositorie sit iste pater generat iste pater est essentia igitur essentia generat licet iste evadat hanc formam dicendo quod conclusio vera est subiecto conclusionis et praedicato minoris supponit personaliter / et falsa si simpliciter tamen tota difficultas potest fieri in altero sensu sic iste pater generat iste pater est essentia communis tribus igitur essentia communis tribus generat et ita ad difficultatem per istam distinctionem nihil est responsum et tamen aliam responsionem non dat praeter istam dicens quod argumenta utriusque partis probant verum in alio et alios sensu et ita patet quod per eum non evacuatur sed plenarie manet tota difficultas quo ad huius insoluta nec video quod ista distinctio istorum aliquam difficultatem distinctionem evadat nisi contrarietatem quae videtur inter auctoritates sanctorum ex una parte et determinationes ecclesiae et magistrum sententiarum ex alia parte

92

Praeterea aliqui sunt paralogismum circa materiam istam ubi ista distinctio non solum non sufficit sed nec habet locum sicut supra patuit in duobus exemplis ultimo positis in probatione conclusionis 4ae quae hic resumas

93

praeterea distinctio ista est in se insufficiens quia contingit reperire locum ubi simul distinguitur utorque modo sicut forsan est in secundo exemplo ad quod hic remittitur et omnis deitas est sapientia bonitas divina est sapientia ubi sub subiecto maioris sumitur commune pro quo secundum firanf solum simpliciter supponit vel bonitas singulorum secundum pigam et sub eodem subiecto aeque possunt sumi singula bonitatis vel quod libet trium pro quibus solum secundum firanf supponit disiunctive sic arguendo omnis deitas est sapientia omnis persona divina est deitas igitur omnis persona divina est sapientia igitur simul subiectum distinguitur pro utriusque vel pro utorque modo quod autem utrique discursus sit bonus patet per regulam anselmi supra positam ab isto appropriatam

94

praeterea non apparet multum rationaliter dictum quod quando ille terminus supponit pro natura communi quod tunc supponat simpliciter quia non aliter supponit tunc de facto quam supponeret si mille essent deitates realiter inter se distincte penitus similes quarum quarum quaelibet sicut et ista esset 3 personae sed tunc supponeret personaliter quia sic arguendo omnis deitas trina est 3 personae haec est huius sumendo sub aliqua singularem deitatem igitur haec est 3 personae descendendo ad hanc deitatem virtute distributionis igitur tunc videtur ille terminus deitas supponere personaliter pro naturis quas significat et pro quibus confuse et distributive supponit haec enim semper solet poni species potissima personalis suppositis scilicet suppositio confusa distributiva unde quo ad hoc in minus inconveniens mihi videtur incidere pigam qui ibi non dicit esse suppositionem simplicem sed pro deitate singulorum et tunc consequenter diceret pro deitatibus singulorum si tamen tunc poneret plures deitates sicut et facere oporteret licet etiam tunc poneret unam omnibus conclusionem deitatem sicut de facto ponit omnem humanitatem immo unum hominem et in hoc pn?tem extra animam communem omnibus individuis in specie humana et in hoc termino praesentem quaestionem quod illi modi quos inprobavi et similes non sufficiunt ad solvendum paralogismos superius positos secundum modus alios duos mihi magis placibiles in quaestione proxima soluturus

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2