Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

1

Tertio circa distinctione 33 quaero iterum pro 4 distinctione utrum aliqua sic certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismum facti et talibus similes circa materiam trinitatis

2

et videtur quod non quia si alia talis esset cum rectum sit iudex sui et obliqui ipsa esset ista per quam regulantur sillogismi perfecti qui se ipsis sunt sunt evidentes formae arguendi nullo aliio indigentes ut appareant boni secundum philosophum primo primorum et iterum sillogismus est oratio in qua quibusdam positis et concessis necesse est aliud evenire sed illud dari non potest sicut videtur a quibusdam qui tenent quod forma sillogistica scitur deficere circa materiam trinitatis sicud posset patere inductive currendo per omnes modos trium figurarum et per sillogismos qui videntur expositorii non enim sequitur omnis deitas est pater omnis filius in divinis est deitas igitur omnis filius in divinis est pater arguendo in primo primae et similiter de aliis et si ibi deficit numquam erit evidens ex hoc quod fuerit talis forma arguendi igitur etc

3

Contra omnis paralogismos circa materiam trinitatis peccat in materia vel forma si in materia fides regulat et scriptura quaero negari valeat si in forma solvi poterit per artem solvendi sophistica causa et alias regulas logicales

4

hic primo respondebo ad quaesitum 2o discurram per paralogismos 2i articuli praecedentis quaestionis positos ut solvam illos 3o movebo dubia alia et solvam ista

5

Quo ad primum dicendum ad quaestionem quod sic et quia ut praetetigi rectum est iudex sui et obliqui regula igitur per quam tenet discursus omnis bonus silogisticus est etiam regula et ars percipiendi defectum in proposito cuiuslibet paralogismi circa materiam trinitatis

6

Regula autem per quam omnis bonus sillogismus tenet per formam debitam reductus est quo ad sillogismos omnem modorum trium figurarum secundum philosophum primo priorurm dici de omni vel dici de 11o ymmo addo quod per hanc regulam aequivalenter etiam probantur sillogismi boni expositorii quia licet aliam exprimat quo ad istos philosophus videt quod medio existente hoc aliud necesse est extrema coniungi id est medio existente sufficitis proprio verumptamen medius terminus sit existnes hoc aliquid et sufficienter singularis aut proprius aequivalet medio termino iuxta primam regulam distributo quia tale infert et ex tali infertur verbi gratia iste homo currit iste homo disputat demonstrando sortes utrobique igitur disputans currit sequitur enim si iste sillogismus ex positorius sit bonus iste scilicet iste homo currit etc igitur communi quod est ille homo currit et econtra quo ad primam praemissam vel quo ad secundam ille homo disputat igitur omne quod est iste homo disputat et econtra vel da quod non erit iste sillogismus rectus per secundam regulam nec expositorius sed erit potius paralogismos ubi gratia ymaginando naturam humanam communem realiter omnis hominibus prius ita quod quilibet homo creatus quod addo pro homine deo ita inquam quod quilibet quia iurus homo sit natura humana communis vel homo communis omnibus hominbus et individuus iste discursus nihil valeret iste homo communis vel haec natura communis est sortes et haec natura communis est plato igitur plato est sortes et hoc quia non sequitur haec natura communis est sortes secundum istam opinionem igitur omne quod est haec nulla communis est sortes et econtra omnis igitur sillogismus perfectus de per se evidens ut dicere temporam regulatur vere per aequivalentiam per dici de omni vel dici de nullo

7

dicitur autem iste sillogismus regulari per dici de omni qui habet praemissas sic universales et conclusionem debite dispositas in modo et figura quod per istam universalem denotetur quod nihil sit sumere sub subiecto quin sibi conveniat praedicatum et iste sillogismus regulatus per dici de nullo qui componitur ex praemissis et conclusione sic dispositis in modo et figuratur quod praemissarum ista quae est universalis negativa denotet quod nihil sit sumere sub subiecto a quo non removeatur praediatum si igitur capiatur una propositio pro maiori universali affirmativa vel universali negativa quae non haec denotet et per consequens quae non sit sufficienter universalis universalitate requisita ad regulandum sillogismum vel dato etiam quod maior sit sufficienter universalis ad regulandum illationem affirmativam sui praedicati de omni eo pro quo subiectum suum distribuit si sit affirmativa vel illationem remotivam eiusdem praedicati a quolibet pro quo subiectum maioris eiusdem distribuitur si tamen sumatur sub aliquid pro quo subiectum maioris non est distributum non valet ex forma illatio praedicati illius maioris de tali in conclusione vel remotio praedicati a tali in conclusione pro quo non distribuebatur subiectum maioris et per consequens talis illatio non erit ex forma regulata per dici de omni vel per dici de nullo et per consequens quantum est ex forma sillogistica talis illatio non valebit ad propositum igitur dico quod ideo peccat omnis paralogismi facti iin hac materia quia non regulantur per regulas communes directivas sillogistorum utpote per dici de omni vel per dici de nullo per quas duas regulas regulantur omnes sillogismi factibiles in omnibus coniugationibus utilibus in omnibus modis trium figurarum vel quia medium non est hic aliquid id est proprium sed commune illis extremis respectu quorumdam sillogistorum qui videntur expositorii esse et non sunt haec etiam regula ut postus dicetur ad priores reducitur nullam enim formam sillogisticam vel artem praehabitam reputo negandam in divinis quia hic etiam esset dare et?nitis occasionem in fidem katholicam blasphemandi pro eo quod forma sillogistica secundum philosophum primo priorum et secundum veritatem nullo alio indiget ut evidens fiat secundum veritatem aut tales paralogismi peccant per eum per fallaciam consequentis et accidentis et figurae dictionis vel si quis vellet uti supra dicta distinctione firanf et pigam quae parum serviret nisi pro auctoritatibus solvendis aliqui penes fallaciam aequivocationis sed tamen non sufficit dicere quod talis paralogismus vel talis peccat penes accidens sed oportet 2m philosophum in elencis proferre creaturam id est in speciali exprimere tamen utpote quia non regulatur per dici de omni et sic de aliis regulis necessariis sicut praebit magis per paralogismos suprapositos discurrendo

8

ad primum igitur quod ibi est fallacia accidentis et consequentis quia modum non est hoc aliquid id est non est proprium sed commune respectu extremorum quorum ydemptitas infertur in conclusione sicut superius in 2a quaestione praecedentis quaestionis debitum fuit

9

aliter etiam dici potest quod omnis sillogismos expositorius tenet per dici de omni vel dici de nullo aequivalenter et ideo defectus assignandus in paralogismos in universalibus valet etiam in proposito

10

assumptum patet per hoc quia iste sillogismus expositorius iste homo est albedinem iste est musitus igitur aliquod musitum est album valet istum ex universalibus omne quod est iste homo est album omne quod est iste homo est musitum igitur aliquod musitum est album in p?di 3ae ita quod ubique praemissae de singulari non valent tales universales conclusio aliqua nata sequi ex illis universalibus non infertur expositorie ex praemissis de singulari ita autem est in proposito nam iste singulares haec essentia est filius haec essentia est paternitas non valet istas universales omne quod est haec essentia est filius omne quod est haec essentia est paternitas quae bene inferunt conclusionem illius paralogismum scilicet quod paternitas est filius praemissae sunt falsae sicud et conclusio et ideo non aequivalent praemissis singularibus primi paralogismi quae vere sunt et per consequens discursus ex illis singularibus ad illam conclusionem non valebat de forma

11

Et haec responsio in re est eadem primae vel infertur ex ista et econtra nam eo ipso quod medium esset hoc aliquid sufficit per qualibet forma sillogistica ex eodem dispondenda id est proprium et non commune extremis vel hiis quae sunt res distincte haberent praemissae istae singulares universales similes praetactis vel aequivalentes eidem eisdem et si non sicut est in proposito non valet bcet autem praedicta conclusio non sequatur ex praemissis illis aliqua tamen conclusio sequitur ex eis scilicet hic igitur idem quod est paternitas est filius vel idem paternitati est filius quod patet quia ex opposito contradictorio conclusionis huius vel similis altera praemissarum sequatur contradictoria alterius praemissae in sillogismo evidenter regulato per dici de nullo sic arguendo nichil quod est paternitas est filius haec essentia est paternitas igitur haec essentia non est filius

12

Ratio aut bonitatis primi huius sillogismi Responsio quod bonitas primi huius paralogismi in qua ponitur conclusio alia a conclusione paralogismi principalis potest assignari per hanc regulam quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens ista autem conclusio illud quod est paternitas vel aliquid quod est paternitas est filius sequitur ad consequens ex primis praemissis sequitur enim haec essentia est paternitas et haec essentia est filiatio igitur haec essentia est paternitas et filiatio et ultra igitur aliquid vel illud quod est paternitas est filiatio

13

vel aliter et levius quia medium respectu conclusionis quam ponon inferri est sufficienter hoc aliquid quia quoddam hoc ut ita loquar et non communius extremis sed potius convertibile cum altero eorumdem nam omne quod est haec essentia est illud quod est paternitas divina et econclusio omne illud quod est paternitas divina est haec essentia similiter si sic arguatur haec essentia est communicabilis haec essentia est pater igitur pater est communicabilis non sequitur sed sequitur igitur pater est communicabile vel igitur aliquid quod est essentia est communicabile

14

Similiter potest dici ad argumenta de generare vel communicabilis vel distingui pater iste generat vel distinguitur est in communicabilis pater iste est essentia igitur essentia generat distinguitur vel est incommutabilis non sequitur sed sequitur igitur aliquid quod est essentia generat distinguitur et est incommunicabile vel sequitur igitur essentia neutraliter sumpto praedicato est distinctum et incommunicabile et econverso tunc vera est sicut et praemissae et ideo praecedenti quaestione dixi quod raro vel numquam in paralogismis illius materiae habentibus apparentiam est defectus aliquis in dispositione praemissarum quin ex eis aliqua possit inferri conclusio isto modo dispositis sed non ista quae in paralogismo infertur sed alia

15

ad 2m paralogismum dicendum sicut iam praetactum est quod nullus sillogismus valet nisi reguletur per dici de omni vel per dici de nullo vere vel aequivalenter ita scilicet quod oportet alteram praemissam vel utramque esse universalem vel aequivalere universali modo praetacto verbi gratia iste sillogismus sortes currit plato non currit igitur sortes non est plato licet non sic ex universalibus aequivalet tamen sillogismo ex universalibus in tambest?es quia est sensus secundae isti scilicet omne quod est sortes currit nihil quod est plato currit igitur nihil est plato est sortes inpossibile est enim conclusionem hanc falsam esse praemissum existentibus veris sed in proposito paralogismo potest uno modo dici qui post explicabitur quod praemmissae non aequivalent universalibus ultimate sufficienti pro tali conclusione inferenda qualis infertur in huius paralogismo nec alia earum aequivollet universali modo praetacto sed solum aequivalent particularibus ex particularibus aut nulla conclusio sillogistice et gratia formae sequitur igitur praedicatio assumpti nam haec praemissa haec essentia est filius non valet istam omne quod est haec essentia est filius quia haec falsa est et persona vera sed solum particularem aliquid quod est haec essentia est filius vel universalem quae non est de omni secundum habent modum dicendi quae non plus regulat sillogismum quam particularis

16

Similiter 2a praemissa cum dicitur haec paternitas non est filius non valet istam nihil quod est paternitas est filius quia haec falsa est sed valet solum particularem aliquid quod est haec paternitas non est filius nam haec particularis infert istam vocetenus singularem et econtra gratia materiae et terminorum istorum sicut de particulari correspondente primae praemissae / dicendum est etiam igitur cum ex particularibus nichil sequatur sillogistice gratia formae patet propositum

17

aliter dici potest iuxta aliam responsionem tactam in priori argumento quod cum dicitur haec essentia esse filius subiectum non est hic aliquid et singulare singularitate requisita ad regulandum sillogismum quia contingit sub hoc subiecto descendere ad istam ut ista loquar vel a vel b quorum aliquod est filius et aliquod non nam hic haec essentia demonstrando filium vel etiam deitatem communem tribus vel spirationem active dictam communem duabus personis est filius sicut autem haec deitas non est filius demonstrando patrem vel spiritum sanctum

18

Similiter dici potest uno modo de minore cum dicitur haec paternitas non est filius subiectum non est sufficienter hic aliquid et singulare seu propositum cum contingit sumere sub aliquid quod est filius utpote hic hanc paternitatem ut ita loquar demosntrando hanc communem essentiam tribus et aliquid quod non est filius scilicet haec hanc paternitatem scilicet patrem

19

Eodem modo potest argui negative quasi expositorie in 2a figura et erit eadem solutio sic haec paternitas non est filius haec essentia est filius igitur haec essentia non est paternitas

20

licet autem iste praemissae istam non inferant conclusionem immo sic sibi ibi accidens et consequens ex forma eo quod arguitur aequivalenter ex particularibus vel non sufficienter universalibus et filia dictionis quia iste singulares quae non aequivalent nisi particularibus ut visum est similes sunt vocecemus multis aliis aquivalentibus universalibus quia sunt de omni vel de nullo et ideo quia in illis tenet discursus similis vocetenus isti apparet quod hic teneat et propter causam etiam quam assignat scotus de qua supra distinctione 18 quaestione 1a licet inquam istam conclusionem non inferant inferunt tamen aliam aliquam scilicet ista indirectam aliquid quod est haec essentia non est haec paternitas quod patet primo arguendo ex contradictorio huius conclusionis indirecte hac scilicet omne quod est haec essentia est paternitas ex hac enim et conversa maoris hac scilicet omne quod est haec essentia est paternithic iterum as et conversa minoris hac scilicet filius est haec essentia infertur antecedens ad oppositum minoris haec scilicet igitur filius est haec paternitas ex hac enim sequitur per conversionem ista scilicet paternitas non est filius ex quocumque autem infertur antecedens infertur consequens hic iterum patet quia ex eisdem praemissis transpositis sequitur eadem conclusio directe sic arguendo haec paternitas non est filius haec essentia est filius igitur aliquid quod est haec essentia non est haec paternitas cuius tam praectacta est in solutione paralogismi praecedentis scilicet quod medium est sufficienter hac aliquid respectu extremi id est non communius eo etc et alia autem etiam tam tacta est ibidem et planiius tangetur post in solutione paralogismi 3ii Cum dictis rationibus concordat scotus distinctione 2 primi quaestione 4 ad primum argumentum principale dicens quod in isto sophistice hic deus est pater filius est hic deus igitur filius est pater et discursus probatur quia medio existente hoc aliquo necesse est extrema coniungi

21

Respondet quod sicut in creaturis consequentiae se habet ut quale quid singularis ut hic aliquid ita hic essentia communis personis habet rationem qualis quid et persona habet rationem huius actus et ratio medium hic est convertibile quid et non hoc aliquid

22

Similiter ibi videtur esse fallacia accidentis et consequentis quia hic deus accipitur in praemissis pro alio et alio supposito et figura dictionis commutando quale in hoc aliquid quod si arguas sic haec deitas est pater haec deitas est filius etc licet deitas non supponat pro alio et alio supposito in maiore et minore tamen haec est figura dictionis commutando quale quid in hoc aliquid vel habent aliquem nichil autem aliud est sic commutare quam ex vi illationis interpretari illud habere rationem huius actus quod habet rationem qualis quod inferens aut suppositum de supposito in conclusione interpretatur medium esse idem secundum rationem subsitentiae quod falsum est illo posito b?ite non vult ponere accidens nisi medium variaretur sic quod medium supponeret pro alio et alio sed non apparet quin ibi ita bene sit fallacia consequentis sicut in priori paralogismo cum ly hic deus

23

Et si fallacia consequentis cum paralogismo disposito infiguratur igitur et accidentis cum consequens quo ad tales paralogismos sic pars accidentis secundum philosophum

24

praeterea licet medium non supponat pro alio et alio in praemissis tamen praemissae significant medium illud commune et illicitatum alteri et alteri proprio et non illicitato sic esse idem ex premissis et haec ita facit fallaciam accidentis sicut si medium pro alio et alio staret

25

ad 3m paralogismum cum sic arguitur omnis essentia divina est filius omnis paternitas divina est essentia divina igitur omnis paternitas divina est filius

26

dicendum quod ibi est fallacia dictionis quia vocetenus est illatio ista similis illationi regulatae per dici de omni et tamen non sic regulatur et iterum est ibi fallacia accidentis et consequentis sicut alibi verior arguitur ex particularibus ex quibus secundum philosophum ex forma non tenet illatio extremi de extremo

27

// Istud potest duobus modis sustineri uno modo quod praemissae non sunt simpliciter universales et per consequens quod ille sillogismus non regulatur per dici de omni alio modo quod licet maior sic sufficienter universalis et simliiter minor tamen minor non recte sumitur sub maiori quia non capit sub aliquid pro quo distribuebatur subiectum maioris et ad hoc aliquid sequitur quod discursus iste non regulatur per dici de omni nec curo si isti duo modi non compatiantur se forte quia sufficiat cuilibet scire de hiis ad solvendum paralogismos huius eligere meliorem prius est grossior secundus est subtilior et ad praesentem paralogismum utrumque modum prosequar sigillatim

28

Secundum primum igitur habet dici quod discursus iste non regulatur per dici de omni quia maior potest dici non esse sufficienter universalis nec minor etiam sed quia in persona figura oportet maiorem esse simpliciter universalem ad hoc ut sillogismus reguletur per dici de omni sufficit hic homo dicere de maiori quod tamen est ex habundantia similiter dicendum secundum hunc modum respondendi de minori et ista neutra praemissa est sufficienter universalis licet esse universalis appareat et post iste sillogismus non regulatur per dici de omni igitur est paralogismus qualis esset iste qui ex particularibus uniformiter procederet in figura quod autem neutra praemissa sic de omni et universalis universalitate requisita ad bonitatem sillogismi inferentis conclusionem vel etiam particularum de praecisis terminis praemissarum licet aliquam aliam

29

Ex hoc patet et in hoc est calculus et in quibusdam aliis istius quod volo dicere secundum hunc modum dicendi circa solutionem paralogismorum huius materiae quia adhuc quod aliqua propositio sit universalis vel de omni eo modo quo dicimus quod sillogismus talis vel talis est bonus quia regulatur per dici de omni et quo etiam modo loquebatur philosophus oportet ut praedixi quod nihil sic sumere sub subiecto cui non conveniat praedicatum vel si sit negativa universalis vel de nullo sic ut per eius universalitatem negativam vere contingat dicere quod sillogismus ex ea compositus reguletur per dici de nullo oportet quod nihil sit sumere sub subiecto cui conveniat praedicatum et ita voluit aristotelis primo primorum ubi tradidit regulas evidentissimas arguendi sed in proposito non arguitur sic nam cum divinis quod omnis essentia divina est filius multa contingit sumere sub subiecto quibus non convenit praedicatum utpote patrem et spiritus sanctus quorum nullo est filius igitur ista non est universalis nec de omni universalitate quae sufficiat ad regulandum sillogismum eodem modo cum divinis negative nullus pater est filius igitur haec non est de nullo sufficienter ad regulandum sillogismum quia contigit aliquid summere sub subiecto a quo non removetur praedicatum scilicet deitatem communem personis ipsa enim est pater et tamen hoc non obstante ipsa est filius si vere fumerentur universales de omni vel de nullo etiam in hac materia quibus conveniret descriptio praemissa philosophi dummodo termini sumerentur unitate nullus intellectus posset contradicere quin conclusio sequeretur quia formae de se essent evidentes nullo alio indigentes ad earum evidentiam ostendendam verbia gratia si sic dicam omne quod quod est deitas est filius pater est idem quod est deitas igitur pater est filius sillogismus est satis bonus sed maior tunc est falsa sicut et conclusio tunc enim sillogismus regulareur per dici de omni similiter sic si dicerem loco alterius negative nihil quod est pater est filius deitas est pater seu illud quod est pater igitur deitas non est filius optime infertur conclusio quia sillogismus regulatur per dici de nullo sed maior est falsa sicud et conclusio in primo enim exemplo nihil potest sumi sub subiecto maioris quin denotetur illi convenire prima tum et in secundum exemplo denotatur praedicatum removeri etc et de vite sumitur sub utroque etc

30

dices forma sillogizandi in terminis generalibus assignata non est directivo seu regula sed abiectivo si capiat instantiam in terminis specialibus sed non si praedictus paralogismus peccet ita est de regulis aristotelis supraedictis quia exemplificat in a b c omne b est a omne c est b igitur omne c est a quasi diceretu applices ubicumque volueris et sillogismus erit bonus sed falsum esset hic si supradictus paralogismus non variat quia statim dicetur sit a filius b deitas communis c pater

31

Responsio primo dico quod aristoteles non informatus fide credidisset paralogismum istum optimismum fuisse sillogismum quia nullam rem mundi credidit realiter esse communem per unam y?tam multis rebus ideo in hoc casu deceptus fuisset si tamen audisset de articulo fidei aliter sensisset vel dubitasset nisi absque dubio falsum articulum indicasset

32

2o dico quod licet aristoteles communitatem realem non poneret scivit tamen alios qui ponerent et ponebant tunc sicut nunc sicud platonicos quosdam vel alios qui ponebant quidditates communes et quia secundum eum 4 metaphysicae res non sequuntur oppiniones sed dicet esse econtra ita etiam habet dicere et verum est quod non debet invenire logica primo / et 2o quod penes eam iudicandum sic de rebus sed decet esse econtra primo iudicandum de rebus qualiter se habeant et 2o invenienda est logica qualiter illud quod verum est exprimatur quia secundum hillarium et habetur primo sententiarum non res sermoni sed sermo rei debet esse subiectus quia igitur aristoteles vidit iudicia varia esset de rebus dare debuit logicam communem et indifferentem alioquin sicut falsam quidam platonici statim suam logicam contemptissent

33

propter quod dico 3o et hic est secundum verbum in quo latet calculus huius sive secundum primum modum respondendi quod aristoteles non semper fecit talia argumenta in terminis generalibus sicut opponit et sumit obiectio praedicta omne b est a omne c est b igitur omne c est a quod si ut pluries talis forma in eo inveniatur asscribendum est hic translatorum defectum et non suo vel intelligendum est sicud alias exprimit se quia frequenter quando exemplificat in terminis generalibus in multis passibus philosopiae habet alium modum loquendi puta istum vel alium vel aequivalentem omne in quo b est ei in quo a idem omne in quo c ei in quo b idem ergo oportet in quo c ei in quo a idem quod est dictum omne idem ei quod est b est idem ei quod est a sed omne idem ei quod est c est idem ei quod est b igitur omne idem ei quod est c est idem ei quod est a vel simplius sic omne idem b est idem a omne idem c est idem b igitur omne idem c est idem a et ita consequenter de omnibus aliis coniugalibus utilibus omnium figurarum et certe talis forma arguendi in nullis terminis mundi cathecoricis capit instantiam nec in divinis nec in creaturis prior autem capit instantiam secundum veritatem in praesenti materia et secundum opinionem platonicam et istorum qui hodie tenent quidditatem specificam vel generalem ex part e rei etiam circa creaturas posita enim communitate reali animalis vel animalitatis ad omnia animalia et hominis vel humanitatis ad omnes homines tunc volo quod a significet idem quod sortes b idem quod animal commune c idem quod homo tunc enim sicut non sequitur omne animal commune omnibus animalibus est sortes sed omnis homo est animal commune omnibus animalibus igitur omnis homo est sortes quia conclusio falsa est secundum aliam opinionem et tamen praemissae vere secundum aliam opinionem ita nec sequitur secundum eadem opinionem arguendo in terminis generalibus idem significantibus et eodem modo omne b est a omne c est b igitur omne c est a et tamen tunc optime sequatur conclusions illa ca?ta eo modo quo aristoteles arguit sic scilicet omne idem ipsi b est idem ipsi a sed omne idem c est idem ipsi b igitur omne idem c est idem ipsi a po quod patet ponendo exemplificatum loco exempli sic omne idem animali communi omnibus animalibus est idem sortes sed omne idem homini est idem animali communi igitur omne idem homini est idem sortes sic enim arguendo discursus est valde bonus nec possunt praemissae esse verae quin conclusio sit vera

34

Et ulterius secundum illud modum respondendi esset dicendum quod ubicumque termini simplices aequivalerent terminis taliter circumlocutis valeret illatio ex forma in terminis simplicibus sine circumlocutione et ubi non non hic semper memoriter habito pro regula quod si per maiorem denotetur quod cuicumque convenit subiectum convenit et praedicatum et bene sumatur sub erit sillogismus bonus et regulatus per dici de omni et ubi non non in illationibus quae videntur similes huic 3o paralogismo etiam ideo secundum habent modum respondendi non oportet alicui de necessitate circumloqui praedicatum sed diligenter attendere ad maiorem quod ipsa sit talis ut nulli conveniat verum eius quin eidem conveniat patrum eius vel per propositionem huius denotetur convenire tunc enim et alias non erit sillogismus regulatus ex forma per dici de omni ad inferendum in conclusione maiorem extremitatem de minore extremitate sub adem forma praecisa qua sumebantur in praemisis sic autem non est maior praesentis paralogismi unversalis nec de omni quae dicit quod omnis essentia divina est filius quia non cuilibet cui convenit hoc subiectum essentia divina convenit hoc praedicatum filius quia nec patri cui convenit illud subiectum nec spiritus sanctus et per consequens ipsa non est modo sequutus de scripto de omni vel universalis secundum habent in oppositum respondendi et iterum quod maior non sic de omni nec simpliciter universalis universalitate requisita ad regulandum illum discursum patet ex alio quia non omnis affirmativa simpliciter universalis et de omni infert exclusiva de terminis transpositis hoc autem non quia non sequitur omnis essentia divina est filius igitur tantum filius est essentia divina non igitur mirum si deficiat illatio in isto 3o paralogismo

35

Si vero capiamus maiorem simpliciter de omni per circumlocutionem subiecti remanente eodem praedicatus in minore bene sequeretur ista conclusio ubi gratia bene sequitur commune illud quod est essentia divina est filius omne illud quod est paternitas divina est illud quod est essentia divina igitur omnis paternitas divina est filius cuius ratio est quia ista maior est sic de omni et bene sumitur sub et ideo sequitur tunc conclusio sed maior tunc est falsa et ideo non mirum si infert conclusionem secundam denotat enim maior quod omne illud quod est essentia divina est filius sive quod omne idem essentiae divinae est filius et ideo si pater vel paternitas sic unum de hiis quae maior denotat esse filia sequitur inevitabiliter ex illis praemissis quod pater vel paternitas sic filius cum eo ipso quod discursus sic inferens reguletur per dici de omni ubicumque autem sive in terminis simplicibus sive in terminis circumlocutis non denotat maior nec sequitur ex maiori quod omne illud cui convenit suum subiectum conveniat suum praedicatum non potest ex forma vi illius maioris inferri eius praedicatum de quolibet cui convenit suum subiectum nec virtute distributionis in maiori regulabitur secundum illum modum respondendi talis illatio per dici de omni

36

Ex hoc sequitur corrolarie quod iste discursus non valet licet habeat subiectum circumlocutum omne illud quod est idem quod generat generat sed omnis essentia divina est illud quod generat igitur omnis essentia divina generat quia maior non est sufficienter universalis vel de omni cum ipsa sic vera et tamen praedicatum suum non convenit cuilibet cui subiectum nam deitati communi convenit suum subiectum cui tamen repugnat suum praedicatum ideo non mirum quod ibi sic paralogismus inferendo praedicatum istius maioris de deitate sumpta sub substantiae maioris nec maior etiam ista denotat omni illi cui subiectum suum convenit praedicatum convenire tunc enim esset falsa quod non est verum maior autem universalis sufficienter pro ista conclusione inferenda esset haec omne idem illi quod generat generat deitas est idem illi quod generat igitur deitas generat sed ista maior sit sufficienter universalis et de omni est falsa sed tamen illatio tunc regulatur per dici de omni per idem etiam patet quod ille discursus etiam nihil valet de medio termino circumlocuto omne illud quod est pater est pater sed omnis filius in divinis est illud quod est pater igitur omnis filius in divinis est pater quia maior vera est et subiectum suum pluribus convenit quam praedicatum et per consequens ipsa none st sufficienter universalis nec de omni nec ipas denotat nec infert quod cuicumque convenit subiectum suum conveniat praedicatum quia tunc denotaret falsum

37

Exemplum horum secundum opinionem quae ponit realem communitatem ad individua eiusdem speciei esset haec omne illud quod distinguitur a sortes distinguitur a sorte demonstrato platone igitur homo communis distinguitur a sortes ubi conclusio falsa est secundum istam opinionem et tamen praemissae vere secundum eandem igitur illatio non est secundum eandem igitur nec secundum veritatem est bona in hac materia simile ad propositum licet autem dictae conclusiones non sequantur quaedam tamen aliae bene possunt ex eisdem praemissis inferri nam licet non sequitur omne illud quod generat generat essentia divina communis est illud quod generat igitur essentia divina communis generat eaedem tamen praemissae bene inferunt conclusionem quandam aliam hanc scilicet igitur aliquid quod est divina essentia generat quia ista conclusio sequitur ex eadem maiore et consequente ad minorem nam ex minore quae dicit essentia divina est idem quod generat sequitur ista igitur aliquid quod est essentia divina generat ex qua et maiore qua prius equitur pro conclusione ista quam praedixi scilicet igitur aliquid quod est divina essentia generat nunc est ista pro regula quod quidquid ex maiore aliam cum propositione aliam ex forma sequitur ex eadem maiore et antecedente ad istam aliam propositionem quidquid enim sequitur ad consequens sequitur ad antecedens quod autem sequatur omne illud quod generat generat aliquid quod est divina essentia est illud quod generat igitur aliquid quod est divina essentia generat patet quia ex contradictorio conclusionis tum quamvis praemissarum inferri potest in patenti forma regulata per dici de nullo contradictorio alterius igitur etc

38

Et similiter conclusio alia inferri potest ex cuiuslibet peccato sillogismi sequentis praemissae sed quae et quae non pro futuris residuis sillogismis relinquo pro brevitate illud distincte perquirenti viam enim dedisse mihi sufficit applicet qui voluerit iuxta praedicta

39

2us modus subtilior et forte verior solvendi est contenere omnes istas maiores quae videntur esse universales esse sufficit universales et de omni ad propositum et tamen illi paralogismi non regulantur per dici de omni quia non sumit sub minore pro quo fiebat distributio in maiore nec pro quo supponebat subiectum maioris si igitur dictus modus non placeat subtilius et forte verius diceretur ad paralogismos ex universalibus quod non regulantur per dici de omni vel de nullo quia ista universalis est de omni in qua subiectum pro nullo supponit vel denotatur ex vi sermonis supponere quin sibi conveniat praedicatum sed non oportet quod conveniat omni illi quod est res significata per subiectum si universalis sic nec oportet quod hic denotet et tunc secundum hoc ista omnis deitas est pater est universalis et de omni nec habet nisi unam singularem et veram hanc scilicet haec deitas communis etc et tunc minor quae dicit quod omnis filius in divinis est deitas non sumitur sub quia licet filius sic deitas ista tamen pro filio non supponit subiectum maioris nec pro patre nec pro alia persona similiter diceretur ad minores aliorum paralogismorum similium secundum hunc modum respondendi quod saepe pro nullo quod sumitur sub in minore fit distributio in maiore verbi gratia subiectum illius maioris omne illud quod est pater est pater licet filius sit idem quod est pater tamen pro filio non supponit maior enim vera est et per consequens non denotatur ibi praedicatum non convenire alicui nisi cui subiectum convenit cuius non est filius nec supponit subiectum illius pro filio licet vere conveniat filio quia nec pro filio distribuitur et tamen ibi distribuitur pro quolibet pro quo supponit ci?us sunt deitas et spiratio activa et omne in divinis commune tribus personis quia omne tale in divinis est pater sequitur enim omne illud quod est pater est pater igitur hoc illud quod est pater demonstrando deitatem conclusionem et igitur illud quod est pater demonstrando patrem et hoc illud quod est pater demonstrando spirationem activam et sic de singulis pro quibus ibi fit distributio pro quibus supponit subiectum sed non sequitur omne illud quod est pater est pater demonstrando filium qui est illud quod est pater igitur hic idem quod est pater est pater quia tunc antecedens esset falsum sicut et consequens et cum filius est illud quod est pater igitur subiectum istius maioris pro filio non supponit et ideo sumendo ibi filium subiectum non est praedicatio vera per inhaerentiam sed per ydemptitatem solum et ita non descenditur ibi ad aliquid pro quo fiebat distributio in maiore et per consequens male sumitur sub

40

Sed quid tunc si arguantur sic omne illud quod est pater est pater omne illud quod est essentia est illud quod est pater igitur omne illud quod est essentia est pater oportet plus dicere scilicet quod pro pluribus fit distributio in minore quam in maiore pro eo quod in maiore tantum sic distributio pro essentia communi et patre et in minore pro eisdem et simul cum hoc pro filio et spiritus sanctus et quod non recte et sumitur sub et secundum hoc quasi daretur iste sensus maioris omne illud pro quo supponit iste terminus illud quod est pater est pater minor autem non denotat quod pro filio supponat illud subiectum sed quod sic illud pro quo supponit nec enim omne illud quod est essentia nec omne illud quod est filius est illdu pro quo supponit iste terminus illud quod est pater in mare maiore unde aliud est esset illud quod est pater et esse pro quo supponit illud quod est pater et secundum hoc praeter deitas 3es falsas posset qui vellet dicere quod est hic aequivomodo in minore de esse illud quod est pater vel amphiboloya scilicet pro esse illud quod est pater ydemptitate et sic vera est minor vel pro esse illud pro quo supponit pater vel distribuitur iste terminus illud quod est pater in maiore et hoc falsum est et sic sequitur conclusio falsa posset etiam dici quod minor sumpta secundum praedicationem formalem distinctam contr aydemptitatem falsa esset et isto modo sumpta cum maiore infert conclusionem falsam vera est autem secundum praedicationem ydemptitam

41

Sed contra hic est regula superius allegata quod universalis affirmativa infert exclusiva de terminis transpositis et similiter quod ista dicitur de omni ubi nihil est sumere sub subiecto cui non conveniat praedicatum

42

ad primum dicendum quod ista est etiam in proposito sequitur enim omnis deitas est pater igitur tantum pater est deitas nisi quidam exponit sic exclusiva tantum pater est deitas id est pater est deitas et nihil quod non est pater est deitas sed sicut in regulis puerilibus sic exponitur id est pater est deitas et nihil aliud a patre est deitas et hoc est verum

43

ad 2m dicendum quod ista est de omni per quam notatur quod omne illud quod pro quo distribuitur vel supponit ibi suum subiectum est pro quo supponit praedicatum suum et non notatur per dici de omni quod omne quod est idem pro quo supponit vel distribuitur subiectum quod tali conveniat praedicatum omnis igitur sillogismus bonus regulatur per dici de omni quod omne quod est idem pro quo supponit vel distribuitur subiectum quod tali conveniat praedicatum omnis igitur sillogismus bonus regulatur per dici de omni vel dici de nullo vel per proprietatem termini mdeiivel minoris extremitatis sufficiet

44

ad 4m paralogismum principalem dicendum sicut ad 3m quod nec sua affirmativa est de omni nec negativa de nullo nec universalis universalitate requisita ad sillogismum bonum respectu conclusionis inferendae

45

ad 4or sequentes respectu verbi adiectivi dicendum est per omnia sicut ad istos 4 primos hic tamen esset ulterius difficultas quaedam specialis quia hic videtur argui ab inferiori ad superius affirmative praecise per te quia ponis quod pater per se primo modo est deitas pater generat igitur essentia generat

46

Sed istud solvetur respondendo ad paralogismum 2m et assignabitur ibi causa quare consequentia ista non teneat

47

Sed contra ad hoc parte licet iste discursus non valeat iste pater generat iste pater est essentia igitur essentia generat sequitur tamen alia conclusio haec scilicet aliquid quod est essentia generat et hoc per te supra in simili paralogismo de verbo substantivo quia ex opposito contradictorio conclusionis cum altera praemissarum sequitur contradictoria alterius sicut arguendo nihil quod est essentia generat iste pater est essentia vel illud quod est essentia igitur iste pater non generat

48

ad eandem viam ut videtur probari potest quod prima conclusio haec scilicet igitur essentia generat ex eisdem praemissis inferatur nam haec nihil quod est essentia generat contradicit huic essentia generat sicut et huic aliquid quod est essentia generat

49

dicendum quod haec nihil quod est essentia generat non contradicit huic essentia generat quia ambae falsae sunt et lex et natura contradictorum est quod si una est vera reliqua erit falsa in quacumque materia sumantur bene tamen repugnat contradictoriae suae quia licet non oporteat illud quod contradicit antecedenti contradicere consequenti omne tamen quod repugnat consequenti repugnat antecedenti ista autem particularis quae contradicit dictae universali negativae bene sequitur ad istam essentia generat quae erat conclusio prima ratio conclusio igitur unde ista essentia generat non est particularis affirmabilia contradicentis dictae universali negativae est tamen ambae sint falsae sed se habet per modum singularis sibi oppositae et inferentis particularem affirmativam sibi oppositam

50

Exemplum nullus homo currit aliquis homo currit sortes currit applicata sint nosti exemplum etiam simile esset secundum opinionem platonicam in isto in paralogismo sortes vel iste homo discitur a platone sortes vel iste homo est homo communis igitur communis homo distinguitur a platone ubi secundum eos conclusio falsa et praemissae vere et tamen ibi bene sequitur igitur aliquid quod est communis homo distinguitur a platone quia ex huius ultimae contradictoria hanc scilicet nihil quod est homo communis distinguitur a platone cum minore primi sillogismi hac scilicet sortes est homo communis vel sortes est illud quod est homo communis oppositae primae maioris sequitur haec scilicet igitur sortes non distinguitur a platone sed tamen non sic est de conclusione primo illata quia ista negativa universalis licet sibi repungnet non tamen sibi contradicit cum ambae sint falsae secundum istos

51

ad istum paralogismum de act significato supposita distinctione communi et sumpto subiecto maioris personaliter ad hunc sensum id est de hoc signo haec essentia pro deitate communi verificatur quod sic filius

52

dicendum est ultra per omnia sicut supra ad primum paralogismum

53

Et ad 10m sicud ad 2m supposito quod secundum similem intellectum procedatur scilicet terminis suppositionibus personaliter sed non est distinctio ibi necessaria quia hic et non ibi est alterum extremum propositionis 2a intentio

54

// ad 11 parlogismum de actu exercito in numero plurali dicendum quod ista conclusio non sequitur sed ista est illud quod generat et illud quod generatur simile huius patet secundum opinionem platonicam sortes distinguitur a platone et plato non distinguitur a platone sed sortes et plato sunt idem vel sunt homo communis igitur idem vel homo communis distinguitur a platone in creaturis secundum veritatem ponitur figura dictionis in tali commutatione mutatur pluralis in praemissis vel altera praemissarum in numerum singularem respectu verbi adiectivi verbi gratia iste percutit et iste percutitur et sic de multis integrantibus populum quorum quilibet habeat actum vel motum populi et isti sunt populus ponatur igitur populus percutit et percutitur et etc ubi conclusio est falsa et praemissae verae posito casu possibili

55

Ratio autem defectus formae in proposito est quia sicut eo ipso quod personae inter se distinguuntur et sunt idem essentialiter non oportet ex hoc quod sunt idem quod omne quod est una istarum sit alia ita non oportet quod distinctio earum inter se arguat illud commune ab alia eorum distingui ista non arguit ad convenire illi ex quo formaliter argui possit illud commune ab alia earum distingui huius est generare vel generari omne enim quod generat distinguitur a genito et omne quod generatur distinguitur a suo generante ideo non oportet quod si generari tamquam propositum patri sic conveniat et generari filio tamquam sibi propositum quod haec conveniant illi cui sunt idem vel communi eis sed erit idem defectus conversus tamen illi qui supra fuit assignatus in primo paralogismo sicut enim ibi ex ydemptitate istius communis ipsis extremis arguebatur per ydemptitatem extremorum inter se et ita hic econverso ex distinctione extremorum inter se arguitur distinctio istius communis ab extremo vel extremis unde licet platonici quidam ponentes hominem communem hominibus singularibus et eundem illis realiter dixissent sortes distingui a platone et ipsum forsan generasse nullo tamen modo dixissent sortes distingui a platone et ipsum forsan generasse nullo tamen modo dixissent hominem communem quem vocabant secundum philosophum antho hominem distingui a platone nec generasse platonem quia secundum anselmum et aristotelem libro de anima nihil generat nisi a se distinctum ideo aristoteles primo metaphysicae non dum improbata opinionem platonis loquens indifferenter adhuc ad suam et platonicam opinionem dixit in prolog quod actus et omnes generationes circa singulare sunt non enim hominem meditans sanat nisi secundum accidens sed aut talliam aut socratem aut aliquid sic dictorum cui esse homine accidit et 7 metaphysicae dicit quod non valent ydeae vel quid dicentes communes ad generationem igitur secundum philosophum ibi non sequebatur sortes sanat vel generat talliam vel habent hominem igitur hominem communem non enim hominem inquit etc ex hoc innuens quod non oportet quod propria propriorum metaphysicae saltem verbo adiectivo conveniant communi et est idem genus fallaciae quod in primo paralogismo sed conversum ut dictum est tamen propter communitatem medii termini illius scilicet pater et filius qui est realiter communis ad essentiam nam essentia est pater et filius et ad patrem et filium nam pater et filius sunt pater et filius et propter communitatem minoris exprimentis et iterum filia dictionis est causa specialis quae non est ibi ut ia expressum est licet etiam ibi aliunde sit filia dictionis ut supradictum est

56

ad 12 et 13 dicendum quod non sequitur ista conclusio sed ista quod de hiis quae sunt idem verificantur contradictoria et causa in praecedenti solutione praedicta est et si quis velet in talibus ire ad fallaciatiunculas puerorum bene perpenderet quod non ex hoc sunt idem quod de hiis verificantur contradictoria nec econtra nec ideo s regulando se per illam puerilem reduplicationem maioris extremitatis super minorem proportionem ut ibi dicitur bene appareret hic esse fallaciam accidentis secundum regulam ibidem traditam quia in proposito reduplicatio maioris extremitatis super minorem propositionem falsa eest haec enim est falsa pater et filius sunt idem inquantum de eis verificantur contradictoria quia tunc omnia in de quibus verificantur contradictoria vel pro quibus essent idem sed realius est ire ad artem ante dictam quod medium vel minor extremitas non est hoc aliquid id est sufficienter propositum vel non uniformiter sumptum sed quem unde etiam modo praeconcesso variatur minor extremitas quia in minore significatur pluribus simul convenire in conclusione autem quod de eodem non sumpto simul pro multis verificentur contradictoria et ista est ibi illud genus e?anoeationis

57

dices de hoc eodem scilicet patre verificatur quod generat hoc idem est essentia igitur de essentia verificatur quod generat et tamen constat quod de essentia verificatur quod non generat igitur idem generat et non generat totum proceddendo in numero singulari

58

dicendum quod ibi est accidens quia medium non est hoc aliquid id est proprium respectu extremorum vel si mutetur forma in sillogismus universalibus iste non erunt de omni nec de nullo sufficienter respectu istius conclusionis inferendae sed huius igitur de aliquo quod est essentia verificatur quod generat propter causas ante dictas et ideo non valet discursus huius ita etiam melius esset dicere ad exemplum puerile quod ibi esset fallacia accidentis quia maior est particularis cum sic arguitur veniens cognoscitur a te sortes igitur so est veniens igitur sortes cognoscitur a te ubi casu possibili posito praemissae sunt verae et conclusio falsa sed respondere per istam reduplicationem maioris extremitatis super minorem est satis debiliter non respondere quia vix est ista responsio reducibilis ad bonum sensum si tamen vellet dicere responsio ista quod non esset ibi fallacia accidentis si vera esset reduplicatio maioris extremitatis super medium terminum et hoc denotaretur per maiorem certe verum diceret quia bene sequitur veniens cognoscitur a te inquantum veniens coristus est veniens igitur coristus cognoscitur a te eo quod tunc maior virtute reduplicationis esset de omni et ita sillogismus regularetur per dici de omni et per consequens bonus esset sicud et iste animal inquantum animal est substantia homo est animal sicut illud animal inquantum animal est substantia igitur homo est substantia sed de ista regula et similibus quae ad hoc deserviunt ut videntes non videant et audientes non infligant non curetur

59

ad 14m dicendum quod si maior ubi dicit de nullo eadem diceret de nullis quae sunt idem verificamur contradictoria tunc minor ista debite sumeretur sub et sequeretur conclusio falsa quidam sicut maior tunc esset falsa si etiam sub maiore prima sic sumeretur sub sed pater est quid idem bene sequeretur quod de patre non verificantur contradictoria et esset conclusio vera sicut et praemissae nunc igitur mutatur de numero imm?et et ideo est ibi filia dictionis ex quo ex hoc provenit quod conclusio sit falsa praemissis existentibus veris

60

Exempla huius de facto ponuntur in fallatiunculis puerorum verbi gratia quod communis huic et non habet amisit illud ponatur sed x digitos habuit quis et non habet ponatur quod ami sic solum digitum igitur x digitas amisit conclusio falsa et praemissae vere propter commutationem numeri immutaret

61

aliter sic quidquid sortes scit didicit vel invenit sed ista scit sortes demonstratis duobus quorum unum didicit et aliud invenit igitur ista didicit vel adinvenit conclusio falsa et praemissae vere propter commutationem numeri immutaret licet tam apparentiae stet in hoc quod videtur quasi similiter argui sicut si totum procederet in eodem numero et est etiam ibi accidens et consequens quia maior non est sufficienter de nullo respectu illius minoris sub sumendo ad inferendum conclusionem ibi illatam quia oporteret tunc quod haberet subiectum distributum etiam numero populi sic de nullis quae sunt idem vel aliter quia ibi variatur medium variatione prius concessa quia tum dicitur in maiore de nullo eodem etc ubi ly eodem sumitur pro hoc eodem per se vel pro isto eodem pro se et non simul pro multis quae sunt idem immutare autem sumitur pro multis simul et ita vario modo significatur sumi hic et ibi secundum aliam responsionem diceretur quod minor prima fiunt sub pro quo vel pro quibus supponit subiectum maioris etc et quod discursus sit nullus patet in simili omnino de deitate sic arguendo pro nulla communi deitate verificantur contradictoria sed pater et filius sunt deitas communis igitur pro patre et filio non verificantur contradictoria

62

3us articulus est movere dubia contra dicta dictum est praecedenti articulo 2m primum modum respondendi praetactum ad 3m paralogismum quia forma sillogistica valet ubique in terminis circumlocutis et in omnibus terminis simplicibus convertibilibus cum terminis bene circumlocutis et modus sic circumloquendi acceptus non fiut ad aristotele sed in contrarium arguitur quod quod si nihil nisi valeat in simplicibus non valebit in terminis circumlocutis quia idem modus arguendi est utrobique quia ex maiori tali universali affirmativa et minori particulari affirmativa sive sic arguam omnis deitas est paternitas alia filiatio est deitas igitur sive sic arguam omne idem deitati est paternitas aliquid idem filiationi non est deitas igitur non igitur habetur unde magis obstet unum modum arguendi esse evidentem quam alium planum est igitur neutrum esse evidentem si alter non est evidens

63

praeterea philosophus visus est saepe circumlocutionibus et in talibus secundum primum modum respondendi posuit suos modos arguendi propter opinionem platonicorum qui posuerunt vel multi eorum sequaces eandem naturam realiter esse quodlibet individuum in specie tali vel tali Sed contra philosophum primo metaphysicae et 7o arguens ydeas platonis per multas regulas non arguit per talem circumlocutionem terminorum igitur

64

praeterea apud philosophum isti termini convertuntur homo et idem quod est homo deus et commune quod est deus et sic de aliis quae igitur necessitas docendi modum istum arguendi omne illud quod est homo vel idem homini etc cum termini simplices illis aequivalent et convertantur et superfluum sic ponere plura ubi pauciora sufficiunt

65

Praeterea iste terminus id quod est deitas vere subicitur respectu illius termini filiatio et eodem modo iste terminus deitas sit dicendo omnis deitas est filiatio et utrique est terminus cathegoricus et distribuibilis potens esse medium in sillogismo igitur non videtur maior evidentia in sillogistico habente unum istorum terminorum pro termino medio quam in habente alterum earumdem igitur si unus non sic evidens noviter erit

66

Praeterea arguendo sic per circulocutionem deficit sillogismus igitur ista evacuatio nulla assumptum patet hic omne illud quod est generans generat deitas est illud quod est generans igitur deitas generat qui discursus non valet propter istas rationes tenetur a quibusdam quod nullus discursus sillogisticus valet de forma

67

Sed teneo contrarium sicut prius et hoc consequentis dicendo secundum unum vel alium modorum superius praedictorum in prosecutione 3ii principalis paralogismi solvendi tamen propter philosophum qui metum tenet tam de primo principio quam de evidentia sillogistica consequentiam etiam quibus intellectus rationalis tum propter sandalizationem fidei vitandum tum quia nimis fatue laboremus tantum ad sciendum si nihil sciri posset nihil autem tunc sciri posset quia nec evidenter cognosci si nec primum principium nec forma alia sillogistica evidens esset sicut et conclusionem ipsi concedunt Et cum probatur quod modus arguendi incircumlocutionibus non est evidentior etiam in divinis quam sine circumlocutionem negandum est et hoc secundum primum modum solvendi 3m paralogismum superius prosecutum quia sine circumlocutionibus ex veris scitur inferri paralogizando in casu filium et per consequens quod modus arguendi non valet universaliter in bene circumlocutis terminis numquam ex veris ibi tamen apparentia infertur falsum et cum probatur quod sit similis evidentia utrobique quia utrobique arguitur ex maiori universali sive dicatur omnis deitas est paternitas sive dicatur omne idem deitati est paternitas

68

dicendum quod non respondendo secundu istum modum respondendi quam quem iste arguit alium enim modum solvendi posui et pono sicud patet ulterius solvendo 3m paralogismum qui modus magis mihi placet secundum inquam habent modum respondendi dicendum quod haec omnis deitas est paternitas non sufficienter est universalis pro conclusione ista inferenda quae apparet sequi cum non sic de omni omnis aut sillogismus non expositorius evidens de se debet rari per dici de omni vel dici de nullo ex primo priorum quod autem dicta propositio non sit de omni patet secundum habent modum dicendi quia contigit aliquid sumi sub subiecto id est cui convenit subiectum puta filium et spiritus sanctus quorum neutro convenit praedicatum igitur non est de omni per descriptionem istius termini de omni secundum philosophum

69

ad 2m locus ab auctoritate non valet negative arguendo et propterea nullam sumpsit philosophus ibi propositionem contra eum inquam veram vel datam ab isto quantum recolo quin aeque esset propositio vera sicut si loco termini simplicis poneretur circumlocutio et etiam econverso nec etiam est necessariam omnem rationem aristotelis contra platoni ni?sci?re cum notum sit multas parum gravare platonicum defensurum nec etiam dico quod plato posuerit istam viam sed vult ipse quod eius sequaces terminus modi sunt hodie ad hoc burley pigam et alii et parysienses enim pauci quorum opinio philosophi et veritas reprobat in hac parte et in experientia de destructione unius individui remanente alio ad hoc sufficit conveniendum et tamen ex quo haec opinio duravit termine suo et durat adhuc expediebat dare logicam quae in convenientibus deserviret etiam dato quod aristoteles non ponat nec posuerit istum modum sillogizandi quia tamen constat quod voluit sillogismos rari per dici de omni et dici de nullo modo praeexposito et hoc modo non contingit in terminis simplicibus universaliter exponendae sunt dici de omni eo modo quo habet exponere prior responsio 3ii paralogismum principalis nisi ubi terminus simplex et certum locutus modo praedictio convertuntur igitur secundum viam suam si sic exponimus sed dici de omnibus utrumque sillogismus valuit de forma terminus simplex valuit circumlocutum et hoc mihi sufficit sive hoc intenderit sive non in divinis autem ubi in terminis simplicibus discursus non valet non est semper forma sillogistica ab aristotele descripta cum non reguletur illatio per dici de omni vel per dici de nullo quia convenit aliquid sumere sub subiecto cui non convenit praedicatum etc et ista non sequitur ibi non est evidentia in tali discursu igitur in nulla forma sillogistica sicud non sequitur denarius plumbeus non est verus denarius igitur nec denarius argenteus secundum autem secundum modum respondendi quem dixi esse forsan meliorem non procedit instantia haec nec aliae suae igitur

70

ad 3m dicendum quod secundum veritatem illi termini non convertuntur nec philosophus potuit demonstrare vel scire quod convertuntur cum falsum scire non possit igitur cum audivit opinantes dicere quod non convertuntur sicut quo sicud platonicos cum reus non debeant sequi logicam sed logica aptari rebus sequitur quod peius fecisset ponendo logicam quae non valuisset nisi tenentibus opinionem suam circa naturas rerum quam ponendo logicam sibi et aliis communem Quod autem termini praedicti non convertantur patet quia pater in divinis est illud quod est homo quia est deitas quae est homo et tamen pater ille non est homo similiter haec est vera p illud quod est deus puta hic illud scilicet filius vel spiritus sanctus none set pater et tamen aliquis qui hanc cognosceret et concederet non concederet istam deus non est pater

71

ad 4m etiam sicut tactum est responsio sicut ad 2m / dixi tamen quod circumlocutiones debitae secundum istum modum respondendi essent ad plene sequendum philosophum ponendo tam ex parte subiecti quam ex parte praedicati et non qualescumque sed tales omne vel b est idem a omne idem c est idem b ergo omne idem c est idem a in omnibus terminis sic circumlcutis in utroque extremo valet omnis forma sillogistica in omni igitur concedo quod secundum veritatem secundi modi respondendi utraque istarum est sillogibilis tam haec esset divina est pater quam ista omne illud quod est essentia divina est pater et utraque etiam est universalis et de omni ad regulandum omnes sillogismos vel discursus quorum sicut maiores sed non omnis sed solum illos in quorum minoribus sumitur aliquid pro quo supponit subiectum in maiore et non tantum aliquid quod est illud pro quo supponit subiectum in maiore seu cui convenit et tamen pro eo in maiore non supponit

72

ad 6m patet per idem quod iste discursus ex singularibus non valet quod licet filius sic pro quo supponit terminus singularis seu pronomen demonstratum in maiore tamen illud pronomen in maiore pro filio non supponit quod tamen requireretur ad hoc ut discursus valeret et interum melius dicendum quod medium non est ibi sufficienter propositum respectu extremorum

73

Sed tunc restat dubio ulterior cuiusmodi circumlocutiones sufficiant et est dicendum primo quod ista circumlocutio illud quod est si praecise apponatur subiecto non sufficit ad regulandum sillogismum ad universaliter concludendum praedicatum maioris de quolibet cui convenit subiectum maioris sive quod est illud pro quo supponat subiectum maioris quamvis tamen circumlocutione praedicta vel etiam sine circumlocutione bene possit inferri metaphysicae distinctione praedicatum maioris de omni eo pro quo supponit subiectum maioris in ea ut visum est

74

assumptum patet quia non sequitur omne illud quod est pater est pater filius est illud quod eset pater igitur filius est pater quia praemissae sunt verae et conclusio falsa

75

2o dico quod nec haec circumlocutio quod est illud quod est verbi gratia quod est illud quod est pater sufficit nam plura ibi expedit aggregare assumptum patet quia hic fallit omne quod est illud quod generat est illud quod generat filius est illud quod generat igitur filius est illud quod generat praemissae enim sunt vere quia utraque est universalis cuius praedicatum convenit cuilibet pro quo supponit subiectum in ea et conclusio falsa

76

3o dico quod haec circumlocutio sufficit idem patri et aeque vel a fortiori haec circumlocutio est bona illud quod est idem patri et huius quia sequitur omne idem patri est pater filius est idem patri igitur filius est pater sed maior falsa est sicut et conclusio

77

4o dico quod non sufficit circumloqui tam praedicatum quam subiectum per hoc quod dico illud quod est quia ecce ubi fallit omne illud quod est pater est illud quod generat sed filius est illud quod est pater igitur filius est illud quod generat quia praemissae sunt verae et conclusio falsa

78

5a dico vel non sufficit circumloqui praedicatum scilicet per illud quod et in subiecto per hoc quod dico quod est illud quod est / ecce ubi non valet ut supra omne quod est illud quod generat est illud quod generat sed filius est quod est illud quod generat igitur filius est illud quod generat quia praemissae sunt verae et conclusio falsa

79

6a conclusio eset quod circumloquendo tam subiectum maioris quam praedicatum per hoc quod dico quod est illud quod est nunquam capit instantiam sed circumlocutio est nimis longa

80

Ideo 7o dico quod sufficit circumloqui sicut fecit aristoteles aliquotiens libro priorum et saepe ubi demonstravit in terminis libro priorum et libro de caelo et mundo et aliis locis dicens in quo a in quo b in quo c pro quibus capio idem a idem b idem c sic enim capiendo tam in subiecto maioris quam in praedicato habebitur universalis modo praedicatio universalitate scilicet qua posset concludi praedicatum maioris de quolibet cui convenit subiectum eiusdem verbi gratia omne idem patri est idem generanti filius est idem patri igitur filius est idem generanti nec capit ibi instantiam talis modus arguendi sumpto ly idem neutraliter

81

notandum tamen est quod modus iste ut praedixi saepe solvendi qui concedit omnes maiores de subiecto distributo summae sint det terminis simplicibus sive de terminis compositis ex circumlocutibus universales sunt etiam unitate requisita etiam ad optimum sillogismum sed quod non recte sumitur sub utrumque cum veritate praemissarum stat quod conclusio sit falsa qui melius praetactus est in solutionibus argumentorum per 2a parte praesentis dubii gratiosior mihi videtur licet utrique sufficiens sit et differunt in hoc illi duo modi quod unus ponit istam simpliciter universalem esse virtute cuius potest praedicatum eius inferre vel verificari pro quolibet pro quibus in ea supponit subiectum

82

alio vero ponit quod sola ista est simpliciter universals virtute cuius potest inferri affirmativa affirmatio praedicati eius vel verificatio de quolibet cui convenit subiectum ipsius sive de quolibet quod est illud pro quo supponit subiectum ipsius et ambo isti modi tenent tunc universalem esse veram quando nihil convenit sumere sub subiecto cui non possit vere attribui praedicatum et econverso quodque non nihil est sumere sub subiecto quin sibi conveniat praedicatum quod tunc est universalis vera sed potest tunc hanc exponere quod illud solum dicatur esse sub subiecto talis propositionis pro quo in illa propositione subiectum supponit et non quod illud dicatur esse sub subiecto cui convenit subiectum vel etiam quod est illud pro quo subiectum in ea supponit dum tamen pro isto subiectum non supponat licet in assignando fallaciam oportet aliquando forte ire ad praedicationem formalem et y?cam

83

5m dubium est utrum talis circumlocutio serviat circa creaturas ita quod ad istam indigeremus recurrere in casu et videtur quod est falsum secundum unam famosam opinionem de insolubilibus et similiter tunc hoc quod est falsum dicitur a sortes et tamen falsum non dicitur a sorte secundum eandem opinionem

84

ad istud dicendum ut supra in 3o dubio et addendum est hic quod ista circumlocutio quod est nihil iuvat in proposito sed potius pronomen istud demonstratum hic quod tantumdem facit ibi sine circumlocutione sicud cum circumlocutione

85

praeterea 2o arguitur sic et propter istud argumentum tenetur quod indigemus in creaturis uti dicta circumlocutione quia per illam potest solvi sophisticum quia aliter non sic a ista propositio homo est asinus b sua contradictoria nullus homo est asinus tunc arguitur sic hic a vel b est falsum hoc a vel b est verum igitur verum est falsum et demonstratur per ly hic in utraque praemissa ipsum a

86

Si dicas quod minor est falsa consequentia convertens sua est verba gratia haec enim est vera verum est haec a vel b

87

Et si dicas quod convertens est falsa sicut et conversa contra verum est b igitur verum est hic a vel b haec ultima consequentia patet quia semper est bona consequentia arguendo a parte disiuncti ad totum disiunctum sed eundo ad circumlocutionem solvitur leviter quia non sequitur verum est hoc quod est b igitur verum est hoc quod est a vel b demonstrando in ultima per ly hoc ipsum a et in prima ipsum b nec sequitur etiam verum est b igitur verum est hoc quod est a vel b demonstrando per ly hoc ipsum a quia non est verum hoc a vel b demonstrando in ultima per hic istum a sed dico quod istum sophisma non probat intentum primo quia non servatur circumlocutio de qua est sermo sicut dictum est ad unum praecedens in 3o dubio quia non praeponitur totali termino sed post ponitur vel interponitur partibus extremi sed si esset ad propositum deberet per hic quod dico hoc a vel b sic dici illud quod est hoc a vel b et non ita dicitur sed sic hic quod est a vel b si etiam diceretur priori modo qui solus esset ad propositum nihil iuvaret quia idem ponitus est de ista quo ad veritatem vel falsitatem verum est illud quod est hic a vel b demonstrato a per ly hic sicut de prima verum est illud quod est hic a vel b

88

2o dico quod aliter potest aeque leviter vel levius solvi a non falso sicut istam iste solvitur sed vere eo modo quo solvit talia sophistica de copulato extremo magister abstractionem quod violet tales propositiones sunt distinguendae secundum compositum et divisionem id est quod possunt sive pro disiunctis vel cathegoricis de disiuncto extremo

89

per hoc ad propositum dico quod si minor principalis cum dicitur hic a vel b est verum sumatur in sensu compositionis falsa est si in sensu divisionis non sequitur conclusio sed est figura dictionis sicut in singularibus dicit magister iste et tamen probatur minor in sensu compositionis quia sua convertens vera est dico quod non si sumatur in sensu compositionis sed solum in sensu divisionis et cum probatur convertens in sensu compositionis dico quod haec consequentia non valet verum est b igitur verum est hoc a vel b sumpto consequente in sensu compositionis et per ly hoc demonstrato a et cum probas quod immo quia semper est bona consequentia arguendo a parte disiuncti ad totum disiunctum verum est ubi totum disiunctum convenit utrique parti vel utraque parte ex forma est conveniens sed sic non est in proposito quia haec est falsa b est haec a vel b in sensu compositionis quia haec aequivalet hic b est hic quod est a vel b quae similiter falsa est in sensu tamen divisio est haec bne vera b est hic a vel b quia tunc ex ypostatica disiunctiva quare ista sophistica si vis in praedicato tractatu omne bonum vel non bonum est eligendum et omne animal nihil non animal est sanum vel aegrum quae modo hic posito ibi solvuntur

90

ad argumentum principale satis aptet ex praedictis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3